De fictionibus iuris tractatus quinque. Quibus accessit Solemnis prælectio ad l. cùm societas. ff. pro socio. Auctore Antonio Dadino Alteserra antecessore Tolosano

발행: 1659년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

51쪽

DE FICTIONIBUS IURI s.

lib. 8 epist. is . Nec moro alios huiusmodi casus, nihil amplius vocare quam damnum. Et nouus homo videtur. csse, qui a libertate in seruitutem recidit, L lega tus . . de assim . legat. Adeoque fictione iuris serui mortuis compa rantur , Δ seruitus mortalitati, L fruitutem. de reg. iur. ut si legatum cui sub conditione relictum sit, legatum extinguitur morte legatarij, &seruitute poenae, id est damnatione in metallum , quia seruitus morti adsimilatur, Lintercidit .F. de condit. Grdemonstr. Ex Constit. Seueri donatio inter coniuges morte confirmatum, sed si donatos, vel donatarius

seruus λerie essectu, naim extingui'ur, quamuis seruitus morti comparetur l. cum hie flatus. donator. . de donat. inter vir. e r uxor. Quia nimirum

donatio in cum casum decidit, a quo incipere non potest.

Qui in seruitute est, non potest usucapere, quia possidere non potest, cum ipse possideatur, L qui in fruitute. de R. I. l. 4. fruus. F de Uucap.

Non modo scruus manumissus nouus homo, seu alius videtur esse: sed de seruus manumissus si rursus in seruitutem recidat, nouus homo videtur esse; hinc seruo manumisso si adimatur legatum, etsi idem rursus in seruitutem recidat, non tammen resuscitatur legatum , nouus enim videtur homo , ismus legatus. g. i. F. de assim legat. Ita

di seruo promisso interim manumisso, promissor

52쪽

liberatur , & si rursus seruus effectus sit, obligatio semel extirusta non restituitur, alius enim videtur esse, i. qui res. f. aream. de soluti

CAPUT XVII ALi A est mors naturalis, alia ciuilis seu ficti

tia i mors naturalis, quae a natura oritur mors ciuilis quae a lege, quae rinxit hominem mortuum cum non sit.

Deportatus fictione legis pro mortuo habetur, quoad ea quae sunt iuris ciuilis,l. eterum est. 3.fcῶ- qua societas soluitur morte naturali, vel maxima, aut media capitis deminutione, id est seruitute poenae , seu damnatione in metallum, vel deportatione. Ex formula Galli posthumus nepos institui potest, in casum mortis filij, vel deportationis, casus mortis trahitur ad deportationem,

quid si de liber. , posth.

Si filius sit & ex eo nepos, filius emancipatus, vel in potestate manens deportatus , non obstat nepoti, quin ei detur bonorum possessio contra tabulas ; deportati enim mortuorum loco habentur, l. i. 3.filium. f. de bonor. poss. contra tab. si putronus deportatus sit, filio eius competit bonorum possessio in bonis liberti, nec impedimento ei est patronus, qui mortui loco habetur, 4. 3

53쪽

,8 DE FICTIONIBUS IURIS,

deportatus. p. de bon. liberimi pater deportatus sit, vel 'seruus poenae effectus , nepos filij loco siccedit, L si quapoena. f. de his qui sunt sei vel alim. iur. quia deportatus & seruus poenae pro mortuis habentur. Eadem fictione iuris liberi concepti post deportationem patris, non faciunt deficere conditionem fideicommissi si sine liberis, quasi ab aliosus cepit, i. exfadio. g. exfactous ad Trebest. quia deportatus pro mortuo habetur qui liberos amplius procreare non potest. De portatus pro mortuo habetur , quoad ea quae sunt iuris ciuilis; quia amittit ciuitatem, non libertatem quae sunt iuris ciuilis , putatus testamenti faciendi, L si quisfrior 6. eius qui δε- portatur. F. de imust irritae i. g. bi quibus . de legat. Funt. quidam. de poen. L eius qui apud hostes. qui test. fac. l. r. C. de haered. instit Deportatus soluitur obligationibus omnibus ;ex quo fideiutar pro deportato obligari non potest, quia tota obligatio aduersus eum extincti est,

Deportatus non potest capere ex test anelim haereditatem, legatum, vel fideicomminin . nisi quid alimentorum nomine Vlpianus. g. de interdict. e T relegat. l. i. C. de Hinc in exilio amicorum testamenticie non omissum gloriatur M.Tull.pro Domo. Quis in meum locum iudicem subdidit, quis meorum amicorum testamentum di cessu meo fecit,

54쪽

TRACTATUS PRIMUS. 33

mihi non idem tribuerit, quod etsi adessem.

Deportatus non per Omnia mortuo comparatur; ut si pater rogatus sit restituere haereditatem liberis, vel cui ex his voIuerit, & postea ob delictum in insulam deportatus sit, non amittit ius eligendi, ex responso Papiniani quod extat in I.

cum pater. f. haereditatem. de legat. E. & refertur ab Vlpiano in d. Lex facto. quis rogatus. quia deportatus amittit ciuitatem, non libertatem , amittit ea quae sunt iuris ciuilis, non quae sunt iuris naturalis, & magis facti quam iuris , l. legatum. de capit. minut. eleelio autem magis est facti quam iuris, cum versetur in nudo ministerio, t ex familia. 3. si Falcidia. de legat. 2. Hinc legatum in annos, vel menses singulos, non finitur capitis diminutione; quia tale legatum in facto magis quam in iure consistit, d. l. legatum, nempe legatum quod in annos vel menses singulos relinquitur, alimentorum causa relinqui intelligitur, cῶmhi. g. betur.F. de transea. Si haeres rogatus sit post mortem restituere haereditatem, conditio fideicommissi non existit deportatione, donec mors naturalis secuta sit, d. g. haereditatem, L Statius Florus. g. Cornelio Felici. de iur. e. vi& donatio cum morieris tot dari, non committitur deportatione, sed morte naturali, L ex ea

parte, 6 in insulam. 1. de V. O. In fideicommissis donationibus collatis in tempus mortis,inspicituc

55쪽

.o DE FICTIONIBUS IVRIS,

potius mors naturalis, quam ciuilis, quam om nari nefas est; casum aduersamque fortunam spectari hominis liberi, neque ciuile, neque naturale est, i. interstipulantem. ,.seram. de V . o. Et donatio facta uxori, deportatione viri plene non confirmatur ; quia deportatio non omnino similis est morti. Isdsi morast. de donat inter Μ. στxor. res uxoris. C. eod. legatum non fit caducum

deportatione legatarij, propter spem restitutionis,l. intercidit. 1. de condit. er demonstrat. Matrimonium non soluitur deportatione, quafimorte mariti. d. sedsi mors, d. l. res uxoris,l. 1. de

son. damnati nisi Cnis mariti mutet affectum uxo

risu. I. C. de repud. & ita intelligenda est l. si φιis sius Muturi g. solui. matrim.

Deportatus amittit ea quae sunt iuris ciuilis, non ea quae stat iuris gentium; ut emit, Vendit, locat, conducit,foenus exercet, L deportatus. 1. de interd. relegat. Idemque partispost deportationem dum superstes est utitur, sed post mortem ea fiscus o cupat,d.ι deportatus. l. 2. C. de bon. proscript. c d. l. bC. de haereae in M.

Denique mors ciuilis non aequatur in omnibus morti naturali, & statutum loquens de morte naturali non extenditur ad ciuilem. Letit. C. de iis sui Fen. atat. impetri

56쪽

CAPUT XVIII.

ETiAM is cuius bona publicata sunt, pro mo tuo habetur: ut societas sbluitur publicatione omnium bonorum velut morte; si enim soch bo . na publicentur, cum in locum eius alius succedat, nempe fiscus, pro mortuo habetur, ι.blicatione. F. pro sec. Is cuius bona publicata runt mortuo comparatur,qudd amissis bonis quasi vitae luce careat, & pro nullo sit. Hinc restitiitio non est aduersus eum, qui amissis bonis , & ciuitate

nudus exulat, quasi non esset in rerum natura, tuis telus de capit. minut.

Eadem fietione damnatus capitis statim pro mortuo habetur, antequam poena affectus siti Vltimo sup icio damnatus statim amittit ciuitatem,& libertatem; quia seruus poenae efficitur, & casus hic praeoccupat mortem, L qui ultimost. de pomo Sed & si quis capite damnatus fuerit testam e tum eius irritum fiet, non cum Consu tus est, sed cum sententiam passias; nam poenae seruus efficitur , I si quis Aio. 6. irritum. 1. de iniust. rvt. Et cui criminis venia fit a Principe, a mortuis suscitatus dicitur. Greg. Nyssen. in orat. funebr. Placillae.

57쪽

L DE FICTIONIBUS IURIS,

legibus mortui,'capitis damnati, rusus per eam iudiam reuocati sunt. Si testator propter vim aegritudinis nequeat scribere nomen haeredis, vel articulate nuncupare testibus, testari non potest; pro mortuo enim habetur, l. iubemus. C. detestam. Momentum moriendi vitae an morti deputetur, non consensere veteres. Gell. no 2. Att. 6. cap. 3. Alij moriendi verbum atque momentum manente adhue vita dici, atque feri putaue runt; alij nihil in eo tempore vita reliquerunt, totumque illud quod mori dicitur morti vendicauerunt. Etiam fictione legis monachus professus pro mortuo habetur.Puta matrimonium soluitur professione velut morte,& Vterque coniugum res 1uas repetit,quas pro dote, Vel ante nuptias donatione praestiterat, quasi soluto matrimonio morte viri vel uxoris, & hoc tantum lucrum consequitur, quod debuit a lege vel ex paeto in casum mortis exigere , l. Deo vobis. C. de se. oe cleric. n. seri t vobis. . 17. D. I. Et conditio fideicommissi relicti in tempus mortis committitur professione, non expe sta tamorte naturali, ag. ei Z bys. Professiis non habet ius testandi , can. qina ingredientibus I9. qu. 3. ne quidem ex consensu Summi Pontificis , cap. eum aά monasterium in M. de flacmonaeb. Idem non potest baptizare, vel alia sacramenta ministrare, quia mundo mortuus est, Deo autem Viuit, can. placuit t. qu. i. Idem in testem

58쪽

non auditur, quia habet vocem funestam, cuit, can. nullus L. q. 7. Synod.VI. in Trust can. 4i. Et beneficium vacat professione quasi morte, can. Gonsalias 37. qu. L. cap. beneficium. de reguiar. in c. Manumissus etiam , licet per . manumissionem eius conditio in melius mutetur, mortuo comparatur; quia manumissione ut morte, serui dominium amittitur: ut si seruus meus subreptus sit, mortuo vel mahumita seruo furti aetio non extinguitur : manumissio non dissimilis est morti, quoad subtrahendum domino seruum. I inter omnes p. de furi. Et si seruus promissus vel legatus interim manumissus sit, non debetur ; quia manu

missio morti similis est, L si mihi. deflui.

Saltem manumissus nouus homo videtur esse seruo legato, filio, inter vivos manumita legatum evanescit, nec resuscitatur, manum ita rursus redacto in seruitutem , nouus enim videtur homo esse, iseruus legatuspis adimend. legat. Unde manumissus ex negotio ante gesto conueniri non potest, Leum asiam. L at quin. f. I.Lqua Utiliter. g. r. g. de negor. I covati. C. eod.

E contrario quandoque mortui pro superstitibus habentur, ut liberi bello amissi pro superstitibus hubentur,& prosunt patri ad excusetionem a tutelis & aliis muneribus ciuilibus; quia per gloriam

viuere intelliguntur, bello amissi de excusat. - . p. x, inst. eod. l. vb. de vacat.'excis maner.

59쪽

FICTIONIBUS IURIS, CAPUT XIX. ΙΝ multis partibus iuris sunt personae fictae: lex

finxit peribnas vel homines este res quae sensu anima carent, Vt monasterium fictione iuris

est loco filij fauore piae causae, vel ob assectum quasi paternum, quod monachus diligat monasterium , sicut pater liberos. Hoc iure uibstitutio facta sub conditione, si sine liberis deficit, si haeres rogatus se de sua dicet

monasterio, sancimus. g. item illud statuimus. C. de Epist. . cleric. cap in praestentia.de probat. Non videtur expers liberorum qui ingressus est monasterium, ut qui ecclesiam aut monasterium haeredem instituit ; S si legatum relinquatur puellae sub conditione nuptiarum . seu liberorum, legatum debetur , si ingrediatur monasterium, d. l.saneimus, σΙLI. cap. 37. auth. msi rogati. C. ad Trebell. Fictione iuris etiam ciuitates per narum vice funguntur, ut ciuitas vel respuolica iure pupilli, vel minoris utitur, & ut pupilla extra ordinem restituitur, I rempublicam. C. de iuri resp. l. respublica.C. quib. ex caus maior. vlt.C. de in integri resst. Et ciuitas mutui datione non obligatur, nisi pecuniae in rem eius versae sint. l. riuitia. F. de reb. eredit. Ob pecuniam ciuitati subreptamdatur actio furti,non

60쪽

niano locus est in ciuitate aeque ac in priuato, si filiosamilias pecuniam mutuam crediderit, L nihil interest. F. ad Maced. Ex edicto ex quibus causis maiores legatus municipij vel ciuitatis , si indefensus damnatus sit propter absentiam ciuitatis causa, restituitur licet rei p. causa non absit, L legatis. ι sed etsi. g. vlt. F. exquib. V. maior. Ex edicto aedilitio actio redhibito ria non habet locum in venditione rerum fisci, secus in venditione rerum reip. Vel ciuitatis, l. I. F. illud F de edict. aedit. Denique vectigalia ciuitatis proprie non dicuntur publica, nam Civitates priuatorum loco habentur, c eum qui vectigal Issis V.S. Quod ius porrectum est ad collegia, societates, de

alia corpora, & hoc est quod ait r. mortuo I dem delusi. haereditatem personae vice fungi, sicut municipium, curiam, & societatem. Municipia, collegia, societates & alia corpora, licet multa habeant argumenta reipublicae, puta res communes, arcam communem, actorem siue syndicum,l. i. g.

quibus p. quod cuiusq. uniuers & commune sigillum, praefat. -. significauit. de appe .

tamen non constituunt res. ω priuatorum seu personarum iure censentur. Ecclesia etiari personae vice fungitur, & minoris iure utitur, cap. I. 3. ex. dein integri restit.

Fictione iuris etiam haereditas iacens personae vice fungitur, & pro domina habetur, quia reprae-

SEARCH

MENU NAVIGATION