Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Differt occultum a manifesto. Illud quidem

glandulas occupat. Earum enim tumores dolorem pungentem inferentes, abire in ulcera Carcinoma-tosa consuerunt. Apertum autem carcinoma malignum, foetidissimum, parteS Vicinas vehementer exedit ac dolores saevissimos adfert. Inter ea ulcera et phagadaenica id interest discrimen, quod haec e glandulis oriantur obdurescentibus, quod fungo sis stipata sint inflationibus , quod putidissime foeteant, quod pervicaciam eorum ars

vix ulla vincere Valeat. Quum vero occultum carcinoma glandulas solas Occupet, membranaS tamen etiam et musculos Dice ra devastent carcinomatosa, efficitur inde, quodvis carcinoma apertum haudquaquam necessario ortum fuisse ex occulto.

Caminorum purgatores in Anglia corripiuntur saepenumero scroti ulceribus Cacoethibus, quae carcinoma scroti auctorum, verrucas vero fuliginis vulgi constituunt. Gradatim iis exeditur ipse testiculus, inde transit morbus in abdomen, ubi gangraenam producit letiferam. Qui morbus quum inter nos non occurrat, li-

272쪽

th anthracum potius fuligo eam habere acrimoniam videtur, ut exedentia possit ulcera efficere. Ρraeter exstirpationem aegrOS vix ulla medicina periculo subtrahit: exstirpandi etiam testicuit, ubi vel nondum vel per breve tantummodo tempus laborarunt. Ρrotin US vero a C ad viscera processit abdominalia malum, irrita plerumque omnia artis sunt Conata. Sitne acrimonia affectus mere Iocalis, an oriatur e X peculiari quadam acrimonia, dubii adhuc

Cum autem non raro caussas duntaxat internas, Citra externam occasionem, supponere videatur, haudquaquam elucet, quanam ratione mere topi-

cum habitum si vitium. Requiri autem interna peculiaris quaedam dispositio manifesto videtur, ad quam augendam aliae Caussae, praecipue animi adfectus et languinis profluviorum suppressiones con

currunt.

Oriatur autem carcinoma a singulari sibique propria acrimonia , citra quam nullus glandularum tumor possit in carcinoma transire, alia est quaestio, quam affirmare haudquaquam ausim. Sentitur non raro acrimonia omnino scrofulosa, neque tamen tumores scrotulo si obdurescentes ubique fiunt carcinomatos. Veri similo est, acrimoniam, ulcus stimulo suo faciens carcinomato sum, diversae admo-

273쪽

Ulcera diuturna. 249 dum indolis esse, unde uIcerum eorum differentes

formae et curationis ambiguus ancepsque exponitur effectus. Exedens praeterea acrimonia oritur sorsan in ipso carcinomate, peculiari quadam solida. Tum partium indole producta. Interna quidem remedia nihil adhuc subtrahere morbi vel saevitiei vel periculo potuerunt. Opitulata sunt aliquando et arsenicum et Cicuta, tum intuS , tum extus adhibita. Subinde vero etiam victus solus, quies, animi hilaritas'et potus, quibus sanguinem purgare studemus, suffecerunt ad occulta carcinomata disCutienda. Quae quidem effectuum, quos medicamenta praestant, ambiguitas ipsam signare videtur indolis eius morbi differentiam. Tutissima est exstirpatio, ubi, quaeviS Corrupta loca posse praecidi, eXploratum habemus. Si quid enim, vel minima tumor is pars, iterum Oh-duruerit, metuS est, novum inde oriundum esse carcinoma, irritamque adeo fore curationem. Id quidem praedictu utique difficile esse solet. Nihilominus incidimus nostris temporibus in eam

Caussam, quare mammarum carcinomata, rite iamiam Curata, toties recurrant. Inveniuntur enim

ad internam sterni faciem sub pleura eXiguae quae dam glandulae, ab an atomicis etiamnum negleCtae.

274쪽

25o Quae si labe iam iam carcinoma tota affectae sunt, suis perflua est curatio, cum ulcus soleat ubique recrudescere. Extimescendum id est, dum punctioneS sentiuntur, qua vasa mammaria inter secundam tertiamque costam exteriora legunt, mammas aditura. Utiliter ea carcinomata generatim exstirpantur, quae ab externis effecta sunt caussis. Raro vero aut nunquam sorte conveniet, ubi plures iamdudum glandulae Carcinomate affectae sunt, quod cum fini- tu admodum difficile sit, morbus is ex toto insanuhilibus etiamnum adnumeratur.

Quod si denique, quicquid irritat, e medio toIIitur, citra vitae periculum aut sanitatis insignem quamdam labem occultum carcinoma in longissi-Πuim saepe protrahi potest tempus, unde remediis quibusvis cautissime omnino agendum. Carie S.

Differt ab exulceratione, quod et ossa sola occupet, et ad spha celi naturam propiUS accedat. Tantum abest, ut pure benigno parteS solvantur, ut sanie potius acerrima devastentur, foliisque ossa iace dant. Ossis compages modo humida et atra, modo arida et admodum candida est. Hoc demum casu nulla etiam emanat sanies, sed os penitu S emortuum reperitur. Proprie vero caries appellatur, dum de-

275쪽

structio ossis ab externa eius facie ad internam prorepit : ubi vero ex adverso progreditur, os mire inflatum A inam sistit veni iam. Morosis dicitur, dum os candidissimum penitus

exaruit.

Caussa ubique complectitur vasorum ossis corruptionem, quae vel acrimonia irritantur vel omnino exeduntur. Quo mollior est ossis affecti compages, eo citiuS cariem concipit: quo durior vero, eo aegrius foliis fatiscit. Transferendum autem in curatione consilium est ad restituendum naturalem vasorum statum, quod fieri duntaxat potest, Cum acrimonia quaedam in vasa da lata est. Accedit ea vel ad veneream, vel ad scrotulosam, vel ad rheumaticam, vel ad rhachiticam, cuius differentiae utique ratio est habenda. Quod si vero nimis magna pars ossis fuerit exesa, nil superest nisi emortuaS partes eXimere. Saepius id natura molitur, osse destructo foliis satiscente, interdum vero ad serramenta perveniendum est. Ut foliis vero ac Iaminis secedat, quicquid exesum est, arte etiam efficitur, dum ossis partem nondum penitus emortuam, iis quae siccant et

exediant, Omnino enecat. Sic foratur oS corruptum, adhibentur caustica remedia, quae partium

276쪽

st. st Ulcera diuturna. Sphacelus.

vicinarum sanarumque honam eXcitare valent suppurationem.

Foraminibus quae serramenta fecerunt, inditur quidquid emollit, purique bono gignendo occasionem praebet. Dum vero artuum ossa adeo devastata sunt, ut aegri vires sufficere haudquaquam vi eantur, ad segregandum foliis quidquid exesum est, ad amputationem est refugiendum, maxime dum articuli iamiam laborant. Spha elus. Ita appellatur affectuS partium mollium, quarum humores, Circuitu intercepto, stagnant, acres fiunt partesque solidaΡ sensum amittunt. Triplex autem statuitur discrimen: I. gGugViaeua, ubi, licet putrescant humores, sensus tamen nondum penitus amissus est; I. Ohacelus ipse, ubi partes destructae, emo tuae viribusque organicis omnibus privatae sunt; S. necrosis, ubi putredo quidem non percipitur, sed partes solidae, sensibilitate paullatim destitutae, emoriuntur, vitaque simul protracta, secedunt. Ad ultimam hanc speciem is pertinet morbus, quem Galli ergot nominant, Variique auctores Convulsioni adiudicant cereali, a qua autem symptomatibus manifesto differt, licet uterque affectus victum sequatur pravum et corrUptum , sanisque Praesertim

277쪽

Sphacerus. 253

non salubris esum, dum tempestas simul liuinicia sanitatem offendit. Huic deinde morbo adnumerandus est digitoriam Aedis ohacems, qui tantum abest, Ut a pravo oriatur victu, ut proceres potius laute viventes afficiat: observatur is quidem sine manifesta caussa vel externa vel interna, dum gregatim rheumatici morbi

sentiuntUr.

Principio pes dolet, maculaque livida nascitur ad internam digitorum pedis minorum faciem , cuius demum cutis secedit. Paullatim tibia intumescit digitique emoriuntur. Oritur sphacelus a nimia inflammationis intentione, sive a nimia partium solidarum debilitate

aut acrimonia.

Internarum partium spha celus in mortem utique Praecipitat. Ρraecipitare etiam potest externarum partium spha celus, cum ad interna USque Viscera proserpit, dum humor malignus putriduSque resor plus febrem excitat malignam, aut protinuS enecat, dum singulari modo nervos infestat.

Circumspiciendum est, ut, quidquid sphacelo

emortuum est, eximatur.

Contingit id, dum partes vicinae bonum parare pus Valent: sponte enim sua emortuae tunc parteS segregantur, aut, cum nimiae eae sunt, periculumquoresorptio minitatur, amputando Praeciduntur.

278쪽

Ubi acrimonia urget, inflammatioque vehementer intenditur, antiphlogistica suadenda est ratio, molliendaeque super haec partes affectae. Egregie ibi conferunt et Opium et Camfora. Ratio tamen simul habenda acrimoniae cuiuSvis, qua inflammatio vel effecta fuit, vel intenditur. Animi praeterea affectus, maxime moeror et sol. Jicitudo, praeprimis accusandae sunt in gignendo sphacelo, quos itaque lenire iisque blandiri decet. Ubi languet viribus corpus, ubi laXae admodum sunt solidae partes, ubi humores cohaerentia ac

blanditie carere videntur, exhibeatur CorteX Ρeruvianus cum acido vitrioli, cum floribus salis ammoniaci martialibus et camiora, quae etiam extus admoveri Oportet.

Spha celum digitorum pedis neque corteta iuvare, neque periculo morbi subtrahere aliquid praecisio artuum solet. Impediunt vero progressum eiuS et Opium et mollientia fomenta, pice maxime parata. Generatim vero ab amputatione in necro si nil exspectandum, licet in spontanea partium emortua rum secessione saepius auxilium ferat: promovenda itaque ea secessio est et roborantibus et balsamicis remediis.

279쪽

De iis hic tantum praecipere licet, qui caussas agnoscunt internaS, citraque mechanicum auxilium Physicis omnino remediis indigent. Disp en santur: . in albos tumoreδὲ 2. in hydrOPeS, in emAh emata.

TUΜORES ALBIDI SEU LYMPHATICI.

Ιi intelliguntur, in quibus abscessisse aut generata fuisse acrimonia quaedam videtur, qui prompti, abeunt in ulcera cacoethea, citra inflammationem manifesto percipiendam. Rheumaticus articulorum tumor. Fungi articulorum nomine is affectus venit, Cum

inflatae partes simul fungosae sunt. Occupat plerumque genu, super laesiones eX- ternas rheumaticamque humorum indolem. Residet autem in mollioribus partibus, totoque ambitu, i qui insignis esse solet, atroces excitat dolores.

280쪽

Inflammatorius est initio morbus, deinde vero mala fiunt ulcera, quibus OS denique ipsum eme litur. Antiphlogistica itaque initio commodissima est ratio: vescatorium surae partique affectae mollien

Expediunt etiam cataplasmata e floribus salis ammoniaci martialibus aceto solutis. Purgatis primis viis, potuum imprimis ope, qui diluunt sudoresque movent, humores purgandi. Dum inflammatio sese remisit, discutiantur stagnanteS humores emplastro e gummi ammoniaca cum mercurio sive emplastro Schmuckeri resolvente, roborando denique partes aquis frigidis martialibus. Experti etiam sumus, colophonium spiritu vini solutum, expeditius saepius, resolvendo tumores

articulorum, iuUare. Dum vero ad suppurationem morbu9 perducitur, ob saniel malignitatem amputatione sola opus est. Curri autem nonnunquam fluctuare tumor videatur, utiliter etiam aperitur. Auxilium saepius natura affert, dum in pedibus aliquid abscedit. Tumor a r e i culorum for Uu losus. Fortuna plerumque ea species corripit scrofulosos homines: potest tamen laesio externa occasionem Praebere. Paulla-

SEARCH

MENU NAVIGATION