장음표시 사용
191쪽
ierat, Grypo multum repugnante. Nec multo post repetitas praelii congressione, victor CyZicenus uxorem Grypi Tryphenam, quae paulo ante sororem interfecerat, capit, & supplicio eius Ricissim suae uxori parentat. Tandem Antiochus Gopus H racleonis insidiss trucidatur anno aetatis 4s. regni vero 29. Ex uxore Tryphena quatuor ei fili; fuere, nempe Seleucus,Philippus, Antiochus ,-Demetrius. Succedit Seleucus , qui cum Antiocho Cygiceno bellum continuat. Iustin. Ioseph. A RRO M. 39Q8.
ANTIOCHVS Cyzicenus filius Antiochi Sidetis, & Cleo
patre Ptolemaei Philometoris UI. Regis AEgypti filiae; frater uterinus Antiochi Grypi: occiso ab Heracleone Grypo,filium eius nomine Seleueum bello aggressus est, sed infelici successu . Nam proelio captus, trucidatusque, ambitionis suae poenas luit. Cui succedit filius eius cognomento Eusebes . Ioseph.
ANTIOCHUS EVSESES, Antioehi Cygiceni filius , momtem patris vindicaturus, patruelem suum, primum Grypi filium bello invadit, & uno praelio victum e tota Syria expellit. Illa fuga delatus in Ciliciam , &a Mopseatis ceptus, cum tributa exigeret, ab iIsdem cum Regia ,& amicis vilius crematus est. Ioseph.lib. II. cap. 22. A N. O M. 39IP.
ANTIOCHVS frater Seleuci, Antiochum Cyziceni filium,
ut fratrem ulcisceretur, bello invadit;sed victus, de vitam, ει exercitum semul ammittit, post quem Philippus tertius frater, assiampto diademate in parte Syriae regnat. Ioseph. A VO M. 391 .EMETRIUS VI. Seleuci frater a Ptolemaeo Latitur Aegypti Rege ad Damascum constituitur Rex, qui cum
192쪽
fratre Philippo iunctus Antiochum Cyziceni filium acriter pera sequuntur, sed is fortiter resistit, regnumque defendit annis nouem, donec cum Parthis bellum gerens trucidaretur. Io N.
MARCVs LIVIVS DRUSVs genere & eloquentia ma
gnus, sed ambitiosus, & superbus. Primo in Asia Quaestor, deinde plebis Tribunus ericitur. Nimiae liberalitatis fuit:
ipse etiam professus, nemini se ad largiendum praeter coelum, &coenum reliquisse: ideoque cum pecunia egeret, multa contra dignitatem fecit. Magulsam Principem ob egissimultatem profugum, accepta pecunia Boccho Mauritaniae Regi prodidit : quem in elephanto obiecit. Adherbalem filium Regis Numidarum obsidem domi suae suppressit,redemptionem eius occultam a patre sperans . Coepionem inimicum actionibus suis resistentem, ait se de saxo Tarpeio praecipitii turiinu . Philippo Consibili legibus Agrarijs resistenti, ita collum in comitio obtorsit, ut multus sanguis efflueret e naribus. TandeΠαν Drusus in Senatu accusatus, ctim domum se reciperet, circa vesperam multitudinem emitteret,subito se percti Tun esse conclamauit, vixque finito clamore in terram decidit,repertus deinde sutoris gladius femori eius infixus,eoque modo & ipse occisus est. ciceresib. 3. de orat.Aurel.Viat. . nian.Tit. Liu.
A RRO M. 39 3. SERVILIUS Praetor, & Fonteius legatus, ab Asculanis occiduntur. Appian.
CLEOPATRA Regina Aegypti clina occultis insidijs Ale
xandro filio suo exitium machinaretur , occupata ab e dem interficitur, spiritumque non facto, sed parricidio dedit: digna prorsus hac mortis infamia, quq etiam matrem thoro expulit, & duas filias viduas alterno se trum matrimonio fecit, & filio alteri in exilium acto bellum intulit, alteri erepto regno exitium per insidias machinata est . Aegyptij vero cum sensissent, Cleopatram ab Alexandro filio interfectam , eum in exilivmia pellunt, & Ptolemaeum Latiturum, qui hactenus in Cypro exu
193쪽
CATO Consul,rebus prospere gestis aduersus Magos , dum
castra eorum oppugnat, cadit, & ita hostibus victoriam concedit. Liu. A V V o M. 39II.
I CORNELIVs SVLLA Consul, vir qui neque ad finem
a victoriae satis laudari, neque post victoriam abundE vituperari potest: Hic natus familia nobili, sextus a Cornelio Rufino, qui bello Pyrrhi inter celeberrimos fuerat Duces , clim familiae eius claritudo intermissa esset, diu ita se gessit,ut nullam petendi consulatum cogitationem habere videreturi deinde post praeturam illustratus bello Italico, & ante in Gallica legation sub Mario, qua vi Verulus loquitur , eminentissimos duces h stium fuderat, ex successu animum sumpsit; petensque consulatum, pene omnium ciuium suffragijs nactus est . Interim M pitius Tribunus plebis, autore Mario perniciosas leges seri , ut
eXules rc uocentur, & ut Marius aduersus Mithridatem Regem Ponticum , Dux creetur, & aduersantibus Consulibus vim as fert, Potnpeique alterius Consulis filitiin, Sullae generum occidit . Tum Sulla contracto exercitu ad urbem redijt, eamque armis occupauit: duodecim auctores nouarum , pessimarumque
rerum, inter quos Marium cum filio, & Sulpicio Tribuno, urbe exturbauit, ac lege lata exules secit. Sulpitium etiam assecuti equites , in Laurentinis paludibus iugulauere : caputque eius erectum, & ostentatum pro Rostris velut omen imminentis pr scriptionis fuit. Marius post sextum Consulatum, annoque
aetatis septuagesimo, nudus, ac limo obrutus,oculis tantumm 'clo, ac naribus eminentibus, extractus arundineto , circa palum
ciem Maricae, in qua se, fugiens consectantes Sullae equites , a esiderant, iniecto in collum loro in carcere Minturnensium iussu HMumuirali perductus est, ad quem intorficiendum Gallus qui-ciam cum gladio mittitur . Fertur hominem per tenebras ad eiuS lectulum accedentem expauisse, quasi splendore ignis emi
194쪽
cante ex eius oculis: vi vero ipse assiirgens exclamauit: Tu noaudes occidere Marium Z Gallus effuse sugite cubiculo similis ansano , vociserans , & negans se posse inserre necem Mario. Hinc Minturnenses rati diuinitus Gallum perterritum,continus Marium extra oppidum in loca tutiora deducunt. Veliei. piam Plutareh.
ARRO M. CINNA Consul, absente Sicta,ut sibi potentiam adstrueret,
Italiae Cives in omnes Tribus dispertit, qui ratione Italicis plus potestatis dabat in Comitiis, quam Romanis. Ideo ab Octauio Consule Roma pellitur,ac Conriuatus ei abrogatur.Paulo post commisso praelio Cinna urbem intrat , Mariumque reuocat ab exilio. Ibi Consul Octauius iussu Cinnae occiditur. rula alter Consul Magistratu se abdicauerat, sed iussus mori, incisis venis, superfuso altaribus sanguine, multa cum execratione Cilinae, spiritum exhalat. Antonias Orator trucidatur. catulus, qui cum Mario de Cimbris triumphauerat , in domum nuper incrustatam se i nclusit, ibi cum calcis evaporationeau igne, fumoque adauxisset, suocatus est. Multa praeterea saeuitiae exempla Cinna exhibuit, hostisque ipsi erat, qui paululum inesset locupletior. Vellei. A RNO M. 3ν 27.
ANTIOCHUS cognomento Dionissin Rex Damasci, Alexandrum Regem Iudaeorum invadit rat hic munitionibus de tenens ijs eiicitur, & vincitur. Ainiochus vero in Arabia prae liatus, cum iam suam victoriam esse videret, de alterum aciei cornu, quod laborabat, vellet in integrum restituere, trucida
VALERIUS FLACCUS Consul collega a missus ut Sta 1
lae succederet, propter auaritiam inuisus exercitui suo, ab C. Fimbria legato ipsius ultimae audaciae homine , occisias est
195쪽
est & imperium ad Fimbriam translatum . Epo.L ιι
CINNA Consul. ab exercitu suo, quem inuitum cogebat
naues conscendere , dc aduersus Saviam proficisci, int remptus est. Dis.UM. RO M. 39ro.
C FIMBRIA Consul, desertus ab exercitu, qui ad Sullam
a transierat,&ingressus templum Aesculapii, traiecit is gladio, &quia vulnus lethale non erat, impetrauit a seruo suo, praebens ceruicem ut se interficeret, qui primo dominum , mox se ipsiim interfecit. E ctia opian.
DAMASIPPUS Praetor, Domitium , Scaevolam etiam pontificem maximum, & diuini Putast Velleius humaniquo iuris asidiorem celeberrimum, & c.Carbonem praetorium , Co sulis fratrem , & Antistium qdilicium, aliosque nobilissimos viros, velut fauentibus Stilia partibus, in curia hostilia trucidauit. Calpurnia vero Anti j , sentiens virum iugulatum, gladiose ipsam transfixit. Vellei. SULLA, recuperata Republica, pulcherrimam victoriam crudelitate , quanta in nullo hominum suit, inquinauit. Octo millia deditorum in villa publica , qui locus secundum Arim .de ciuitas. ea 28. fuit in campo Martio trucidauit:tabulam proscriptionis posuit: urbem, ac totam Italiam caedibus repleuit, inter quas omnes Praenestinos inermes concidi iussit: Acarimm Senatori, ordinis virum, eruribus , brachijsque iraGM& oculis effossis necauit. C. Marius Praeneste obsessissa ) eratis elia, Sullanarum partium viro, cum per cuniculos, qui miro Oresine fabricati in diuersas agrorii partes ferunt,couatus erumpere, septus ab exercitu, interfectus est: sunt qui sua manu,sunt qui concurrentem mutuis ictibus cum minore fiatre Telesino, una obsessis, & erumpente, occubuisse prodiderint, ut cumque cecidit. Epit.Liu.Vellei. P 1 Cn.
196쪽
a a s DE EV ENTISV SGr. POMPEIVS Pompei filius in Sicilia cum imperio a Seia
s natu missus , cn. Consulem captum , & muliebriter mortem deprecantem, interfecit. Item anno aetatis vigesimo quinto Africam prouinciam sortitur , eamque subigit, &Cn. Domitium proscriptum, de marbam Regem Numidiae, heuium molientes, victos interemit. Inde aliquot dies ivenationibus in capiendis leonibus,& elephantis dedit, &in fine anni, adhuc eques Romanus, quod nulli contigerat, ex Africa triumphauit. Epit.LimVellei.Cic. e RRO M. 3sa . 'SULLA spontE dictatura abit, qui ultra centum millia homi num occiderat, Senatores nonaginta, consules quindecimia, equestris ordinis duo millia, & sexcentos. Inde Cumas se contulit, ubi priuatus vixit, venationibus deditua. Plutarch. A N O M.
CAVRELIVs Consul, cui triumphus decretus erat, m A ritur ante diem triumphi, cum cicatrix vulneris, quod in praelio acceperat rescissa esset. Ascon. ARV b M. 3933. SERTORIVS magnus Dux, & aduersus duos Imperatores Pompeium, & Metellum sepE par, & stequcntias victor; ad ultimum tamen deseritur & proditur,& ctim multos RomanoM qui in suo exercitu erant, proditionis suspectos occidisset, a Antonio, M. Perperna, δε alijs coniuratis, in conuiuio interfectus est, octauo sui Ducatus anno . Iade a proscriptis imperium ad Marcum transfertur, quem Pompeius victum, captumque interemit. Epit.Lim. i . A RRO 39 o.
MITHRIDATES Rex Ponti, socer Tigranis Regis Arm
diae, & Syriae r Homo crudelis, & sanguinarius, matris , fiatrisque intersector ,& trium filiorum , ac starum totidem .
197쪽
Aphan. Romanis magnam classem intulit, totamque Asiam o capauit,48 ooοO. ciuium Romanorum in Asia occidit. Cumque ad molin, & Bosphorum peruenisset, totam illam regi nem suam fecit. Erat tum dominus illorum locorum Machares Mithridatis huius filius, Romanorum rebus studens: eum ita , territum, ut ne sub aspectum quidem patris venire auderet, per eius semiliares, securitate, & pecunijs missis ad facinus impulsos interfecit Aduersus illum a Senatu Romano missus est Lucullus
cum exercitu, qui ubique contra eum feliciter pugnauit, occisis 6o ooo. hominum . Inde Mithridates ad Tigranem in Armoniam confugit. Laodice Mithridatis Regis soror atque uxor,tam impie in adulterij amore exarsit, ut redeunti ex longa militia viro, quasi illum sessis epulis, laetoque conuiuio exciperet, venenum miscuerit, a quo ex consuetudine noti antidoti vix euasit. Dum Pompeius in Syria res gerit; Mithridates noua consilia agitat, & per Scythiam,circumeundo Pontum Euxinum,ad Istrum transire, & inde in Italiam irrumpere conatur. In hoc rerur statu Pharnaces, filiorum charissimus, & Leph regni haeres designatus ab eo, siue quod periculosa sibi videretur talis expeditio, speranti etiam tum a Romanis veniam, quae omnino nulla contingere poterat, si pater vexaret Italiam , siue ob alias causas,
cupiditatesve, patri struxit insidias . Cumque ad defectionet exercitum Mithridatis sollicitasset, se ipsum' Regem appellari
iussit. Tunc quidam membranam chartaceam longam, latamque e templo depromptam, vice , diadematis circumdedit eius capiti. Id conspicatus pater e superiore porticu,alios post alios mittebat ad Pharnacem, qui tutum abitum peterent: sed cum . nemo rediret, ueritus ne Romanis dederetur, satellitos, & amiacos qui adhuc apud eum permanebant,laudatos misit ad nouum Regem, quorum aliquot in via praeter opinionem occidit ea elacitus. Ipse exempto ex inuolucro veneno quo semper accingebatur, una cum gladio, id miscebat: duae vero filiae virgides, quae apud eum educabantur, Mithridatis, & Hyssa. Egypti, CDPri lue desponsae Regibus enixe rogabant, ut ante illum poti nem FeAeuatam sumereat, vetabantque bibere, donec ipsae
198쪽
. Et has quidem veneni vis penetrauit continuo: hi Mithridatem quamuis data opera ambulantem concitatius nihil agebat propter quotidianam pharmacorum consuetudine
quibus se contra veneficos praemunire solebat, quae nunc quoque vocantur Mithridariea: cum conspicatus Ducem quendam Gallorum Bituitum, Miatum, inquit, tua dextera mihi profuit in praelisi, sed hoe erit meritam maximum si nunc me interemeris p
riclitantem, ne in triumphum ab rahar, qui tanto tempore tanti amplo regnopraefui, ct nunc veneno necari nequeo, contra quo ul- tus me praemuniis remeses : nec enim praeuideram triuissimum , domesteum Regibus omnibus pbarmacum , liberorum,amicorum , exercitus perfidiam, cism mnia, quae ad victum pertinent praecauerim. His permotus Bituitus Regi ossicium praestitit necessarium . Et sic sponte interijt Mithridates anno aetatis suae sexagesimo nono, & regni quinquagesimo septimo. Dio. Appian. Epit.υu.
LVCIVS CATILINA nobili genere natus ex Sergiorum fa-
milia, cuius antiquitatem,& prestantiam ex Sergesto Tro- iano, AEneae comite originem duxisse creditur. Quemadmodum testatur Virgil. s.Aaneid. Serges que domus, tenet is quo Sergia nomen,
Fuit tuis ta magna vi,& animi,& corporis:sed ingenio malo,prauoque.Huic ab adolescentia bella intestina,cedes,rapini,discordia ciuilis grata fuξre, ibique iuuentutem suam exercuit. Vesano amore Aurelia Orsilia correptus , cum unum impedimen-rum videret, quo minus nuptijs inter se iungerentur, filium , suum, quem, & solum, & aetate iam puberem habebat, veneno fistulit: protinusque ex rogo eius maritalem ficem , ut verbis Vader.Max. utar, accendit. Et non aliter in patriam impiusi fuerat, quam in filium, quippe quam scelerata coniuratione perdere moliebatur, qua delena Senatus consultum facit, ut viderent Consules, ne Respublica quid detrimenti caperet. In co-
199쪽
ifiis porro Consul cicero lorica indutus o& stipatus multis amicis, & Catilina in petitione Consulatus repulsam tulit. Conueniunt ergo coniurati noctu, & decernunt , ut Cicero per duos equites interficeretur, & urbs describitur ad incepcia . Commio demum praelio, Duce Petreio, Catilina in agro Pistoriensi cum exercitu caesus est. Postquam enim . inquit Saliustius Risas copias, seque cum paucis relictum videt catilina, mem x generis, atque pristinae dignitatis suae, in confertissimos hostes incurrit, ibique pugnans conseditur. Salust.Vellei. Epit. Uu. Val.
M LICINIVS CRASSUS Consul, coniurationis Catiana
A conscius, bellum Parthis illaturus, Euphratem fluuium transijt, victusque pretio, in quo di filius eius cecidit , cum reliquias exercitus in collem recepisset, euocatus in colloquium ab hostibus, velut de pace acturis, quorum Dux erat Surenas,comprehensus, & ne quid vivus pateretur , repugnans interfectus est. Epit. Liu.Vellei.
PCLODIVS Tribunus plebis, esuis quo nemo perniciosior
A Reipublicae, neque bonis inimicior vixerat,a Milone candidato consulatus, contracta ex occursu rixa vulneratur, & Οc- eiditur; cuius corpus a suis Romam deportatus in curia Hostilia . plebe tumultuante, & volente, una cum curia crematur. Diod. Vellei. Epit.U
VERCINGETORIX summus Gallorum Dux, qui exercu
tu Caesarem concluserat, vincitur, ope pretsertim Germa norum, quos Cqsar euocarat, & Gallorum exercitum , qui asuenerat obsidionem solutatrus, magno praelio vincit: ceciderunt ad trecenta Gallorum millia, Vercingetorigen se se dedente
in vinculis habet, & postea in triuml o ducit , di occidit Diod. O SACES Parthorum Dux, a Casso in Syria occiditur, eiusque exercitus fugatur, di Syria ab immani eorum impetu
200쪽
& magnanimus, postquam regno , & Pontificatu Iudςornm potitus est annis tribus cum dimidio: bis Romε in vinculis habitus tandem a Pompeianis veneno sublatus, & a Caesarianis funeratus est. Corpus autem eius dili melle curatum iacuit,d nec Antonius id in Iudetam remissum mandauit reponi in Regum conditorijs . Scipio vero iussit Pompeii securi percessit AIexandrum Aristobuli filium, eo quod aliquando contra Roma uos re bellauerat. Ioseph. . A O M. 39ys.
CN. POMPEIVS magnus Agamemnon, & Rex Regum appellatus, cui totius terrarum orbis imperium a S. C. delatum est, annos tres & viginti natus : nondum Senator contra legem triumphat: sepissime victor, nunquam victus, nisi a Caesare, qui cum suae copiae fame conflictarentur, in Thessaliam abit, quem insecutus est Pompeius, dc maciem educit imprudenter,ctim vel sedendo bellum conficere potuisset, ubi Pompeius magna clade vincitur, & mutata veste conscendit equum, quatuor amicis comitantibus, & nullo loco cursum intermittit, donec I.arissam venisset, ubi clim non perpenderet,sibi adhuc maximas' copias esse ad Dyrrachium, in Africa, & in Hispania etiam; item,
quod classe totum mare obtineret, plane desperauit,& in AEgyptum fugit, memor beneficiorum, quq in patrem eius Ptolemaei, qui tum puero, quam iuueni propior regnabat Alexandriae contulerat. Sed quis in aduersis beneficiorum seruat memoriam , Θ exclamat Vellei. Aut quis vllam calamitosis deberi putat gratiam Θ Aut quando fortuna non mutat fidem Missi itaque a R ege, qui venientem Cn.Pompeium is iam a Mitilenis Corneliam
uxorem receptam in nauem , fugae comitem habere coeperat bconsilio Theodoti, & Achillae exciperent, hortarenturque ut e X Oneraria in eam nauem, que obuiam praecesserat, transcenderet;
quod cum fecisset, princeps Romani nominis , imperio arbitri que