De fictionibus iuris tractatus quinque. Quibus accessit Solemnis prælectio ad l. cùm societas. ff. pro socio. Auctore Antonio Dadino Alteserra antecessore Tolosano

발행: 1659년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

91쪽

DE FICTIONIBUS IURIS,

eadem nauis esse incipit, L inter stipulantem. 3seerum. F. de V. O A. qui res. aream. deflui. Sic idem populus idem hodie intelligitur,

qui ante centum annos fuit, licet nemo ex his stiperstes sit, qui ante centum annos Vivebant, LI. proponebatur. CImitas eadem censetur, licet ciues omnes commutati sint ; quemadmodum unum &idem esse videtur flumen, quamuis alia atque alia semper aqua fluat, Aristot. lib. 3. Polit. cap. I. A.

I r. dissertat. 37. Et legio eadem esse intelligitur, licet hodie non iisdem militibus constet, quibus ab initio conscripta est, d. l. proponebatur. Eadem uniuersitas ,vel curia esse intelligitur, licet omnes immutati sint, L sicut. quod cui q. uniuersit. His exemplis & argumentis ductis a simili, si plures iudices in eandem causam dati omnes mutati sint, aliis sitffectis in eorum locum , eadem res, idem iudicium manet; quia eadem res intelligitur, cuius forma seu spacies non est mutata , d. L

proponebatur.

DV si T A TVM est an ciuitates & municipia, vel uniuersitates & collegia possint capere ex testamento. Ratio dubitandi erat, quod uniuersitates sunt copora incerta, & uniuersi non possitnt cernere haereditatem, Ulpian. infragm. tit.

92쪽

xi. Vniuersitates per se nihil possidere possunt,

quia uniuersi consentire non possunt, I. I. g. vlt.

de adqu. possess. Ea de re dubitatum est maxime in v sufructu, quia si usu sfructus legari posset municipio vel ciuitati, periculum erat ne perpetuus fieret, atque ita inutilis in perpetuum maneret proprietas, semper abscedente usufructu: quae ratio dubitandi proponitur init. leg. an usus rustas. st de myῖ r. Sed utilitatis, id est aequitatis causa obtinuit, ciuitatibus & municipiis testamento relinqui posse haereditatis, vel legati, aut fideicommissa titulo, Vlpian. loco laudato, st l. haereditatis. C. de haered. instit. quia ciuitates personarum vice funguntur , l. mortuo. θ. de fideius. id est priuatorum loco habentur, l. eum qui vectigal. de V. S. Ex quo ciuitates, quae per se nihil possiidere possunt, per seruum, vel per liberamaeersonam, pu- . ta per actorem Vel syndicum povidere M usucapere possunt, d. I. I. q. vlt. Etiam usust ructus ciuitatibus legari potest, & si civitati ususfructus legetur, ne proprietas inutilis sit semper abscedente usufructu , vlasfructus fianitur spatio centum annorum quasi morte, quia is

sinis vitae longissimus est, d. l. an suffudias. l. si 's.s- fuctusss deis r. legat Adem iuris est si ususfructus Imgetur Ecclesiae, Letit inter. C.de SS.Eccles Ciuitas, aeest nomen uniuersitatis, non moritur; sed si ullis- fructus ciuitati relictus sit, ne proprietas inutilis sit

93쪽

ν8 DE FICTIONIBUS. IVRIs,

semper separata ab usufructu, lex fingit diuitates non durare ultra centesimum annum, quod est spatium vitae longissimum. Plin. lib. II. cap. 37. Et ideo non vivere hominem mitra centesimum annum defectu existimant. Nisi credamus Mathematem hominis definiunt CXX. annis Trebest. Pollio in Claudio, vota mi Mathematicorum CXX. annos homini ad viuendum datos iudicant,neque amplius cuiquam iactitant esse concessum. Si tamen ciuitati vel rei p. v suffructus legetur , in ratione Falcidiae usustructus computatur non ampliusquam X X X. annis, L hareditatum. 1fad l. Falciae In computanda Falcidia ususfructus angustioribus terminis coercetur, quia Falcidia minus est fauo rabilis, cum detrahatur contra voluntatem testatoris, Titia. F. eod. Alio casu si ususfructus ciuitati legatus sit, finitur quasi morte , si ciuitas aratrum pasta sit, Vt olim Carthago; quia ciuitas hoc casu, ciuitas esse desinit, quasi morte interit, i. si usus ructus. quib. mod. vfisse. amitt. Lex fingit interire ciuitates

quae hostium manu euertuntur. Lycurg. Orat. aduers. Leocrat. γενέoeu, ei

uistis mors est Asia rediens M. Tullius Corinthum , & alia oppida Graeciae olim florentissima tunc prostrata & diruta praeternauigans, tot oppidorum cadauera indoluit ; testis ipse de se lib. 6. Opist. 37. Coepi egomet, inquit, mecumsic cogitare: bem cordis 2Empti,ticis, qui aeta

94쪽

nos homuneuli indipsamur, si quis nos,um interiit , aut occisus est, quorum vita breuior esse debet , cum uno loco tot oppidorum cadauera pro brata raceant. Ecclesia etiam, quae est corpus mysticum, num quam moritur; ideo potestas legati Sedis Aposto licae non expirat morte Pontificis; quia non est legatus ipsius Pontificis, sed Ecclesiae Romanae quae numquam moritur can. liberti. 2. o. qu. L. Hostiensin cap. m ex literis. de in integr. restit. Et vas fallo non licet seudum alienare per libellum , id est libellariae nomine ; quia nudum numquam reuersurum esset ad dominum , cum Ecclesia non

desinat esse haeres, cap. si clientulus. de alienat. fud. r. frud.

SIMi Li fictione dignitas numquam moritur: ut, legatum Principi relictum, eo mortuo ante diem legati cedentem transit in successorem, aliter quam in Augusta, L quod Principi σ Fq.F. delegat x. quia licet Princeps sit homo mortalis, dignitas numquam moritur.

Eadem non sine fictione, legatum annuum sacerdoti & hierophylaci, id est aedituo templi relictum, debetur in perpetuum succestari, quia

ministerium nominatorum designatum , caeterum datum templo, l. annua. 3. Attia. p. de ann.

95쪽

so DE FICTIONIBUS IURIS,

legat. cap. requisi h de testam. can. Tontifices. I2. qu. F. Et si iudex datus sit sub nomine dignitatis, eo demortuo delegatio transit in successorem, eq. quoniam. de sis. delegat. cap. si is cui. eod. tit. in c. Et si concedatur gratia retinendi certa beneficcia ad beneplacitum Sedis Apostolicae, non expirat morte Pontificis, quia Sedes Apostolica non moritur,cap Patiose. da, reser t. in 6.

NATVRALITER mors non cadit in res inanimatas, quae anima & sensu carent ;sed fictione iuris iunt res inanimatae, quae nasci &mori dicuntur, & quae habent suas aetates adsimilitudinem hominis. Vt, peculium quod est Velut proprium patrimonium serui aut nitis nascitur, crescit, decrescit,& moritur: & ideo eleganter Papyrius Fronto dicebat, Peculium simile esse homini, I peculium. F. is pecul. Peculium nasci, crescere, decrescere, mori lex fingit ; quia peculium est corpus quoddam V niuersale, constans ex pluribus corporibus distantibus, quae Uno nomine continentur, ut populus, legio, grex, l. rerum mixtura. θῶ mucap. Ideoque peculium, augmentum , & decessionem, seu diminutionem recipit, i. si ex duobus. g. in hoe autem.

F. de pecul

96쪽

Nascitur peculium, cum id filiusfaut seruus acquirit permittente patre aut domino; crescit, cum auehum fuerit accessione fructuum , vel ει- tuum pecoris,vel partus ancillarum; decrescit, cum serui vicari; qui sunt in peculio moriuntur , Vel res peculiares intercidunt; moritur cum adimitur, d. L peculium, oe l. vli. 1 quand. de pecu a i. annal. s. quod pater , dominus quandocumque facere potest; sed pater qui emancipato filio peculium non ademit, donasse videtur, l. domitiones. F. pater qui. F. de donat. l. siue emancipatis. C. eod. Peculium moritur & morte serui, vel filiis manumissione, vel emancipatione; quia peculium desinit esse morte serui, aut manumissione , d. L mlt. vel morte patris, quia morte patris filiusf sui iuris factus desinit posse habere pecesium. vlLC.deino . testam. I certum est C ami recisi. Suas aetates habent & regna, & imperia exemplo hominis; populum Rom. quasi hominem suas aetates habuisse scribit L. Flor. in prolog. Si quis ergo populum Rom. quasi hominem confideret, Diamque

eius aetatem percenseat, ut coeperit, utque adoleverit, utque

ad quendam iuuenta florem peruenerit, ut postea velut con--uerit, Patuor gradus progressus eius inueniet.

97쪽

s, DE FICTIONIBUS IURIs,

CAPUT X. ETiAM fictione iuris lis mori dicitur, l. 3. F.

qua instaud. eressit. Et lite mortua, cum nulla iares sit, fideiu res qui iudicatum solui spoponderunt liberantur, l. L.F. iudie. Ioti. Fictione iuristis moritur, id est instantia litis perimitur lapsu triennii in ciuilibus , & biennij in criminalibus

Constit. Iust. l. properandum. C. de iudic. l. vis. C. ut mir. cert. temp. criminal. quaest. term . inod in causis Ecclesiasticis vix admistum. Augustin. in Breuic. Collat. cap. 9. Quoniam e itor superior dixerat de tempore procribere, ut cause non agentur, non esse episcopa

lis , sed forensis potius esse obiectionis.

Eadem notione Unguenta res mortua: Vt, si maritus pecuniam Uxori in Unguenta dederit, eaque eam pecuniam credito suo soluerit, S: mox de sua pecunia unguenta emerit, non videtur locupletior facta, quae tantumdem in re mortua impendit, i. quod autem. g. si maritus. Issis don. inter vir. ., uxor. Rem mortuam Vocat lex unguenta, quorum possessio breuis & infructuosa est. Plin. lib. II. cap. I. Margaritae,gemmaque ad haredem transeunt, etestes prolongant tempus, unguenta istico expirant ac suis moriuntur horis. Suas aetates habent & ipsa aedificia: ut, si aedes haereditariae ab haerede post mortem ex causa fi-

98쪽

deicommissi relictae, ante diem fideicommissi cedentem exustae sint, & ab haerede sito sumptu restitutae, post mortem haeredis praestabuntur viri boni arbitratu, deductis sumptibus , & aedificiorum aetatibus examinatis, i. domus. U. de legat. I. AEdificia pro ratione structurae habent suam aetatem , & in aedificiis mors immatura, ut in hominibus, propter crebra incendia,& alios casus aedificio rum. Ioan. Chrysostom. in I. ad Timoth. Homit. Is.1ου δἰ ia τώς - των , οιΜα ενῶς οικοδομάς εἰαν οιωρος, Non fiam enim in aetatibus hominum ,: verum m in fructuris aedificiorum immatura mors furit. Etiam saxa mori dicuntur. Auson. Epigr. 3

Mors etiam sexis , nominibά see venit. ssitatis senium in aedificiis agnoscit L si quando. C.

de operi public. Parietes lateritios propter longiorem aetatem aeternos dixit Plin. lib. 31. cap. r . graeci praeterquam

ibi e silice feri poterat structura , parietes laterisios praetulere ,lunt enim aeterni si ad perpendiculum fiant C A Ρ V T XI. PEcvLivM serui est in bonis domini, sicut peculium filiis in bonis parentis, ε. I. inst. q.ib. non est permiis fac. test. Per seruum aut filiums dominus aut pater retinet possessionem peculij ; ex

99쪽

s. DE FICTIONIBUS IURI s.

causa peculsi per seruum etiam ignoranti domino possessio adquiritur, L Labeo. F. de usucap. Possessio retinetur per seruum ; etiam ignorantes, animo & corpore serui videmur rem peculiarem

possidere, l. 3. g. caeterumst. δε η'. poss. Filiusf. vel seruus non possidet sibi, sed patri, vel domino, nec videtur possidere : filiusf. neque retinere, neque recuperare, neque apisci possessionem rei peculiaris videtur, L filius. de R. I. Tamen fictione iuris peculium filiis aut serui est velut patrimonium serui, aut filiis non ipso iure, sed voluntate & constitutione patris, aut domini, qui administrationem peculij filio, aut seruo concedit, & permittit filium aut seruum pec lium habere separatum a rationibus paternis, seu dominicis, L bine quaeriure , l. si ex duobus init. l. ρ cubum. ι quoties. s. vlt. F. de pecul. Ideo seruus suis

nummis redemptus dicitur conniventibus oculis,

id est non ignorante &dissimulante domino, cum redemptus est ex peculio, vel aduentitia pecuni L .ssis manumisi, o Castrense vero peculium est proprium patrimonium filiis ita ut de eo testari possit, Δ nabere haeredem , l. i. o , 1. de castrens pecul. L item veniunt. f. nonseiam de petit. baria. Quia filiusf. in castrensi peculio Vice patriss fungitur, l. x. Ita ad Mared. Quod si filiusf. qui habet castrense peculium intestatus decesserit. peculium eius non ta

100쪽

hetur pro haereditate , & pater occupat castrense peculium non quasi haereditatem , sed quasi peculium , d. l. i. cri infanti. C. de iuri deliberand.

C A P V T XII. REs incorporales non possidentur, sed fit hione legis quasi possidentur: ut, seruitutes quae sunt iura incorporalia per se non possidentur, sed possidentur cum aedibus: ideo seruitutes usucapi non possunt, quia non Eossidentur, sed libertas seruitutum usucapitur, si aedes possideantur: natu ra enim seruitutum ea est , ut possideri non possisint, sed earum possessionem habere intelligatur.

. qui aedes possidet, L si ades. g. libenas. J. de fruit.

visan. l. 4. 3sviam. devsicap. l. fruum. 3. incorporales

de adq. reri dom. Servitutes cum sint incorporales traditionem

non recipiunt, d. l. fimus. f. incorporales. sed quasi traditionem : ideoque qui seruitutem Vendit, cauere debet emptori per se non fieri, quominus eo iure uti possit , quia vacuam possessionem tradere non potest, & usus seruitutis pro traditione possessionis habetur, ideoque de interdicta veluti posse ria constituta sunt . vlt. de it. Inde inseruitutibus traditio & patientia seruitutum inducit ossa cium Praetoris, Li. 6. vltp. defruit. rustic. id est si dominus patiatur alium uti seruitute, haec

SEARCH

MENU NAVIGATION