De sanctissima cruce in vertice obelisci Vaticani posita et consecrata Pompeii Vgonii Romani poemata eiusdem de sanctissima cruce oratio ad Sixtum 5. pont. opt. max

발행: 1587년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

. est. Decet vernsi hoc anni tempus non minus ridentis seli uberi te, quam studijs nostris gratulationibusq; florescere,quo mystica

Aaronis virga refloruit. Nam profecto, si cum una terras omnes

texit eluvies cara illis fuit Arca a Noe fabricata , si in ea superstites enauigarunt ; si Virga Mosis qua diremptum mare per easdem undas populum Dei sicco pede transuexit quibus Aegiptiorum agmen inuoluit religiose in Sanctuario est adseruata; si Gladius quo ab immani Goliae corpore superbum caput avulsum est,ad aeternam facti memoriam honorifice politus in templo pependit;

quanto amore, quantoque honore sanctam Crucem prosequi fas est, per quam no a gurgitibus tandem arescentium aquarum corpora,sed a perenni diluuio gehaennae animae sunt liberatae; qua noPharaonicae seruitutis calamitates effugimus,sed tartareae Tyra nidis iugu excussimus; qua non Gigantis supra usitatam hominis mensuram elati caput est amputatum, sed contritum caput serpetis, qui contra Deum erectus pulcherrimum Dei opus humanam naturam exitiali veneno suae prauitatis infecerat λ o quam in a

cipiti,ac lubrico stetit salus generis humani nisi per Crucem nobis subuenire diuina prouidentia decreuisset. Transgressus enim Ada diuinum preceptu , seque,uniuersamq; posteritatem ita iustae Dei irae subiecerativi nulla vis esset in homine Deum placandi, seque in pristinae integritatis statum restituendi Quippe ossensus infinitae maiestatis honor infinitus, nulla poterat finitae creaturae compensatione exaequari, nec ad bona quibus exciderat aegra prese tim, & diuinae opis indiga natura conniti ullo mocti, valebat. Re liquum itia, erat ut poenas penderemus aeterna depulsi a nobilis. simo fine ad quem conditi eramus, Gelo exhaeredati, ad inseros amandati, morti obnoxij,comparati iumentis insipientibus, Deo in perpetuum exosi,atq; insesti.Quid nos igitur tantis malis liberauit nisi Crux ξ Crux inqua illa quae a Dei filio pro nobis excepta rationem induit immensitatis , vim trahens infiniti meriti a diuina Hypostafi Verbi,quod in ea portauit iniquitates omnium nostrum Haec nos amissae felicitati restituit; Haec coelo reddidit; Haec ex orci faucibus eripuit;Haec immortalitate donauit; Haec ad veterem nobilitatem reduxit; Haec Deo reconciliauit. Hoc rem dium seruandi orbis huminis mentibus penitus arcanum, atq, in scruta

52쪽

scrutabile Diuina dumtaxat prouidelia excogitauit,tanto altiore consilio, atque mysterio,qubd summae omnipotentiae rationes noeerat quibus aliter,si vellet quam per Crucem nos posset saluare. Poterat Coeli ille , terrarumque Rector qui Adamum nullis ant cedetibus meritis e nihilo condidit, qui vitam,& vitae commoda,& coesestem gratiana nobis. sponte largitur ; poterat inquam &homini quoq; gratuito, & nulla requisita satisfactione ignoscere. usdem est enim potestatis,& quod suu est alteri donare,& quod ei alter debeat condonare. Sed esto Iustitia satisfactionem exigeret, eaque aliter prestari no posset nisi Deus homo efficeretur; Poterat Verbum caro factu multo mitiori poena quam Crux sit satis facere.Vel algor ille Natalis noctis, tenerq; vagitus;vel stilla sanguinis quam gladius Circumcisionis elicuit; vel lassitudo ad sonte Samariae; vel lachrima, vel fremitus, vel turbatio illa ad amici monumentum abunde sufficiens pretium erant nostrae salutis. Da mihi humanitate quam diuina suste tet Hypostas s , quaelibet eius actio meriti erit,dc preiij,& satisfactionis infinitae. Deniq; si morte volebat Christus opus complere humanae redemptionis , Ut&hominem se declararet moriendo, & vietorem mortis resurgedo, an non erant alia genera mortis,nisi ut per Crucem vita crudelissime priuaretur Quinimmo alia genera mortis euitata a Christo videmus Crucem vero studiose etiam, atque ardenter eX peti

tam . Distringitur in infantes Herodianus gladius; infans Chri-Hus in Aegiptum secedit. Praecipitare eum Nagarei moliuntur e supercilio montis; ipse autem transiens per medium illorum ibat. Tulerunt lapides Iudaei ut iacerent in eum; at ipse abscondit se,dccxiuit de templo. Contra vero post tuam illa iniri caepta consilia de quibus praedixerat Ieremias, Mittamus lignum in panem eiu Tum 'enisse horam suam di cit, Tum se clarificandum,Tum proditori,Qu0d facis inquit fac cito,Tum Pati e sic orans alloquitur Si ti ansire no potest calix iste fiat voluntas tua: Tunc aduentantiabus crucifixoribus obuiam ultro progreditur , Tunc obmutescit tanquam A3nus coram tondente se, & tergum patibulo subdens, iugum eius f hiaue,& onus ducit leve; Tunc facto principatu super

humerii eius, quasi opima gerens spolia Golgotha inuehitur. Illic in amplexum Crucis brachia aperit,& extendit; Imo vero quid amplius

53쪽

amplius dici potest clauis et acutis adfigitu , sudorε cum est,ee

sanguinem suum milaei; tanquam in statera libretur in ea attorulitur, perq; eam mundo,quem ex omni parte circumspicit ostentatur. En haec est illa Crux, quae scandalum Iudaeis , &stultitia 'gentibus, vocatis a Christo ut ait Paulus) Virtus Dei est, & Sapientia . Scandalum est Iudaeis Crux Messiam expectantibus, qui facili quadam clementia hominibus delicta condonet; Imo vero qui eis thesauros, ac delitias afferat, rivos melle ac lacte decum rentes educat, Regni mortalis scaeptrum restituat, templi mesem magnifica ex mortuis lapidibus excitet. O miseros, & in vindicta Crucis miseros . Nar illi, si terrena sapere desinant, & Benedictum lignum, & Pendentem vitam,& Expansionem, manu u, & Fossionem item manuum, ac pedum,& Transfixione lateris,& Spineam coronam,& FcI,& Acetum,& Sanguinem, & Sepulcrum;& quaecumq; Crucem venerabilis doloru pompa circumstat in sacris libris animaduertant. Quid mirum igitur si hac palma Victoriar sibi proposita , exultauit statim Christus ut Gigas ad currendam viamὸ Sic enim necesse erat impleri omnia , quae scripta sunt a Moise,& prophetis,& psalmis de illo. Fuit, fuit quondam haec sa- Iutaris Arbor ludibrio getibus, cum nondum sub umbra illius s dissent,& degustassent tructus eius dulces gutturi suo. Obiectum est Christianis aliquando, quod homine,& ab hominibus insigni

supplicio affectum, atq; excruciatum colerent. Declaratum est eundem esse Deu, quem immensa vis amoris ad Crucem pro nobis subeundam attraxisset. obiectum est quasi absurdum dogma, ut atrocissimo scelere quod in homine necando committitur, ii minum peccata diluta asserantur. Declaratum est non homicidarum scelere,sed Christi virtute in perferendis malis deleta esse peccata. Obiectum est iniustum iudicium videri, ut innocens pro nocentibus patiatur. Intellectum est non aliter diuinae iustitiae satiufieri potuisse, nisi ut qui non debebat pro debitoribus solueret. Agnoscimus in Cruce Dei sapientiam, qui cum figurasset homunem in sorma Crucis, in eadem eum voluit reformare: Qui ad leniendam iram ligno inobedientiae promeritam, ligno usus est ob dientiae r Qui ad satisfaclandum pro execrationibus nostris, suinplicium in se se vertit execrabile: Qui crecturus hominum mentes

54쪽

ad coeIestia, instrumentum assiimpst quod terrae defixnm in sublime extollitur ; Qui editurus mundo pulcherrimarum virtutum Exempla, id genus mortis elegit, in quo propter insignem contemptum , dolores j; acerbissimos,maxima Humilitas,summa Patientia,infinita Caritas elucesceret. Confitemur virtute Crucis, in qua Mors morte superata est, per quam deletum Chirographum Peccati, quae Deum placauit homini, quae Daemonis potentiam infregit, Mundi superbiam calcauit, Idola subuertit, Veritatem illustrauit,Coelum aperuit, Angelos exhilarauit, Deum glorificavit: quae deniq; extremo aduentante iudicio,tum cum Sol ve tetur in tenebras,& Luna in sanguinem, & Stellae non dabunt Iumen suum succollantibus Angelis illustre Tropheteu omni sydere fulgentius emicatura est inter nube ad electorum spem, ac solatium, ad terrorem, & exprobrationem impiorum . O beata , o gloriosa Crux. o iure a Constantino vexillis praefixa, ab Helena tomptishonestata, ab Heraclio armis , & sanguine repetita,quae nostri sanguine Redemptoris immaduisti. O merito a stipplicio facinoro rum translata ad Doles Imperatorum,atque Pontificum, quae facinora nostra expiasti. O digna,cuius simulachrum Princia Pum pietas quam proxime astris collacet, quae nos syderibus inseruisti. O pretiosum monile. O signaculum nostri pectoris ; Digna qt' argento reddaris, quae auro praefulgeas , quae pretium gemmis augeas. Oisendatur licet Iudaeus, Derideat Gentilis,Disrumpatur Haereticus; Nos te o Sanctissima Crux, instrumentum nostrae salutis amplectimur, Vexiliti propagatae Religionis attorulimus , pretiosi sanguinis receptaculum,ac torcula & vem etiam Saluatoris ipsius expressam imaginem,diuini cultus veneratione

adoramus.

55쪽

CANDIDO LECTORI S.

Eque mirari te, ae multo minus olfenia feodide Leetio νε- 'ιim,si nora de Sanctissima cruce oratis , mra ad exactam Latina, ac ciceroniana praeferrim elocutiοώr normam limata. ae perpolita videbitur. Seripseram illam σπιο superitare, is inter Sacra Pontificia habendam, in Augiatissimo templo eidem Sanctis a cruci dedicato. QFare . o dignitatem a Vrumenti, ct lac emporis, Auditoris grauitald prae oeulis habens,nihil me praetre decorum facturu existimaueram,fl profana eloqurtia Ioseusis paulisper negle M ubi omnia saera erant, D r eo quoque,ct Eecisiasticum stylum afferrem. Ammadaememma vaη - ,er prudeatissimu riris huic quoque di odii generi. quod variis diuinarum site rum sentenrijsinerbiss demdustria contexitur suam laudem non denegari. Ergo ct ipse qui aliis sicis, ac temporibus resisese ea

uere soleamne violare caη orem Latisa lingua videar, ad cuivistudium copiosa, Oratione nuper in Romanum Gymnasium adscitus Romaenam istientutem sum adhortatus , ceres inter sacra natafac'riambi,ut perna verbis utar, os no raconsecratum est Euariesio, quam mihi εuangelium, vivinassvoces erubescen das putaverim. Neque tamen Oratioηem hanc edere ausus essem, teretes alio. quin, doctorum, o eloquentium πborum aures veritus, nisi quoniam eum sup risum carminum argumento coetruebo, ut illam mitterem, oe amici isuasissent, ct ij mandassent qaibus. Ngre quidquam me maximo

scelere nonpoteram. Te ivtur quisquis es, ad euius hac ma nus peruener t. etiam. atque etiam r- . beneuolum

te νι mihi patronum potius, quam seuerum arbitrum praseassudias, nostra qualiacumque sint, aquibonis, eonsulere. I ne graueris Uale.

SEARCH

MENU NAVIGATION