In funere Philippi 5. catholici Hispaniarum regis oratio habita in pontificio quirinali sacello cum eidem 6. Kalendas Septembris parentaretur ... A Marco Antonio Marcolini liberianae basilicae canonico et ab intimo pontificio cubiculo

발행: 1746년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

tit nec labores' refugeret , nec perieula formid Tet , nec objectis quibuscumque dissicultatibus framgeretur . Quoties inediam , sitimque patientissime tolerantem ; quoties labores , & pericula cum gregariis militibus dividentem ; quoties sudore ,& pulvere conspersum ; quoties inter consertissimos hostium globos strenue dimicantem Hispani conspexere t Quae illi cum viderent , beatissimos enim vero se praedicabant , quibus ejus indolis Princeps contigisset , quamque ab initio praec perant spem felicitatis suae , non impletam modo , sed multis, partibus superatam fatebantur . Quid vero , postea , cum debellatum ubique est , de post turbida illa , ac procellosia tempora , Regno tranquillitas reddita Quid cum viderent bonas , & ingenuas artes , quae diu temporum calamitate jacuerant , ejus industria erectas , fidem publicam quasi postliminio revoca- 'tam , compressas hominum nefariorum libidines injectis fraenis , Imperii majestatem sanctioribus legibus vindicatam 3 Quid cum ante oculos haberent laxatam annonae dissicultatem , auetium , non tam novis Vectigalibus , quam Praesectorum fide , industriaque aerarium ; urbibus olim florenti ' smis , & jam pene ad solitudinem Civium paucitate redactis , frequentiam restitutam ; Mercimonia , nervos cujuscumque Reipublicae , amplificata ; purgatas a latronibus vias ; Maria a Pyratarum excursionibus liberata Quid inquam,

cum haec Hispani sibi utilia , gloriosa Regi ,

12쪽

Nationi universae optatissima , & communibus voVtis prope majora intuerentur Quibus non incessisse laetitiis putandi sunt 3 Erat omnium una voκi, nunc demum apparere quid esset , quidve ipos set Hispania , cum Regnum illud opulentissimum Vir consilii potens, Animo excelsus , salutis , ac dignitatis publicae studiosissimus obtineret . N mo omnium suit, qui non hunc Regem ad ejus Gentis felicitatem natum , factumque palam , die

.ceret, ac diserte profiteretur . Verum dum haec ego commemoro, erit sortasse in hoc augusto consessu qui tacitus Commo nere me velit , ut de PHILIPPI pietate sermonem inseram aliquando : quasi vero aliud egerim hactenus, & ab instituto Orationis meae longius aberraverim . Ita ne vero Θ At quam quaeso pietatem exquiritis 3 Regis ne, an PHILIPPI 3Publicam , an privatam Duo enim haec sunt , ut probe nostis , in unoquoque Principe genera Pietatis , non natura quidem, aut fine, sed certe

ossiciis , institutisque diserem. Ac de priori illa

quidem satis mihi multa verba secisse videor , cum PHILIPPI Regis in tutando Regno providentiam, in adeundis pro salute publica periculis sortitudinem , in custodienda legum Sanctitate vigilap-.tiam , in asserenda denique populorum selicitate solertiam in medium attuli. His enim.artibus Reges Deum Optimum Maximum sibi demerentur praecipue , ad Eumque, cujus in Terris Personam , ac potestatem gerimi , quam Proxime σι eduati .

13쪽

Quae si nondum satis esse videbuntur , adde Iustitiam, comitatem , beneficentiam , Religionis vel tuendae, vel amplificandae studium, aliasque viri tes ejusmodi, quibus Reipublicae salus , atque selicitas continetur, quaeque in PHILIPPO exornando ita certarunt , ut quae supra CCeteras eminuerit , constituere certo non possis . Quis enim Illo in coercendis sceleribus aut severior , aut firmior, qui non Reorum misero ejulatu . & lacrymis , non Procerum deprecationibus, non ipso e tissimae Conjugis interventu eXorari unquam p tuerit , ne Sontes pro modo culpae plecteret, &in facinorosos legibus ageret 8 Quis erga bonos ,& strenuos Cives Elementior, aut liberalior Z Cujus unquam Principis, quamdiu licuit, tanta iaciliutas in admissionibus p Cujus tam effusa erga omne genus Hominum beneficentia Θ Solitus neminem a se tristem dimittere . Ararium saepe exhausit, ut virtuti praemium, aut incitamentum praeberet, ut inopes, pupillos , viduas , aerumnosos omnes prae

senti ope sublevaret , ut Religionem in primis , qua nulla illi cura prior unquam, aut potior , quam latissime amplificaret. Equidem ad Religionem quod attinet , cum mecum ipse reputo, quibus Ille largitionibus splendorem Templorum , & Sacri ordinis dignitatem

Provexerit , quantum pecuniae numerum in alendis inter Americanos Evangelii Praeconibus, quantum curarum in Barbarorum Nationibus ad Christum adducendis impenderit , non tam id egisse

d . . ' mihi

14쪽

XV. )mihi videtur , ut regnaret Ipse , quam ut in Hispanicis ubique ditionibus Christus & Resigio, regnaret . Quo enim spectarunt illae saepius in Afrucam magno sumptu susceptae expeditiones , jam astoranum ex Maurorum manibus recipiendum , jam ad Septam munitissimam Arcem , diuturna obsidione liberandam p Quo illa in Cali miam , . in Thibetanum Regnum , in Marianas , aliasque recens detectas ejus orae Insulas , toties submisia hominum , argentique subsidia , nisi ut latius spargeretur Divina Religio , & quocumque Vis , atque gloria Hispani Nominis pervasisset , eodem Divini Nominis cultus , & reverentia pervaderetp At que haec demum est Principis praecipua pietas, quae in commune bonum effundit sese , nec tam ad propriam illius felicitatem . quam ad publicam pertinet . Haec qui faciat , eum Nos Regem vere pium, & insigniter de christiana Republica meritum existimare debemus. Quod si illam magis pietatem quaeritis, quae non tam Principis est , quam hominis , & priva, tis ut ita dicam virtutibus circumscribitur, citius profecto me dies . quam verba deficiant , si exequi diligentius velim, quam ab omni flagitio Princeps innocentissimus abhorreret . ut animi cupidμtates comprimeret, ut nulli severius . rigidiusque imperaret, quam sibi, ut pronus ad omnia Religionis officia esset. Nihil illo modestius, nihil vel in summa sortuna temperantius . Nunc in pio secessu dies integros divinarum rerim' commentationibus

15쪽

tiqnibus tradere , nunc sacris Ecclesiae Religionubus interesse, nunc Christiana participare Mysteria eo vultus ac totius corporis habitu, qui intuentium oculos admiratione defigeret, animos pietatis studio inflammaret . Quoties ab honestissimis etiam voluptatibus sibi interdixit , ne sensim a severiori virtute ad vitiorum blandimenta defleetereti Quoties arbitrum conscientiae suae , aliosque probos, &doctos Viros in consilium adhibuit , ne quid comtra quemquam minus recte , aut parum consid rate statueret i Quoties ad Romanos Pontifices,& ad Te ipsum Ba TissIME PATpst , literas dedit , sive ut eorum auctoritate, & responsis certas sibi Religiones , quibus angebatur, eximeret, sive ut in gravissimis explicandis negotiis eum sequere 'tur ducem , quem divinae voluntatis interpretem esse non ignorabat lVerum quid his ego susius immoror frustra pRegnum denique , atque illam omnem potentiae , di imperii magnitudinem exemplo ante Ipsum raro, nec scio an imitatores post ipsum habituro abdicavit , ne quid in tanta occasione peccandi , quanta in summa potestate esse solet , de innocentia remitteret: Utque hanc, de qua dico , privatam pietatem securius consectaretur , privatus e tanto Rege fieri non dubitavit. Quid hic ego ex quar totius Hispaniae in illo tam inopinato Regis sui consilio complorationem , & luetiim p quid mamrorini publicum omnium aetatum , atque ordinum pQuid lachrymas veluti in communi, inique acerbis

16쪽

sima calamitate fusas 3 Singulis perinde assectis , ac si suavissimas naturae necessitudines abrumpere , aut a suo quisque Parente divelli cogerentur . Nuhil tamen his infractus , aut de sententia dimotus

est Vir animo supra communem modum excelso ,

ingentique : Utque jam nihil praeter Deum , &Coelestia ante oculos habens, tradita Ludovico filio Regni administratione, & rebus omnibus mira s pientia compositis , perrexit quo se rapi divinitus

sentiebat. At oh fallaces hominum cogitationesi Anno viXdum evoluto , cum maxime jucundis imum Q. litudinis, & otii sui fructum capiebat , ecce tibi iterum ad Regni curas , ad negotia publica revocatur , imo , ut verius dicam , retrahitur vel invitus . Extincto enim in ipso aetatis flore Ludovico . quaeque cum Eo feliciter adolescebat rerum optimarum spe momento excisa, non potuit PHLLIPPUS non assentiri communibus Hispaniae Vintis , quibus denuo ad Imperium reposcebatur ἔ Qv in re , si aliorum obsequi voluntati maluit quam suae, & privatae quieti Reipublicae commoda ano teposuit ; fecit ille quidem , quod erat optimiae laudatissimi Principis ; sed quod sori sie noxi- nulli sui imperita est hominum multitudo, j non

admodum admirentur . Verum quod oblatam potestatem nonnisi Populorum precibus exoratus acceperit ; Hiod Sapientum super eo negotio comsilium exquisierit; quod Regii Principis FERDINAN,

17쪽

XVIII.

Quod demum non ante acquieverit , quam hujus Apostolicae Sedis Auctoritate ad Solium quodammodo reduceretur; Id enim vero , quantum ego ambitror , tantum est, ut non minorem in repetendo Regno laudem , quam antea in dimittendo consecutus videatur.

Duos suisse legimus juvat enim ex ipsis aliorum vitiis lucem huic tantae virtuti quaerere: Et mirari subest, in summa rerum similitudine quantum intersit , quo res quaeque Proposito , quoVeanimo fiat j duos, inquam, fuisse legimus retroactis temporibus Imperatores , Orientis alterum , alterum Occidentis , Maximianum , & Diocleti num , qui eodem prope tempore de abdicando Imperio consentientes , amplissimae Dignitatis insignia cum privatae vitae securitate , & commodis commutarunt , seseque ultro in ordinem redege-Tunt . Verum Hic haud multo post ignobilis , &Privatae vitae pertaesus, respectare Solium denuo; donec potestatem malo consilio dimissam pejori molitione repetere ausus est, non Caedibus , non . ra-

Pinis , non innocentium sanguine abstinens , sibi ut rursus viam ad capessendam Rempublicam aperiret . Ille contra desidia vecors, & vitiorum veterno oppressus, ut multum orarent Populi, ac manus tenderent, seque illi , ac suos liberos , &salutem publicam commendarent , nunquam induxit animum , ut emergere e turpi otio, & ad labores Imperii regredi vellet. Sic illi scilicet, quibus in priori deliberatione non virtus ulla , non

18쪽

religio; sed vel inanis gloriae studium I vel soia

cordia, praeiverat r Ut minime mirum sit , qui Sceptrum ambitiose projecerat , eum ambitiosius,ecipere conatum esse: qui vero per ignaviam, di sola regnandi satietate secerat , factum emendare cum posset, & omnino deberet , pertinaciter ninluisse . Multum horum Tu dissimilis , PHILIPPE Rex gloriosssime. Sola Te a Regno distraxit Pietas , sola ad Regnum retraxit; Eadem privatae,& tranquillae vitae hortatrix , Eadem laboriosae , ac publicae , ut privatae, publicaeque rationes pinstilare videbantur . Fuit id praestantis limae divinaeque virtutis tuae , & Imperium abdicare cum licuit , & repetere cum oportuit , & in utroque vitae instituto , Deo , Tibi, Reipublicae ex

aequo satisfacere. Fruere nunc is a tam excellemti laude, cujus socium habes fortasse neminem , Cujus memoriam tota posteritas alet , ac nulla unquam obliterabit oblivio. . t

Qua deinde integritatis , & Sapientiae fama PHILIPPUS , quam secunda bonorum omnium

approbatione, Regnum ita receptum reliquo vitae tempore retinuerit, non Te latet, BEATI Ss

ME PATER ; nec est ut ego Te longiori rerum notissimarum narratione detineam . Ita plane regnavit usque ad extremum , ut Eum decuit , quem ad tantum honoris , 8c potentiae fastigium, non Casus, non ambitio , non hominum incerta judicia , sed mira quaedam, & non obscura Numinis Providentia provexerat . Dei nutu Hispaniarum Rex

19쪽

Rex constitutus . consilia sua omnii ad Deum retulit: quibusque artibus Regnum ab ipsa ad lescentia promeruerat , iisdem perpetuo gessit .

Ut si pulchrum illi , gloriosiimque fuit eligi ad

tantam praesecturam a Deo., pulchrius multo , gi riosiusque sit , divinae electioni, quantum homini fas est , respondisse . . eamque vita praeclarissime acta quodammodo Commendasse . . .is jain talem Regem ac tantum non dimtissime cuperet sospitem ac salvum esse Θ Quis

eam.repentino ereptum interitu non vehementer

doleat 3 Cujus doloris si partem aliquam C tholicae quaeque Gentes, ut in communi damno , capere debent , si praecipum Hispani sibi , nec immerito , sumunt; quo tandem animo esse opo tet hanc Urbem Religionis Sedem , ad quam Omnia Ecclesiae vulnera singulari quodam, ac proprio jure pertinent. De Te quidem, BEATIssIΜR PATER , nihil dubito , quin hujus moerorem meris acerbissime seras . Namque ut omittam jact ram multo gravissimam in Principe summe pio .& vero catholico factam ; probe nosti, quo Illa animo erga Te esset , quam addicto , quam benevolo , quam in rebus omnibus obsequenti . Nec vero pauca hujus rei . aut obscura indicia habuisti . Atque ubi caetera deei. at , illud ce .le luculentissimum , quod haud /ita pridem Fialium ejus amantissimum Carolum Neapolitanum Regem ad tuos pedes accidentem vidisti, & egregiae voluntatis 1ensa verbis ossiciosissimis expro-

mentem

20쪽

mentem audivisti. Quae tunc jucunditas animi Tui lQuis gaudii sensus, erumpentibus interdum lachrymis explicatus . cum Regem virtute. sua .speetatis. smum, ita Einque paternae virtutis vivam , & spurantem imaginem amplexareris i

Sed profecto omnes quotquot in hoc loco versamur, assicere debet PHILIPPI Regis obitus , omnibus doloris justam exhibet causam , nec si ne levem . Nam quis illo erga hanc Aulam Sacerdotalem & Regiam . aut amicior unquam ,

aut observantior Θ Quam honorifice de ampli stumo Cardinalium ordine ille sentiret , vel inde se iis , opinor, existimare possumus , quod unum ε suis Liberis magnae spei adolescentem , inter Eos modiptandum , &Eminentissimae Digni tuis insignibus ex

ornandum curaverit . An vero est vestrum quisse

quam , qui non memoria retineat illud PHILIPPO Regi praeclarum . nobis jucundissimum tem Pus , cum soluta Septae obsidione , caeso , prost, gatoque Maurorum potentissimo Exercitu , non modo Victoriae nuncium , sed & erepta Barbaris Signa in hanc Urbem transini sit Vidimus tunc Insignia ilix barbarica Pontificiis pedibus advoluta , & nunc etiam suspensa in AEde Virginis .

quam a Victoria nominant, intuemur : Trophea splendida , non tam Victoriae , quam Pietatis , nec tam bellicae Virtutis, quam benevolentiae erga Nos , erga Romanos Pontifices observantiae publica monumenta; Et meministi , credo , BEA-τ1rs1HE PATER , qua tunc verborum gravitate magnus

SEARCH

MENU NAVIGATION