장음표시 사용
7쪽
Sacrae Theologiae Doctori ordinis Seraphici
S. Franciaei Min. ConmEMINENTISSIMI PRINCIPIS
Episcopus Vasionensis S. P. D.
Adm. Reu. Pater RETI, clarissimi Sabinorum oppidi, quod est in Excellentissimi Principis Barberini ditione, antia qua monumenta perquisita litteris commendare iamdudum cogitabam ; iamque plurima conges----ta seram vetustis E scriptoribus testimonia, qui Iu- nonem Eretinam, frigidum amnem Eretini agri, Figlinas Eret, alas, Valerij villam prope Hetum, Aedilem Ereti honore Italo supinum iniquas heminas frangentem , Castra Nautij Romam Consulis,& Sabinorum pr lium ad Eretum celebrant; Titum L uium, Virgilium, Strabonem, Tibullum, Valerium, Persium,Sexulum, Plinium, Fulgentium,Stephanum, Gobelinum etiam, qui Pium II. ibi pernoctasse prodit, Volaterranum, Iouium, aliosque peruolueram;& assurrexerat opus ad iustam molem; sed hoc cc pium varij casus interruperunt. Vt tamen aliquod mei conatus extet indicium,ad Te decus Ereti maximum quod erat a me repertum perscribere constitui,atque adeo Civem Ereto, Tibiq; popularem, Pontificem Romanum vindicare, quem ademerant operae in cditione quoque repetita Ciaconii de Vit. Pontis. &EREBO, non minus impie quam mendose atque imperite, tran scripserant. IS
8쪽
I, est L AN D VS , siue LAN D O, Tam mi filius. Teu
tonicum idioma nomina ista sapiunt: nam & Tammus Teutonicus in delicsis fuisse Othonis III. Augusti, narratur a Petro Damiani in Vita S. Romualdi c. et . Landi veto, seu Landonis vox Τeutonica vel Langobardica est pura puta, meminique me olim Anagniae circuna sedile marmoreum in S. Andreae legisse Leoninum hunc versum
Antistitem autem Romanum Landum post Anastasij III. obitum
anno a Partu Virg. DCCCCXIII. electum die vi I. Idus Iunij, sedisse menses vi. dies xxxv I. sev xxv I. cessasseque illo demo tuo Episcopatum diebus xxxv I. sev xxv I. & Ioannem X. illi fuisse suffectum Chronographi omnes consentiunt; nisi quod Hieronymus Rubeus in Hist. Rauenn. producit Landi vitam Ediplomate ad annum a nato Christo DCCCCXIV. Romanum Landum asserunt Platina , Volaterranus , Philippus Bergomas ,& Crantalus: ea quippe aetate qui locabantur in Sede S. Petri Praesules , fere omnes erant in ipsa Vrbe orti; perque integrum iaculum & quod excurrita xxxvi I .vix Galesini duo; Consta
tinus nempe , atque Romanus; Portuensis unus, videlicet For- mosus; unus Ardeatinus Leo V. & unus Eretinus Landus , i ter reliquos Romae genitos peregrini, & externi Pontifices, quamuis haud procul Urbe forent nati, enumerantur. Landum protecto Eretinum euincunt Sanctiis Antoninus, qui
Sabinensem assimat tom. a. cap. I. tit. I 6. S. II. Chronic. &ipse Ciaconius Sabinum patria Ereto e Canonico Regulari prouectum ad Pontificium Solium referens h Gulielmo Bibliothecario, & Gotthcfredo, atque Martino . Mox etsi O scuram eius vitam innuat, ita ut Vincentius illum omiserit in Pontificum Catalogo, ipsius tamen auctoritate Berengarium& Rodulfum , Vidonis Comitis filios, ne decertarent, compressos atque sedatos memorat: at cum eum vixisse statuat Chunrado Caesare Franco Imperium administrante, foedas ibi subesse Gi Ρ σia , & ἀχρονισμ/, Podalirium Machaonemque haud vulgarem exigere plane constat, neque mihi nunc a libris imparato , & in procinctu , vacat detergere has maculas; sollicitet ea cura viros doctos , qui Ciaconium recudendum susceperunt,
9쪽
perunt, quibus an isit haec mea expunctiora & substitutio Ereri; & uberius est otium persequendi e tenebris erutas, in quibus delitescunt, res gestas Landi Papae, qui postea
quam migrasset e vita v. Kalend. Ianuarias anno supra scripto
DCCCCXIII. seu potius DCCCCXIV. ut E Rubeo prompsi, sepultus in S. Petri Basilica quiescit. Mihi satis est Landum istum Pontificem Romanum Ereto
restituisse, Tibique indicasse, qui praesentem in rem venire, illiusque natales altius indagare pro iure communis Patriae facillime potes. Sane cum mos ab Vlyssaris usque temporibus deduetus si credimus Homero) sit adhuc aeuo nostro receptissimus, ut qui discedunt, ac peregre proficiscuntur, munera conseruandae memoriae causa benemeritis de se amicis Oia ferant,quae etiam Graeci vocare solent,istud in hoc meo discessu Tibi munusculum, quod iucundum gratumq; re confido, lubens merit5, Do, Dico, Addico, & bonae scaeuae, bonique ominis gratia. Tu libenter excipe, meque absentem amare perge, tui ob pietatem, atque doctrinam, & alias virtutes , quibus praestas, perpetuum cultorem . Vale Tiburi prid. Mi Nouemb. anno MDCLVII.