장음표시 사용
2쪽
DEPOSITE DIN THEBIOLOGICA L LABORAΤΟRY
4쪽
5쪽
Solum, aetas, clima, cultura omnimode
immutant plantarum sormam , Vnde to
ties Auctorum nomina specifica & descriptiones a plantarum speciebus, quaS designant, hinc inde differre obseruantur. Cui malo medela ista optima erit, si plantae, praesertim indigenae, cum hortenseS cultura mutet,
6쪽
in diuersis regionibus eXacte describantur, ut
ex his descriptionibus diuersis tandem eruatnr, quibuS quaeque species variet notis, &quaenam in illa sint constantes. Non ingratae ideo erunt obseruationeS Vbi vel plantae quaedam exactius describuntur, vel quibus notis ab
huius vel illius Auctoris descriptionibus disse-
rant ostenditur. Desumsi itaque eXAduersariis meis quaedam circa plantarum a me lectarum notaS, synonyma &c. Obseruata quae hic trado
Licentiam legendi in Re Medica ut obtinerent,
in Academia Gryphica, a me Praeside, Respondente M AURI T. VI R. WILLIC Is Med. CulpSagardensi, publica dissertatione defendenda. Varia ista sunt. Prima quidem Obs. & vltima
7쪽
reliquis longiores circa Bromi & Sphaeriae generum species, quas possideo, versantur BROMOS difficulter ex notis hactenus ab Amctoribus datis distingui, proprio & aliorum emplis didici, unde meos ulterius describere, & nomina specifica denuo eruere tentaui,
minime inde viRo RuM de Re Bolanica meri-
tissimorum labores spernens, id tantum curae habui, ut faciliora darem. In ultima ObsSPHAERIAE genus exposui secundum species
a me collectas, quarum paucas LINNEANA Opera tradunt licet sub aliis generibus, plures Perii l. ab HALLE R descripsit sed, fateor, non sat luculenter Vt Eius nomina meis speciebus ubique certe conciliare potuissem; aliquas no-
8쪽
vas addidi, quas sine synonymis proposui. Reliquis Obseruationibus tum aliquot plantas
tradidi mihi hactenus nouas visas, Vel nondum sufficienter descriptas, cum varia circa plantarum quarundam differentias, synonyma &c. notavi. Ιcones dedi minus quidem elegantes,& aliquas partiales tantum, fidas tamen & proscopo meo sat characteristicas; si in nitore quid desideretur excuset B. L., dum ipse delineare & sculpere coactus sum, qui, deficiente
hic locorum artifice in his exercitato, absenti
mittere nolui, toties in iconibus nitidissimis characteres neglectos Obseruans.
Plura, si haec placeant, inposterum dabo. Sunt enim adhuc in Aduersariis non pauca de
9쪽
plantis notata, dum eo tempore quo plus temporis plantis colligendis impendere licebat, Vivo praeceptore destitutus cum essem, nominae solis libris, usque pauci S, qui aderant eruore tenerer, Vnde plura dubia enata esse facile patebit, quo casu semper plantam a me lectam curatius descripsi. Libros quos add i Auctorum, selutis nominibus abbreuiatis citaui, ap
ilem Synonymorum potissimum eum observata ut quae certiora Viderentur vel reliquis
citandis ansam dederint, caeteri S praeponerem. Asterisco notaui ubi descriptiones reperiundae. Vbicunque in his Obseruationibus, ex iis quae in ipsa planta Vidi, aliis con
10쪽
tradicere coactus sum, puto me ea, qua parest, id fecisse modestia, qui acria vituper summopere auersor. Neque moleste ferent Inclyti VIRI, cum minime animus sit ab iis data reprehendere, sed tantum, quae ego in meis speciminibus diuersia reperi, indicare.