장음표시 사용
461쪽
norum oppressit. Nam fama de obitu Friderici allata, Colo nienses, & quidam alij Principes res nouare , & regnum ei adiamere voluerunt; verum postquam Leodiensem Episcopum truculentius caeteris se gerentem de medio sublatum viderunt, statim incoeptum omiserunt, & venia petita ad Henricum se contulerunt . Itaque Henricus rebus omnibus breui compositis
exercitum conuocauit,atque eXtremo anno cum uxore Constamria Alpes traiecit. Fuit haec Siciliae Regis filia, cum qua nuptias splendidissimas celebrauit Mediolani die et . Ianuarij
anno Chr. Ii 8 6. clim annos haberet 2 r. & cum ea dotis loco accepit Regnum Siciliae. Cosantia dic si putaretur nunquam paritura esse, quod quinquagesimum annum attigisset; tymen grauida facta Panormi in festo S. Stephani Fridericum puerum peperit, qui postea Imperator euasit. Tandem Henricus ex Germania in Siciliam reuersus, dum classem cogit, & armat secuturus socios, Messanae in febrem ardentem ex veneni potu, quod propter adulteria coniugem propinasse serunt; seu ut alij volunt ex venationis labore) incidit, & ctim fratri Philippo filium suum commendasset, in festo S. Michaelis diem suum ostjt, anno statis a I. imperij 7.Cadauer Panormum deuectum sepulturae manis datum est. Constantia cum Friderico puero regni administrationi
RICHARDVS Rex Angliae inita pace cum Philippo Rege
Galliae in quinquennium, Ducem Aquitaniae subigit,ubi dum obsidet castellum quoddam , vulneratur telo die χ6. Ma iij, quod vulnus cum id minus curaret, adeo instammatum est, ut medicationis nullus esset Iocus, & moritur die f. Aprilis, clim regnasset annos decem, succedit ipsi frater Ioannes, qui statim Normanniam occupat, &die 1s. Mais venit in Angliam ubi die et . eiusdem mensis in festo Ascensionis Christi coron tur, & regnat annos 3. Paris.
462쪽
ALEXIUS ANGELUS Orientis Imperator Isaari Angeli fi
lius, vix constitutus Imperator, a plebe, quae Angelorum imperium diutius toleraturam negabat, adoIescens quidam Nicolaus Canabus inuitus Imperator inauguratur.. Quae ubi Agexius audivit Bonifacium Marchionem accersit;initoque consilio, utriaque visum est Latinas cohortes in Palati .m admittendas css ,
quibus nouus iste Imperator, & populus qui illum designasset, submoueretur. Eo consilio nunciato, Alexius Ducas qui ob coniuncta supercilia Murzulphus dictus suit, arrepta occasione, ad defectionem,quam parturiebat idonea cum multis cognatis suis spadonem fisco praesectum sibi conciliat, homuncionem incrementis dignitatis, & largitionibus non inexpugnabilem. Is Vero Impςratoris consilio bipenniferis nunciato, efficit, ut ea amplectenda censeant, quae ipse vellet, & Romanis grata essent. Εκ eo Imperatoris expulsio quasi per ludum inchoatur, eumqui Ducas intempesta nocte adit erat enim ei intima familiaritate coniunctus, Protouestiari j dignitate & insignibus calceis ab eo ornatus) & magna voce ait, cognatos eius , & plurimos obscuros homines, in primis vero bipenniseros Barbaros furioso impetu in soribus esse ad eum, ob initam cum Latinis familiaritatem, & amicitiam, discerpendum. Is vero eo nuncio territuS, atque obstlipeia stus, orat, ut quid agendum sit moneat. Tunc ille Imperatorem lata veste, & ad pedes usque fusa, complexus, per portam plerisque ignotam,in tentorium, quod in palatio ha- bebat, quasi liberaturus perducit ., Qui ob id factum ei pene gratias agebat, & Dauidicum ilhid canebat: Oeeultauit me lae
tentoriosus, in die malorum meorum; texit me in occulto tabernaculisis . Ille vero alternis respondebat: Lalia dolosa in corde, in corde locutus es mala; ac pacate mecum loquutifunt,4irati δε-los uxerunt. At Agexius statim compedibus iniectis , in omnium teterrimum carcerem coniuscitur.Murausus vero insignia imperij sumit, eumque deinceps alij Imperatorcm de more consalutant: alij ad Canabum in templo sedentem confluunt, virum
463쪽
Ieni ingenio, cordatum,& non imbellem . Sed quia peior
apud Constantinopolitanos in primis vincunt, Duca opes crescebant, & firmabantur, Canabi vero splendor ut Iunae deficienti tis obscurabatiir: nec multo post a satellitibus D ticae captus, custodis traditur, populo nihil opitulante,post proclamationem eius dispersis omnibus . Caeterum Alexio Imperatori Ducas bis venenum propinauit, quod cum adolescens tum aetatis robor , tum antidotis, quibus ciam utebatur, vicisset, laqueo ei guttur elidit. Clava tamen ferrea in sinistro latere contunditur : ut crederetur lapsiis exanimatus, triense imperij sexto die octavo. Verum ne Murti us quidem ultra duos menses, & i d.dies ima perio potitus est, expugnata rursus a Latinis urbe: qui ea capta, de suorum procerum numero Batauinum Flandriae Comitem communibus suffragiis Imperatorem designarunt, agentem annum aetatis 3 2. virum pium, inodestum, adeo pudicum , ut inu lierem inuerecunde non adspiceret, quamdiu a coniuge aberat,& bis qualibet hebdomada vesperi ploclamari iuberet, ne quis in suo palatio cubaret, qui alienam mulierem attigisset.' Muretusum hoc imperante Alexius Isaacii fiater, quer Costantinopoli relicto imperio profugit,dolo comprehensum luminibus orbauit: neque multo post excaecationem idem M-zulfus, in Latinorum manus delatus, Byκantium reducitur, Mob Dominum , Imperatoremque suum Isaaci F.Iaqueo strangulatum, in iudicium vocatus, capitis damnatur, novoque suppli- ei; genere assicitur. Nam in altissimam columnam perdulius,
- indὰ praecipitatur: &aliquandiu in pedes descendens, deinde in caput subuersus, & humi allisus, miserabiliter interi t. Niset.
BALDUINVS FLANDER Orientis Imperator designatus,
aetatis anno 3 2. nondum expleto,piuique, ac pudicus prae reliquis, ac dignus eo apice visus . Cum peragratis prouincijs Thessidonicam venisset, ciues exemplo Byzantinorum territi. introitum in urbem militum deprecantur, perficiuntque osciis, ut redeatur Byzantium, ubi Marchio iam res nouas
464쪽
agitabat. Balduinus eum placauit concessa Thessalonica, quam modeste ingressus Ferrate sis, mutato paulo post animo,spoliauit opibus,ostdiatoque e metarica fuerat ea quonda Isaaci Imperatoris coniux filio, Graecos ad se pellexit, ut Beroea , Larissa, totaque Peloponneso potiretur, quod & factum, Graeciaque occidentalibus collum subdidit. Batauinus firmandarum , opum cupidus, traiecit in Asiam , praemissis Henrico fratre , qui per Idae montis angustias, Adramitium usque processit. Prusia Bithyniae portas ei clausit, clademque haud modicam intulit. Adrianopolis 1 Graecis defensa, tempus Ioanni Mysorum Ducidedit armandi suos, qui interceptus insidijs, Balduinum, & LM
tinos, partim occidit, partim vinculis oneratos in captiuitatem rapuit. Balduinus unius anni Imperator, maceratus carcere, foeda tandem morte interijt. Niceta refert, eum pedibus manibusque truncatum, in vallem praecipitatum , & volucribus escamis
factum, tertio demum die expirasse : Scythisque haud niuito
mitiores Latinos terram, mariaque rapinis, &caedibus compleuisse. Vtrisque populis victi ciuitates clim poenas miserabiles darent, ipsi vicissim Latini, Scythaeque alternis se cladibus at terebant. Dandulus Venetorum Dux,ruptis e fuga intestinis perijt. Latini interim nesciunt, quid suo Imperatori factum sit , & hostibus sine Principe se opponere non audent. Hinc factum Constantinopoli decretum, quo Latini promulgarunt se nemini popularium suorum inauguratiouem regni concessuros , nisi morte Balduini prius explorata . Cumque hoc modo annum unum, & menses quatuor Rempublicam sine Imperatore admianistrassent, audito eius interitu, Henricum fratrem Imperatorem declarant, qui imperio potitus, cum ex suis Orestiade relictis , Scytharum,& V alachorum exercitus denuo egredi audisseimon hostium multitudine territus, nec superiorum bellorum cladiabus consternatus, exire non dubitauit,vi& suos conseruaret, &Graecorum reliquiis subueniret. Igitur Adrianopolim prosectus, clim Valachos Latinorum conspectu, audaciam usitatam, & rei militaris habitum etiam post illas strages retinentium , territos
vidisset: usque ad Crenum, & Boream eos est persequutus. In
465쪽
de per Agalopolim, Anchialtim usque progressus, ibique castris positis, & multis rebus gestis,unde pecunias,homines, pccudum greges, & armenta ccpit, saluus Constantinopol m rediit. Nic ta historicus , qui Constant. Senator primarius filii, S: amplo os ficio apud Imperatorem functus erat, valde praedicat Latin rum modestiam, &iustitiam in eligendo Imperatore, quod decus Graeci in simili casu per cedes, & sanguinem expetivissent . Annal.Glyc.
IOTHATIN ES Sullanus Attaliae princeps , cum Alexius
Theodori Lascaris socer ex Europa in Asiam profugisset, ad ipsum se se contulit, ut eius ope genere pulso, rerum ipse potiretur . Sed irritus hic conatus fuit, Iathatine manu Theodori fortiter procliantis interempto . Cinn autem ararias I 8 Theod rus imperasset, naturae debitum persoluit; Ioanne Duca, qui Gliam eius Irenem in matrimonio habebat, succetare designato. Annal.Glyc.
PHILIPPUS SUEVUS XXIV. Germanorum Imperator, Henrici V I. germanus, qui moriturus imperium ,& filium suum Fridericum adhuc minorennem, h. e. quinque annorum puerum, fidei ipsius Philippi fratris commendauit. Hic adducto secum testamento Henrici, & Friderico nepote suo ex statre, in Germaniam profectus est, atque Proceres imperij suae promis sionis admonuit, sibique interim dum puer adoleuisset, ut erat testamento dispositum, administrationem imperii concederent,&iusta postulanti Principes Germaniae assensum praebuerunt. Deliberata haec, & tractata sunt Haganoae , consilia gubernante Episcopo Argentinensi. Hinc Philippus decem annis imperium summa cum laude administrauit ,& pacata Germania Impe rium domi exornaturus legibus, ac iustitia foris amplificaturus bellis externis fuisset, si vita suppeditasset. Fuit enim natura bonus, sapiens, moderatus, acer, & magnanimus Princeps, non
466쪽
indignus tanto honore: quod ostendit in Italiae gubernation , quam in metu, & ossicio continuit,& in ciuilibus bellis, quorum
asperitatem bonitate, & lenitate sua moderatus est, ac mitigauit, &accessit ad naturae dotes rerum multiplex usus, atqu exercitatio longa in militaribus negocijs & politicis . Igitur motibus ciuilibus sedatis, & pace in Germania constituta, externos hostes aggredi constituit, ut Canutum Regem Daniae, qui Ham- burgum, de Lubecam ambas urbes imperiales in hisce motibus interceperat. Sed die a 2. Iulii cum in arce Bambergensi sorte quiesceret in lectulo post venae sectionem, paucos tantum fami
liares admittens, Otho Comes Palatinus cui olim Imperator milam desponderat, sed quod Otho familiarem quendam Ducis Bauaris praeter causam occidisset, atque ita homicidij reus, Seperfidia notatus esset, ipsum repudiarat familiariter ingressus cubile, ferro in iugulum Imperatoris adacto, & cubiculario fiu-stra caput Domini protegente , sauciato , vita eum priuauit, diem que sic optimus Imperator, cum annos decem imperasset, perfide occisus , clausit extremum. Corpus primum Bambergae sepultum: postea Spiram translatum est . Et Otho parricida non multo post ab Henriso Palatino philippi Marescalco interemptus, facinoris sui praemium tulit. Crusius tale Epit phium Philino concinhat :Inclytus hie primi Friderici natus humatur. Illustri Rex Romanus virtute Philippus. cuius Bambergascelerata caede perempti, Corpus Spira tegit, mens aura possidet ora.
OTHO IV. Dux Saxoniae statim dicit Comitia Francolariati, ubi a quinquaginta Principibus, qui conuenerant eligitur Imperator, ubi etiam lex de eligendo Imperatore is Henriso sancita antiquata est: haec talis erat, ut Imperator imposterum fieret ex sola sanguinis successione, ita ut fieret haereditarium, cuius initium ipse tum secit,dum filium suum creauit successiorem, & regna sua Siciliae, Apuliae, Calabriae , Principatum Capuae, & Spoleti, & alia uniuit imperio , ut quicumque esset Imperator, haec regna simul haberet. Igitur hac lege antiqua-
467쪽
ta, iroua sancita est his sere verbis: Imperatorum nullus haereditariam dignitatem, bi vendieato . Princeps sex inacri ordinis tres, Moguntinus, Treuirensis, & Coloniensis . Profani totidem ; C mes Palatinus Rheni, Dux Saxoniae qui tum fuit Brunsvicensis & Marchio Brandeburgensis, eum eligunto. His discordes rint, Bohemiae Regem cooptanto. Factum hoc decretum cum consensu Principum in prssentia Legatorum Papae, qui fuerunt Hugolinus Ostiensis,& Leo Sabinensis Cardinales.Coisit. p.
PETRUS Arragoniae Rex, eodem hoc anno , quo Fridericus Imper. filiam suam uxorem ducit, ipse occiditur. Causta hic fuit Saracenis ex Astica in Hispaniam nauigantibus,ipsi fortiter a Rege Arragoniae repelluntur,qui elatus hac victoria,cuin Pontifex eodem tempore crucem praerulicare iuberet contra Albigenses, eosdem defendere conatur, de Comiti Leicestriae , qui Dux erat contra Albigenses, prouinciam adimit, & se Tholos nis coniungit. Sed Archiepiscopus Narbonensis Bituricensem Civitatem expugnat, &cum Comite Leicestriae contra Regem Arragoniae pugnat, eumque trucidat die I 3. Septembris, cum regnasset annis II. Cui succedit Iacobus filius, qni regnat annis
GER TRUDIS Regina Hungarorum, mater Eb abethae,cum maritus bellum Rhutenis inferret, trucidatur a Comit Petro, qui statim deprehensus sequenti notae dat poenas . Chron.
bus suis ludit in area, tegulet ictu percutitur, & comminuto capite moritur die 6. Iunii fer. cum regnasset annis duobus, de mensibus octo , succedit Ferdinandus , qui regnat annis 3
468쪽
PETRUS ANTISIDORENSIS Imperator Constantinop
litanus uxorio iure quando mascula nulla supererat pro-Ies innixus, ab Honorio Pontifice ad D.Laurentij Temptu extra urbem insignia imperij accepit. Inde Venetis Nauibus soluens, chm Dyrrachium in Venetorum gratiam frustra tentasset, a qui se Graecorum Imperatorem gerebat, per assimulationem pacis, praetcr iusiurandi religionem & fidem ,, medio conuiuio obtruncatur . Sunt qui circa nemorosa Thes. salis loca Tempe ea vocant insidijs captum, & in vinculis aia seruatum produnt. Successerat autem ipsi filius Robertus , qui ad nuncium paternae captiuitatis Constantinopolim iam dudum venerat, dicitur imperasse annos septem.Egnat.Paris
BALDUINVS quidam venditabat se pro Balduino Flandro,
olim Imperatore Constantinopolitano,reposcebat a Rego Galliae Comitatum Flandrensem, & persuadebat fere omnibus, i se verum esse illum Balduinum, sed filia tamen eius pro patro :eum plane agnoscere nolebat, & de re tota inquisitionem insti- tuit, & tandem deprehendit eum impostorem esse, ideo suspenditur, ab utroque latere appensis canibus ParisI ' RIDERICUS Comes Isenburgius, quia in itinere truci- darat vulneribus octo Engelbertum Episcopum Coloniensem, post biennium fere capitur, & Frider. Imp. iussu , rota , ut lalijs latrones contunditur, eique imponitur , arxque eius ad so- Ium usque destruitur,onach. Colon. ιA C H .
LESCVS ALBVS princeps Polonis , ca miri filius per pro
ditionem a Suentopoleo Pomeraniae Duce interficitur , cima a morte patris annis 33. praefuisset, varia fortuna, ter electus, ter repulsus , succedit ipfi Bolanaus Pedicus filius , regnauit
469쪽
ACTIOLINVS Patavinorum Tyrannus, portentum humani generis, Saxonici sanguinis a proauo Auerico au que, & patre Aetiolinis, Italicae stirpi ad horribilem seculi pestem insertus . Vir fuit, ut Iouius scribit, suspiciosus, vafer , infidus, saeuus , & semper ad imperium anhelans, modo hanc modo illam personam induere, histrionum more didicerat. Ex ea cruenta simultate armis vehementer exercitus, Patauio , Uicentia, Verona, Taruisio, ex ciuili discordia potitus est. Erant
ei copiae equitum & peditum perpetuis inueteratae bellis, &quod magno usui fuit, fide, studioque partium sibi addictet; quibus accesserant Saracenorum alae formidabiles , Germanorumque chohortes, & turmae eximiae virtutis, quaε Friderieus II. Imp. attribuerat, tanquam Gibellinae factionis Principi, atquO impigrh tuenti Cisaris nomen . Has ut aleret uniuersas ciuitatum' fortunas in fiscum redigere opulentos ciues damnare, at- qne proscribere: Templa donari3s spoliare;sacros earum reditus lutercipere,& nemine denique,qui pecunia,authoritate,client lisque valeret incolume pati erat solitus. Ingenio siquide audaci auaro, impenseque impio, & nunqua caedibus saturato,du odiit, lethale omnibus lath extenderet, ita euastarat florentissimas umbes, ut cum aduersarum partium sibi suspectos sustulisset , in Gibellinos denique, amicorumque praecipuos ac intimos famuliares, immanissime grassu etur. Aedificarat singulis in urbibus, atque oppidis carceres tenebris horribiles, in quos inuisor L. agmina contruderet, ut inaedia, miserabilique illuuie,tetro od re, & lurido squalore enecti, in compedibus , & robore crudelia
ter interirent; putrescentiumque cadauerum immenso foetore caeteris pallentibus exoptata mors contagione, & metu accerseretur . Nam ea truculentia erant custodes, ut nisi ex mensium interuallo carceres stercore prealto, & multa putidorum cad uerum sanie redundantes, repurgarent, & cumulata inter semi nimes enectorum corpora, uncis extraherentur. Nusquam vel spatiosissimi carceres accumulatos etiam in strues captiuos capiebant , nod tortorum atque carnificum numerose manus,
470쪽
edendis cruciatibtis,expediendisque laqueis atque securibus sus.ficiebam . Viui homines in frusta laniorum cultris secabantur. Quod vero inauditae crudelitatis fuit, capitale erat tortori , atque carnifici maturasse supplicia, ut vita per articulos, momentaque temporis, ad longos cruciatus extenderetur . In eos autem, vel insontes, quos neci destinasset tanquam minoris criminis delatos, ita ex summa saeuitia fictae clementiae laudem quaerebat, v I monoculos, uni pedes,& unimanos dimitteret, postremo lugentibus suorum funera,vt lugere desinerent,oculos eruebat: ex pavore circumspectantibus fugam, ut viae labore liberaret, amputabat pedes; alienae porro calamitati libera voce indolentibus, ne diu vociferarentur , linguam praecidebat. Dclatores quoque ipsos negligentiae , incurisque damnatos, cum damnandorum nomina deficerent, ductos in praealtam turri ima, ut certius specularentur, atroci ludibrio, sed merita poena , in fossam praecipites dabat. Immensae autem humanitatis arbitrabatur, damnatorum, atque exulum uxoribus,& liberis, ea conditione vitam condonasse , ut foeminis deciderentur mammae, mares vero ad non dubium inimicae sobolis interitum castrare tur . Per hunc modum nusquam remissa atrocis animi saeuitia, sed in dies rediuiua seritate debaccantem, supra triginta millia , omnis generis sexus, aetatisque hominum, teterrimmo supplicio sustulisse , eorum temporum scriptores tradunt. Iamque immanis bellua insatiabili ingluvie vorax , humanique sanguinis sitibunda, Mantus, Brixiae, Mediolano, & cunctis Italiae urbibus inhiabat, deuorassetque procul dubio, nisi Romani Pontificis Legatus, Actiusque Atestinus, indomitam feri monstri rabiem vitricibus armis infregissent. scitolinus per eos dies conspirantibus secum Insubrum patritios, quos Martinus Turri cis inducto popularium dominatuin exilium egerat, in id considium totus incumbebat, ut Medi Ianum improuiso adortus inuaderet, reductisque patriiijs, &p valso Turrio ro Pontificij nominis studioso, debilitatas iam pridem iace iuesque Caesarianas partes erigeret. Vertim cum tyrannm acerrime dimicans hostaim turmas perrumpere conare