Museum Italicum seu Collectio veterum scriptorum ex bibliothecis italicis, eruta a d. Johanne Mabillon, & d. Michaele Germain presbyteris & monachis Benedictinae Cong. S. Mauri. Tomus 1.2. .. Musei italici tomus 2. complectens antiquos libros rituale

발행: 1724년

분량: 782페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

mam quae est in Polyptycho & in Ponti fleali Romano: Ac post fiat ree m.

mendatio animae, pisut in dicto Pontinc ali continetur. Ipso vero agonizante, unus praelatus vel sacerdos teneat tibi crucἔm consilioria leni sine cauda vel baculo ante eius. Oculos , & frequenter sibi Olcillari faciat , siem per sibi ad memoriam reducendo Passionem Clirili. Tunc camerarius sit avis tus , quatenus recolligi sectat om Dia bona Papae ad certum locum & securum propter insultum , 5c omnes ossiciatos ea quae habent sub cullodia , sibi tradant di assignent , S etiam cub illaru illa quae erant sub custodia eorum : N etiam sacrista penes se retineat , quia . niam ossicium perpetuum est , de rationem reddet sede vacante tribu sprioribus cardinalibuo; & iterum ab ipsis tribus prioribus recognos.cere , & ab ipsis tenere. C X LI V. Da P a iam merxust.

Papa vero mortuo, vel eo agoniZante , quod melius est, statim vo-gantur paenitentiarii, de legunt ante eum ossicium mortuorum , septem

psalmos paenitentiales, & illa quae in libro ipsorum continentur : de interim tum illis fratribus de Bulla , si fuerint , vel de Pignotia , cum aqua re cum bonis herbis, quam cubicularii parare debent, lavent corpus bene, & barbitonsor radat sibi caput Ee barbam: & lie toto, apois thecarius Be dicti fratres de Bulla obturent sibi bene omnia soramina

eum bum basio vel stupa , anum , os , fures , nares, cum myrrha , thure , de aloe, si pollit haberi. Lavetur etiam corpus cum vino albo εe calefacto eum herbis odoriferis , & cum bona vernagia , quae cubicularii vel holicularii Papae debent dictis lavatoribus adminilirare. Guttur vero de aromatibus impletur de speciebus cum bona balio , & etiam ni

res cum musque Q.

Ultimo etiam vultus Dicetur α ungatur cum Dalsamo bono, Aeetiam manus. Camerarius vel cubicularii qui custodiunt balsamum .

vel saetista , si habent , tradent. Demum dicti paenitentiarii induunt ipsum bra quam , camisiam , caligas, & tunicam. Tunc quasi sedenda erigant eum dicti paenitentiarii. de induant ipsum totaliter iacris vestibus rubet coloris : primo sandalia alba , cinctorio, fano, stola , tu nicella, manipulo, d almatica, chirothecis, planeta, pallio de corpore beati Petri sumpto; δe plicent fanonem super caput, de circa scapulas circumdent, ac si deberet celebrare, de ponent in capite ejus bire tam albbam cum mitra alba sine pertis & sine auro. Item in crucibus pallii lunt tres acus , prout motis est: de semper aria deant ante ipsum ad minus duo magna torsicia cum satis de eandelis parvis. Item vero sic parato, dicti Oaenitentiarii ponunt eum super fere. trum novum.vel lecticam , in quo debet esse bonum matallascum eoopertum de serico rubeo, & desuper debent esse duci panni de auro se te istentes; de circum quaque debenu ponere de pendere arma sua de ecclesiae , in eanno serico nigro vel hyacintino. . Item iii us caput ejus sit pulvinar coopertum de panno aureo , de

692쪽

,, et ORDO ROMANUS XV. auH. P. Amelio.

post pedes ejus in eodem se retro aliud pulvinar consimile eum floeeis deserico, & cordonibus de auro : super quod debent state duo capelli seu pilei Papae. Pulsinaria debent esse latitudinis feretri. Sciendum quod lectica debet poni in camera Papae , ubi corpus est

politum. Post lotipnem levat eum in camera secreta , & induitur sacris vestibus , prout est dictum. Sed notandum , quod antequam lavetur & induatur, domini cardinales, unus post alium , vel omnes simul , debent eum vilitare : & quilibet absolvit eum prout veniunt, δc statim recedant. Posito super lecticam cum cruce , siabdia coitus cappa indutus aut ni- gra , si habeat , vel alia consistoriali, antecedit ac vadit ad capellam. Dicti paenitentiarii portam corpus cantando I Subvenite sanEli Dei, cum cantoribus capellae, cum aqua benedicta , & ad minus xxv tortitia accensa antecedentia , quae portari aeberent per nobiles aut domicellos aut scuti seros dicti defuncti. quod si non sint, saltem per clientes armorum I & ultimo per cursores , si alii non essent. Camerarius vero & alii praelati domus, & tota familia domos, vultibus coopertis cum capuciis associent corpus, & in capella sedeant i de tunc per cantores & paenitentiarios cantantur Vesperae defunctorum de totum officium , quousque veniant ecclesiae parochiales, canonici & re ligiosi quattuor ordinum & aliorum ordinum & monachorum : itaque quaelibit ecclesia ad minus cantet unum nocturnum cum una oratione, scilieet Deus qui inter apostolι cos, &c. & aspergam funus aqua benedicta , 6c incensent. Hac die dicti pcenitentiam debent comedere in t ne to Papae splendide propter labores de vigilias quas sustinuerunt. Nain tu illa nocte debent vigilare ante ianus sive in camera Papae , sive in capella I medietas ipsorum Paetiitentiariorum usque ad mediam noctem , de alia med tas utque ad diem , lcmper orando pro eo: de semper sint parati buticularii de panetam eis administrare necessaria vitae abundanter; & magister cerae provideat de candelis, quantum eis exp dit, de tortitiis. quod si indigeatu con ctioimbus, cubicularii eis abundanter tribuant. Item notandum quod ii camerarius sit cardinalis , dum corpus lava turdi portatur ad capellam, non consuevitat Iociare funus. quod si non sit cardinalis, debet Omnia videre & ordinare, & corpus cum aliis praeis latis astaciare : & sibi portatur cauda, sive sit cardinalis, sive non.

Item notandum, quod immediate dum corpus extra cameram fuerit . cameratius debet recipere omnes claves cubiculariorum c merae Papae .

di debet vocare tres priores cardinales , scilicet episcoporum , presbyterorum re diaconorum , & eis assignare omnia jocalia Papae, & inventaria totum in scriptis; de dare eis copiam , si petierint. quod si vellent videre omnia oculata fide , eis non eontradicat i st d faciant omnia inventaria renovari in praetentia camerarii de clericorum ea merae , ita quoa quilibet ipsorum trium habeat copiam , dc dictus camerarius aliam ,

ne iraus possit esse. CXLV.

693쪽

CXLV. Quanda fiant exsequiastra Papa. t Notandum etiam . quod dum fiunt exsequiae in eapella, si aliqui ear

dinales volunt interesse. stent in banchis sine paramentis . indues cap pis laneis non rubet coloris ν & sic infra totam novenam alio quam dicto colore utantur :& dictae banc non debent esse coopertae, nec capella debet esse parata . neque strata pannis. Item debent esse ante de circum quaque ad minus in cape la xxv toristiciae seu brandones , quilibet ad minus de v a lib. cerae . & fiant multa altaria in palatio , in magna capella de in parva ; dc dentur euilibet iacerdoti celebrxnti v grossi papales pro anima sua per thesaurarium. De

thesauro ecclesiae nihil datur , dc male. Item dominus eamerarius iit a visatus cum thesaurario , quod nigri panni habeantur in magna copia dc bona hora τ ita quod familia iares sint induti , antequam lanus exeat de palatio : dc in illa processione semper subdiaeonus Papae baiulet crucem ante seretrum, de omnes pro cessionaliter bini de bini post corpus vadant. Primo ipse camerarius indatus cappa nigra , si non sit eardinalis r de tunc cauda sibi non portatur, nec per totam novenam in exsequiis. Quod si sit eardinalis, non induitur nigro , neque rubeo aut viridi colore, sed in a Iiis coloribus, neque alii cardinales per totam novenam dictis coinlotibus debent uti. Et in die prima sepulturae ad minus debent esse ec tortitiae , quaeliis bet de sex libris cerae; de in castro doloris in quattuor angulis unum .de dictis blandonibus, te in medio superius unum aliud , de circum quaisque abundantia candelatum , quae debent accendi antequam Missa in ei-piatur et M circumquaque debent esse familiares induti de nigro , etiam camerarius, si non sit cardinalis. quod si esset, staret cum aliis cardinavilibus in choro. Item debent dare cuilibet cardinali unam tortitiam ad minus quatis tuor librarum de cera in dicta Missa , quam tenere debet ante eos unus seu esset eorum : dc hoc idem de praelatis. Sed tortitiae aliorum praela totum sunt de tribus libris cerae ; paenitentiariorum vero de aliorum nobilium de una libra cerae , sed canonicorum dc aliorum presbytero rum de quarta parte librae , prout placebit dicto camerario. Advertat tamen , quod omni die ad minus sint xx torticiae cirea seret tum seu castrum doloris: desuper vero non debent use candelae nisi prima die ; Ec in novena dictum castrum debet circumdari panno seti- eo eum armis Papae de ecclesiae et di subtus debet esse seretrum e peratum duobus pannis deviuro nobilissimo etiam cum armis , de in quollia het capite unum pulvinarde eodem panno eooperto. unum ad caput Pae aliud ad caudam ν dc super quolibet debet stare unum pileum pul

atum Papa per Lotam novenam . .

. . t et

694쪽

1,o OR'DO ROMANUS F. A melio.

CXLVI. Da Moia per totam novenam. Item omni die dantur eandelae praelatis indutis de nigro, stantibus circa se retrum . prout in prima die o quas, si volunt, secum reportant petiam paenitentiariis & canonicis ecclesiae s in qua fit ossicium e sed tacti absolutione omnia luminaria extinguantur , te tunc fiat Seram O. Nec cardinales induti accedunt ad seretrum , sed exspectant illos quattuor qui inbsolvunt corpus. Est etiam sciendum , quod prima die Drior epilaoporum cardinalium debet dicere primam Missam , & facere1-rmonem , vel committere sermonem alicui praelato vel magistro iaτbeologia et M llam vero non debet committere . quia si non posset ce- Iebrare . debet eam dicere seeundus episcopus cardinalis, vel tertius, Besic deinceps. In hac Missa tantum dicitur una oratio, scit .cet Dens a ui ister aflo .aticos, &c. Finita vero Missa, dictus eardinalis qui eam celo bravit , cum diacono , subdiacono. 6c socio indutiis sacris vestibus. yemunt ad loeum ubi stant alii caldinales e &. tunc fit sermo , nec datur benedictio praedicanti. Finito vero sermone , omnes cardinales recipiunt amictum, superplieium , pluviale nigrum , dc mitram albam degarnelio simplicem , & vadunt ad corpus , si non est sepultum zbmi S. bini secundum ordinem suum accedunt', subtus praedictum castrum cum mitris in eapitibus. Sed qui fecit ossicium , Omnes antece diis quicumque sit. Et tunc cantores cantant, Subvemrefandi. Deν. quo completo , dictus cardinalis mitra deposita thurificat, dc cum aqua D

ned .cta aspergit feretrum , dc dicit praedictam Orationem. Et tunc can- . tores iterum cantant, Memento mea Deus es & alius episcopus cardina alis eodem modo thurificat, α dicit aliam orationem. Et tertio post aliud responsorium prior presbyterorum dicit aliam orationem eodem modo τει quarto cantatur, Libera me Domine, per universum clerum et se cundus presbyter cardinalis dicit ultimam orationem. Haec omnia fiunt prout continentur in Pontificali. quibus expletis , omnes recedunt

d propria depositis paramentis. Sciendum tamen , quod omni die debet esse Missa ,' quae debet dici per cardinales juxta orditiem suum , dc sermo per eosdem , nisi committant praelatis vel magistris in theologias

aliis non a

C X L VII. De panno distrabuendo tost mortem Pata. Item sciendum . de pannis distribuendis iste modus consuevit obseris

vari. Primo camerarius, si non sit cardinalis , cum duobus capellania &duobus scuti feris ν item thes urarius, item conferor, si sit praelatus; isti es domini de eodem panno bono & nobili. . . Item reserendarii de eodem panno ἔ item cubicularii de alio panno minori, di clerici ea merae : item medici cum sentiferis Papae de simili panno cubiculariorum. Item magistri buticulariae , panetariae , aqua: falleria, cerae, coquinae , de alio panno minori: item ostiarii, lam O

695쪽

m. clerici ea pellae, ceremoniarum , omnes de consimili panno magistrorum buticulatiae I de servientes armorum. Iuxta voluntatem domi. ni ea merarii omnes induantur, totum stat in sua voluntate.

Item duo coqui Papae de eodem panno ossicialium. Item de prima porta di secunda, de eodem de consimili panno : item cursores, famuli da patefienatio . de panetaria , de buticularia , de cera de coquina, omnes de uno panno minori , ad minas de quolibet ossicio duo: sed palestenata secundum numerum ipsorum , & etiam curiores juxta voluntatem domini camerarii. Item marescalcus curiae, de advoratus pauperum , & magister saeri palatii, procurator fiscalis, advocatus Papae, omnes de uno panno. Item emptor , gua rda vessalla , guardia major, id est custos cibariorum , custos saerae capellae , qui est sub potestate sacristae, omnes de eodem panno. Item campanarius , scopator camerat Papae, ec scopator palatii de alio

panno

Item si Papa moriatur Romae , sex banderenses , tres rectores , duci consiliarii consueverunt petere. Item capita regionum & manipularii etiam consueverunt petere vestes nigras , de habuerunt in morte Urbani

V l. Omnes isti ossiciales Ut bis. qui si petierint . sunt sub beneplacito

domini camerarii, si eis dare vult, vel non. Senator Urbis propter ossicium non utitur nec vestitur, nisi vellet sacere per se amore Papae. Item notandum quod dantur tres cannae de panno unicuique. Item prima die comedunt in palatici poenitentiarii & omnes familiares Papae per totam novenam , εe aliquando quousque Papa sit creatus: qui recipit Ae retinet quos sibi placet. Item statim fiunt magnae eleemosynae pro anima Papae per Thesaura

Tium de mandato camerarii , primo quattuor Ordinibus mendicantibus

κqualiter quinquaginta flore nos vel urginti quinque, ad minus x. panem , vinum , carnes pro una die ἴ deinde hospitalibus de aliis paupe-xibus juxta voluntatem camerarii, de secundum quod camera est potens. Post 1eeundam Mitiam immediate, qui eam dicit, vadit ad feretrum subtus castrum doloris, reposita planeta , indutus pluviali cum suis m,nistris. Cantores Papae semper cantant ossicium Milsae 8c responsoria in absolutione; & canonici debent eos iuvare in responsoriis cantaniadis t & finita absolutione dullus mrdinalis depolitis tactis vestibus te uertitur ad alios cardinales. 'ui audiunt sermonem . de dicto sermone vadunt omnes ad palatium ad ordinandum de conelavi, & ibidem a Rsgnantur eis loca per dominum camerarium. omnes fiunt aequales in

spatio assignando ad minus, & spatia ubi debent fabricare ea meras suas expensis propriis cujustibet si sint divites de antiqui cardinales. Item omni die poli Miliam de sermonem degent facere concilium. cogitando & tractando de futuro episcopo seu Papa. Item numquam in tota novena dicatur nisi una oratio, scilicet Deus qui inur apostolιeos, &e. In absolutione possunt mutare si voluerint. vi dicere loco illius. Inclina nine aurom tuam.

696쪽

Item camerarius caveat bene , ne ordo in dicendis Missis interrum. patur: quoniam omni die unus cardinalis debet ditere Missam de mor

tuis , se faciat ibidem sermonem. quod si nolit facere, det uni praelat ovel alicui masistro in theologia. quia si ordo interrumpatur, non posset reintegrari. Non enim licitum de honestum esset, quod per praelatum vel episcopum diceretur Missa ; sed si aliquis de eardinalibus infirmaretur . vel non pollet Missam celebrare, alter cardinalis eam dicet, α sic suecessive pet Ordinem usque ad finem. C x L VIII. De novena Papa.

In novena autem eastrum doloris ornatur candelis sicut in die . Se ad minus ponantur ipsa die La xx , vel e brandones.. Item 1 fiendum quod barbitonsor Papae non retinet cassam cum rasoribus . & cum iis quae intra sunt ἱ item de bacili argenteo. Postea novus Papa facit sibi dare decem vel x i r florenos. Verumtamen bacile semper in camera Pa pae cum ra seriis & tobaleolis remanet. Item si palaetarii de buticularii petunt i aleas vel bottas , dentur eis, quia habent esse sua. quod si non darentur eis, rationem haberent petendi in iobaleis , in quibus Papa ultimo comedit, de in bottir , de quibus ultimo tunc bibebat vinum. Item cubicularii possunt petere cuilibet unam vestem Papae. Si volunt tamen , omnes consueverunt da ri amore Dei pro anima ejus. CXLIX. Rubrιca de Consavλ

De eonclavi vero dicendum est. Primo ordinatione ae di spositioire laci caveat bene camerarius: quod portae murentur , 8c omnes fenestrae quae sunt bassae prope terram vel solarium ad minus ad quattuor cannas, & omnia foramina quacumque parva vel modica, expensis camerae.

Item sit una capella. cujus portae de fenestrae omnes sint clausae de bino muro , dempta porta qua itur ad conclave, δέ senestris quae intra

sonclave respiciunt, quae apertae remaneant.

In hac capella omni die cardinales Missam debent audire omnes insimul, non tamen cantando, sed basse. Item si non sit capella , quae eon. clave contingat, fiat in ra conclave 'in aliquo angulo , vel pro conclavi unum altare portatile , Se ibi audiant omni die Missam et de in eadem capella possunt eonvenire ad eligendum εc faciendum concilium,

vel ubi placebit eli melius. Caveant quod scribant omnia Item in dicta capella semper debet esse Corpus Christi eum candela aeeense ad

omnem eventum , quam solvit camera de omnes alias , quae in dictis Mistis consumentur ibidem sede vacante. Item iciendum , quod modernis temporibus domini eardinales debent intrare quilibet ipsorum eum presbytero de uno famulo. Item

ipsi domini saciant parari cameras suas eum cortinis suis di lactisterniis

a Id est Iasenas, Italis vulgo iam.

697쪽

sne palea , nisi e sset in frigoribus. Item mensam , scamnum , non ta men eapsam , nisi esset aperta totaliter desuper. Item vas ad tenendum aquam , vinum , vel ' cannes , quae cadit de manibus, de alia utensilia aI.earne lignea, veru seu barras, super quinus debent poni cortinae e dc circum-

quaque solvit camera. .

Item sciendum , quod domini cardinales tres , prior eum camerario de consit io aliorum , antequam intrent conclave, debent eligere quattuor sollemnes viros , qui habent extra custodire conclave cum gentibus armatis . dc caveant bene super hoc quod tales sint idonei. Poterunt esse duo praelati & duo milites , vel unus miles dc unus banderensis. Item dicti custodes ea veant sibi bene sub poena periurii, quod bene aperiant semper & videant quidquid eortatur cardinalibus ad comedendum : & si pastula eis portarentur, illa aperiant. Item sub poena perjurii nullam litteram eis dent, nee permittant illos accipere , nee ab ipsis etiam recipere , quantumcumque necessitas

cogeret sed quidquid voluerint habere ab extra , dictis custodibus ore

dicant.

Item quod nullus intret ad eos , quamdiu erunt in dicto concilio , nisi sorte aliquis eardinalis ab extra veniret de sua legatione, & ille potest

intrare solus cum uno presbytero & uno clerico. Item omni die mane de sero faciant de domibus eorum portari cibaria cocta de alia vitae necessaria. Item capellani ipsorum celebrent in eommuni loco , in quo omnes conveniunt, prout supra dictum est. Item in porta conclavis sint ad minus tres claves eum tribus serraturis r quilibet custodientium habeat suam. Item dicta porta stelausa bene cum barris , Ze esa velaturis . de catella; de in medio sit soramen per quod detur eis ad comedeo dum longitudinis unius palmi de semis , ec tantum in altitudine , quod etiam eum clavi claudatur. Item iciendum , quod similia camerarii debet dormire in camera sema per ad conse vandum bona έ dc ipse camerarius , si non sit eardinalis, item illi praelati qui habent custodiam de conclavi , etiam dormiunt ibidem cum aliquibus familiaribus eorum. Item omnes vivere debent expensis camerae, quousque Papa si creatus, & quamdiu faciunt eu.stodiam . . . '. Item in turribus debent esse eustodes ad minus ad quattuor partes , di in qualibet turri ad minus tres cursores, & eis vitae necelsaria ministrantur doecamera. Debent facere eustodiam die noctuque. Item ab extra debent custodire homines deputati per tres priorum cardinalium de per camerarium , quibus ad minus datur panis Ac vinum extra st pendium et de caveant quod neminem permittant intrare palatium sive cum armis , sive sine armis , nisi de licentia eustodientium dumtaxat. item notandum , quod para pectus debet habere ad minus quattuor palmas in latitudine inter murum de lectum cardinalis . de se de alleistibus clausura solum ad altitudinem cortinarum vel x palmarum ad m,nus. Totum istud fuit factum in morte domini Urbani expensis camerae

X xxiij

698쪽

apostolicae , quia cardinales erant nimis pauperes. ' Longitudo vero quantum camerae longae erant. Retro cardinales debent tenere ligna, carbones , de alia vitae neeelsaria insta illud. spatium. In conclavi autem unus clericus audientiae , qui servit capellae in exispella dicens epistolas, intret Ae scribat omnia quae fiunt de die in diem . de ordinet omni die de Missa dicenda coram cardinalibus; de teneat unam lampadem accensam in capella , dc aliam in medio conelavis a Becustodiat paramenta , calicem , librum, dc chlamydem sancti Pςtti cum mitra conlistoriali.

Item sciendum quod domini cardinales post mortem domini Grego. Hi Papae X Ι voluerunt audire in hospitali sancti Spiritus Missam de Spiritu- sancto. Sequenti die post novenam fuit, quia voluerunt habe

re consilium cum Romanis , antequam intrarent conclavim , pro con serva tione conclavis. .

Item post mortem domini Urbani VI, domini cardinales post Misissam nonam de sermonem voluerunt audire Missam ibidem de Spiritu. sancto eum sermone , quam dixit dominus Pisanus. Tali cera fuit sibi administrata de camera apostolica xI magnae candelae , Ac duo brando innes. Item intrarunt conclave eodem die de ceto post Vesperas. Item suerunt deputati quattuor praelati ad custodiendum conclave . duo pro parte camerarii, qui portaverunt baculos in manibus , α duo ex parte collegii: dc istos camerarius non permitit portare baculos , escpost de suis, nisi unum, qui fuit ille , portavit. Item extra fuerunt ad conservandum conclave destinati duo banderenses cum quattuor famulis

quilibet sex

Nota, quod quando Papa est e reatus , induitur aliis pannis. Vestimenta quibus exuitur, debent esse dicti clerici capellae , secundum quod fuit semper observatum. In novena castrum doloris suit ornatum candelis prout in prima die thrandones fuerunt circumquaque feretrum, prou I antei dc in quol. tangulo castri brandonem unum, de in cacumine superiusvinum valde magnum de cera alba , forsan xxv librarum , quia suit cereus paschalis. Primus circulus candelarum castri continebat xxi v candelas a quolubet latere: spatium erat de candela ad candelam quasi palmae unius.

beata Maras.

Nota quod die Jovis vir mensis Septembris, in vigilia Nativitatis beatae Matiae virginis , in primis Vel peris dominus Bonifacius papa IX suit in Vesperis eum pluviali rubeo ec mitra aurifrigiata, & non sollemni : de incoepit vesperas , 5c dixit orationem solummodo , nec

699쪽

CLI. D. di ιι Mereurat , Tomis, Veun is, ct sabbati hebdomada, sancta. Attende quod die Merearii sancta in Matutinis dominus Papa venit

cum sola chlamyde rubea de sine mitta. Cathedra est parata et nee diaconica dinales sedent ante eum , sed in loeis suis r nee episeopus vel presbyter qui servit sibi de libro , sedent ante eum super scabellum , sed omnes in locis suis sedent. Die Jovis eodem modo per omnia.. Item die Veneris sancta Papa venit ad ossietum eum eapha a medio pectoris inserius aperta , soderata de herminis, cum mitra alba simplici de garnelio aut aurifragiis. Item de sero in Matutinis venit eum dicta eappa Ec sola bireta rubea in capite ι & in toto ossicio tenet super caput absque mitra. Item in die sabbati sancti in Milia venit cum pluviali rubeo sine perisiis. Item de sero in Matutinis venit cum chlamyde alba & sine pertis. C LII. De eisiati- ωνῶ lis intrantis in Romoans euri π.

- Nota , quod si cardinalis veniat , quod si fuit extra curiam per aliis quod ten, pus pro negotiis suis. vel ratione solatii, non tamen Nun etivel Legati, quando redit de intrat civitatem , ubi Romana curia residet , cardinales alii non debent ei ire obviam , sed mittunt eo tum familiares ad sociandum illum. Item si aliqui eardinales amore vel ex nobilitate aut consanguinitate occurrunt ei obviam . si si t unus qui intrat, di alii qui obviant, plures sint in pari numero 3 ille qui nciviter venit, solus debet praecedere , de alii post eum bini ερ bini et deinde patriarchae , deinde protonotarii, Malii iuxta ordinem suum. CLIII. De rara metistione sensa Βναιἐa.

Sequitur ea nonietatio sanctae Brigidae. Anno Domini v cce x xxx radi die sabbati, ura mensis octobris , pontificatus Domini Bonisaeii I anno secundo, facta fuit canonizatio beatae Brigidae in magna ea pella sacri palatii Romae prope sanctum Petrum , in qua talis modus suit ob

servatus. ι

Primo die Venetis patriarcha Gradensis . confessior dc raserendarius dicti domini, ex praecepto sanctitatis suae consistoritat generale mandavit. item canon alionem sanctae Brigida , ut omnes deberent venire ad ipsam sollemnitatem. Item campanae omnium ecclesiarum deberent puticari hora Completorii, de erastina die hora Tettiarum etiam mandavit. Item parata fuit capella circumquaque de pannis, de sternata de stonindibus de verta. Magisther trariae fecit. Item circum quaque per totam capellam fuerunt linitia seu bra

700쪽

dones. quilibet de undecim libris cerae: fuerunt in summa Lxxxv . Modum dictarum candelarum di ordinem brandonum inveni. Item in die sabbati de mane dominus Papa audivit magnam Missam de Spiritu- sancto in camera sua. Item post magnam Missam venit ad magnam capellam , eum eomi tantibus omnibus eardinalibus de nobilibus Romanis, eum pluviali ruisbeo eonsistoriali & mitra de pellis consistoriali ; de facta reverentia aliquali ante altare, ascendit ad aliam cathedram longe ab altari paratam e de ibi recepit omnes eardinales & praelatos ad reverentiam cum cappis laneis more solito. qua reverentia finita, accessit ad aliam cathedram cum se a bello paratam ante medium altaris, appodians se ad al- .rare veta facie ad populum: de duo diaconi antiquiores sedebant ante pedes ejus in scabellis, aliis etiam cardinalibus sedentibus in doeis suis cum eappis laneis r de ficto silentio , de luminaribus accensis , Papa sedendo mitram in capite , fecit eollationem de sermonem suum sub isto themate , Viduam ejus bene dieam , ct forebis super ipsam sanctifieario

mea. Completo sermone de facta admonitione ut omnes deberent Deum rogare , quod non permitteret eum errare I protestatione etiam fact1 quia ipse non intendebat facere contra sacrosanctam Romanam ecclesiam , surgens de sede, deposita mitra , mccepit cantando, Ven= ereator

Spirit,s, ερ flexis genibus stetit sine mura usque ad versiculum teristium, Ae semper stetit ibidem pedes, tamdiu donec cantores cantav runt dictum hymnum . quo finito , sine versiculo dixit, Dominus vobis .cum, Sc orationem . Deus qui tarda fidelium , quam finivit per Christum dominum nostrum. Sed realium pia mitra , ibidem sedendo pronunciavit beatam Brigidam sore Sapctam, Acadscribendam in catalogo Sanctorum, ut est in libro secretorum papaliam domini Clementis Papae VI. qua pronunciata . ore proprio concessit Indulgentiam ista die te in sequontivisitantibus eeclesiam sancti Petri & sancti Laurentii in Panisperna,

de qui interfuerint in divino ossicio isto illam Indulgentiam Jubilei .

de multas alias in terris. Post hoc procuratores dictae Sanctae petierunt publiea instrumenta de hoc : dc Papa etiam de sua potestate jam dicta . . . Ee tune omnes cardinales de Iraelati receperunt paramenta alba , episco- 'pi pluvialia , presbyteri planetas , diaconi tumcellas & dalmatteas; Zeiterum venerunt ad reverentiam Papae. Post hoc deposito pluviali ruisbeo recepit chirotheeas preciosas de anulum pontificalem , fic pluvialaalbum preciosum cum mitra sollemni: dc deIosita mitra incoepit eantando, Te Deum laudamus , & tunc data sunt duo magna tortitia de cera alba , quaelibet de octo libris cerae, dc cuilibet cardinali ac patriaris chae de v xi libris cerae aliae non albae , Ac omnibus praelatis de duabus libris, Ec aliis clericis de cantoribus , auditoribus, de nobilibus , dc aliis de una libra cerae et de tune incoepta fuit processio, de omnes tenebant . . aeulas suas accensis in manibus , quilibet in ordine suo et de duo pa--triarchae ibant cum cardinalibus . hem dominus Papa subtus pallium , sed milites portabant extra pallium tortitia Papae accensa. & sic.ivi mus per Lotam capellam usque ad aliam capellam, de reversi fuimus p rocessionalite e

SEARCH

MENU NAVIGATION