Francisci Redi patritii aretini Experimenta circa generationem insectorum

발행: 1671년

분량: 451페이지

출처: archive.org

분류: 약학

131쪽

IIo FRANC. RE UT qui cum apud Galenum legisset, ex OZimo nullos generari scose Piones, experimentum ejuS rei, servatis omnibus requisitis circumstantiis, capere voluit, & invenit veridicum esse Galenum,& mendaces reliquos : quales etiam sunt omnes illi, qui non seto Ozimo,sed a sisymbrio etiam aquatico, & quovis ligno fracido & corrupto produci scorpiones assirmant. Fortunius Licotus narrat, Iacobum Antonium Mariam, Neapolitanum , scor piones ex terra produxisse, succo caepae illam irrigando ': & unum ex his, vel aliud huic simile fortassis erat, mirabile illud atque grande secretum, cujus mentionem Avicenna facit. ΡΟ-tiores magni Aristoxelis cogitationes fuerunt, qui scorpiones

132쪽

De generat. insector. II t

ex maris & foeminae conjunctio ne generatos esse docet, qui ova ut insecta reliqua non pariunt, sed scorpiunculos parturiunt, Vi

vos, & in sua specie perfectos: id quod Plinius capite vigesimo quinto libri undecimi, & AElianus libri sexti capite vigesimo non negavit, & exacte observatum est a Thoma Furenio, &ab eruditissimo IohanneRhodio,

in suis observationibus medici- nalibus. Ego, duriquod sequin Ter aut fugerem nihil erat, ein Perimentum coepi, & allata de montibus Pistolae non exigua scorpionum quantitate, foemi-naS aliquot, quae magnitudine& ruditate a maribus haud di culter distinguuntur, selegi, &vigesimo Iulii separatim vasis Vitreis excepi, nullo eisdem sub-

133쪽

et Ia FRANC. REDI

Inmissaevo cibo, quarum nonnullae ante partum moriebantur;

sed una harum quinto Augusti, non undecim scorpiones, ut Plinius credidit , & Aristoteles , sed triginta octo , bene forma-wS , dc coloris ex. candido lactei peperit, qui color de die in diem magis magisque in ferrugineum mutabatur : & foemina alia, diverso vasi inclusa, sexto ejusdem mensis, viginti septem ejuLdem coloris peperit : & tam hi, quam illi, dorso matris &ventri quasi assixi sidebantur:

Sc die decimonono omnes in Vi-Vis erant, morientibus postea quotidie nonnullis , exceptis duobus, qui in quartum usque& vigesimum Augusti diem perdurarunt, eoque exacto δ ipsi mortui sunt. Inxermedio tem- pQre

134쪽

De generat. insector. II 3pore Videre volui,quomodo haec insecta in utero matris ante partum sese haberent. Qtine aper tis multis, diversiim numerum

inveni, nec tamen minorem Viginti sex, nec majorem quadraginta , qui omnes ab oblongo filo dependentes , tenuissima, -& quasi invisibili membrana V stiti erant, in qua scorpio unus ab ali mediante septo quodam, tenuissimi fili speciem referemte , optime distinguebatur. Ea occasione deprehendi , minseme verum csse, quod Aristoteles & Antigonus Caristius nam rant , matres a filiis necari : dc quod Plinius scripsit , matres kios suos omnes neci dare, uno excepto, qui magis quam alii callidus, in dorsum matris,

& evin sese locum recipit, ubi

135쪽

714 FRANC. REDIa morsu simul & aculeo caudae tutus esse possit : & hic scorpio,

vindicator fratrum suorum propriam postea genetricem suam perimit. In eo fui, ut ObserVae

rem, an post primum illum partum eadem mater exactis alis

quot diebus editura esset alios ad exemplum illius, quod Rhodius sibi evenisse narrat, qui ma

gnum eorundem numerum ma

gnitudine tendium vidit 3 sed adhibita omni diligentia nunquam id mihi contigit videre:& quod plus est, aperto Venire plurium foeminarum gravid rum , nihil ibi inveni, praetercandidum illud filum scorpi num ejusdem magnitudinis , &fere semper unius ejusdemque numeri, a viginti sex ad quin draginta. Fieri tamen potuit, ut

136쪽

De generat. insectori II s

eminete, quas ego prae manibus habui, jam antea multoties pe-Pererint, & ut ego semper in ubtimum partum inciderim: qu re per me cuivis liberum erit, id Credere, quod magis ei placuerit. Nolim tamen, Domine Carole,ut credas, eam in Italia nostra scorpionum inopiam esse, quassi suo tempore fuisse Plinius libro undecimo historiae naturalis innuit, dicendo: Saepe G b, qui reliquarum venena terra. rum invehentes, quae ου si cases peregrinis malis implevere Italiam , hos quoque importare eis. nati sunt e sed Uvere intra Sisis

si regionem non potuere. Visuntur tamen aliquando in It lia, sed innocui. Sola enim v bium Florentia nunc quidem in conficiendo oleo contra Vcne

137쪽

116 FRANC. REDIna singulis annis quadringentas eorundem , & forte plures li-

. bras absumiit. Ρlinium tamen non sine ratione assirmasse Credo , scorpiones, qui in Italia reperiuntur, innoxios & minime Venenatos esse, cum millies viderim , rusticos, qui eosdem clie-hus canicularibus Florentiamia venales afferunt, libere eos tractare, & nudis manibus in fac-culis repletis versari nullo , ac ne minimo quidem veneni metu , utut saepius aculeum eorundem experiantur : & tamen hi Thusciae nostrae scorpiones ex illorum numero sunt, qui nindos vel vertebras sex in cauda habent, quos Avicenna magis quam reliquos venenatos esse

sensit,.

An autem istiusinodi scorpi

138쪽

De generat. infector. IIInes dentur, qui plures vel mino-rCS quam sex vertebras in caud habeant, equidem ignoro, cum nullos ejus generis viderim. Id benis novi, non satis convenire super ea re inter scriptores. Ρlinius narrat, dari qui septem, dari qui sex internodia habeant, quorum primi,contra quam Avicenna dixit, prae reliquis magis mortiferi sint. Strabo similiter,& Talmudilhae, citati a Samuele Bocharto in HieroZoico, septem

Vertebras numerant, & Nicander certi cujusdam genet is mentionem facere videtur, quod n Vem vertebras habeat.

Id est: Vertebrae novem juncturarum

fligunt magis quam cornu.

139쪽

i18 FRANC REDIGraecus tamen Scholiastes, ut eruditissime observarunt B chartus, Gorraeus, & Aldrova dus vocem tim σε ι idem significare ait, quod πολυδεσμοι. Pos

ea idem Scholiastes subjungit:

Id est : Utitur voce υν δεσμkοι snon quod scorpiones novem Ducturas habeant, quemadmodum Antigonus ait : nec quia novem vertebras habeant, ut vult Demetrius e nulli enim unquam scorpiones misi sunt, qui plures quam sseptem vertebras haberent, est hi quidem raro , ut pollodorus scribit. Et in Bochartus has co

140쪽

De generat. infector. IIvgitationes Scholiastis probet,

plurima ex variis scriptoribus loca adducit, quae brevitatis causa tranSmitto, quando ea apud maximum illum scriptorem saepius vidisti. Illud tamen tibi dicam, quod

quemadmodum scorpiones Italiae , quos ego quidem Viderim, sex tantum Vertebras, spondylos sive nodos in cauda habent : ita nec AEgyptios plures quam sex habere, ut videre mihi licuit, in illis, quos Magno Duci, Domino meo, anno 1 63 7 ex illis locis

transmiserunt. Nec tamen exigua inter AEgyptios & nostrates differentia est : utut enita hi simul dc illi coloris sint nigricaniis , AEgyptii tamen longe majores, magisque rudes sunt, & cum lance pondus exquirerem, inVe-

SEARCH

MENU NAVIGATION