장음표시 사용
5쪽
CVM EIUSDEM AUCTORISIΝTERPRETAT IONE
FACULTAT. ΜED. PARIS. DOCΤORE MENDAVIT, IN ORDINEM DISRIBUIT,
RECENSVΙΤ, EMENDAVIT PARA PHRASIN, NOTAS
7쪽
CONSILIARIO AULAE ET IV ST ITIAE
ARCHIATRO REGIO FACULTATIS MEDICAEL IPSI ENSIS DE CANO ET THERAPE UTICES PROFESSORI ACADEMIAE DECEMVIRO ET UTRIUSQUE PRINCIPUM COLLEGII COLLEGAE
PATHOLOGIAE PROFESSORI ACADEMIAE
DECEMVIRO ET COLLEGII MAIORIS PRINCIPIUM SOCIO
9쪽
uod soleo equidem , quoties imchoata a me, in hac celeberrima
musarum sede, Medicinae studia
memoria repeto, summo felicitatis in loco ponere, contigisse mihi Vobis, Viri Illustes, magistris, ea in arte, ut doctissimis, ita pariter fide lissimis uti, id sane me, cum re ipsa non possem, tamen Vt animo erga Vos semper gratisse simo essem, impulit, eundemque publico aluquando testimonio confirmarem, saepius eX citauit. Nam, si ad humanam felicitatem nihil praestantius est, quam recte formatUm animum, et artibus scientiisque instructum, habere , quibus ademtis et reipublicae parum Vtiles, et vix homines sumus, illaque nobis insita diuina vis atque facultas quasi tollitur, aut saltem permultum debilitatur, debet profecto nihil detestabilius, quam ingratus homi-nUm erga eos animus esse, a quibus sunt ad Veram humanitatem artibus informati. A quo
vitio nec ego liber esse aliis videri possem,
10쪽
cum, quae sint eo nomine, maxima in me beneficiara Vobis, collocata, publice commemo rare hucusque neglexerim, nisi ex pluribus, quas habeo, unam potissis nam, ad eius eXQUsationem, caussam allegarem. Vt enim de illa, quae a me proficiscitur, laude non dicam, eam Vobis non posse veram laudem esse, sane leuioribus meis scriptis, etsi ea Vestris illustribus
nominibus inscriberem, Vos tamen non celebrari pro dignitate, neque conseruari commode, exhibitorum mihi beneficiorum, memoriam posse, intellexi. Cum primum vero Tuo maxime,Magnifice PLATNERE, consilio auctoritateque, his iterum in lucem emittendis Hippocratis libellis manus admouere coepi, tiam etiam de iis Vobis consecrandis, gratoque adeo meo animo publice testificando, cogitaui. Quod enim de meo ad hunc librum accessit, tum per se adeo multum non est, tUm plane
non debet pro eo haberi, quo aliquid huius libelli praestantiae accedere, aut forte etiam decedere de ipsa queat Quem potuerim vero ad id grauiorem auctorem inuenire, quam ipsum Hippocratem, summum omni aetate Μedicum ' quod ex Pluribus eius, ad miratione utique dignis, scriptis elegantius, suoque auctore dignius, quam illud de Humoribus' ne iam de reliquis adiei his libellis, deque magno Dureto dicam, qui erit paullo post