Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

251쪽

de praedicto i sed Spiritus Sancti gratia excitatus , exursat leo dormiens de cubui, rugitu cinjus mundi princeps contremiscant.

Cap. XXXVI.

De admiranda Pontificis Romani iniquitate contra Friderisum. AEmula regum S principum orbis terrae, ac consortium impatiens , dudum insuperbiam seculorum liberaliter adducta Romana sedes, propter illius, qui princeps esse dicitur sacerdotum , in suum adversus nos raeconceptum odium , ad universale scanda-um sic exarsit , adeo adverso Ecclesiasticae re-igionis ordine , praeter mandata legis , quorum lator & pater esse debuerat, quae pervertit, dum se hostilibus rebus immiscens , dubios bellorum eventus, caedes hominum , obsidiones urbium S universitatum procurat: & undique pericula populorum sponsam Christi Ecclesiam , matrem nostram , cujus authoritate libitum pro licito sequitur , e sanctuario Dei suarum vindictam inimicitiarum exercens, reddit proh dolor) mundo notabilem , ut sub tam inconstanti & volubili rerum actore , qui praesidet, & nomine Ecclesiae diversa variat &confingit, experientia facti singulos edocente , non immerito ab Ecclesia , pro ejus praeside , ac patre , mendacii meticulosa suspicio cordibus hominum inseratur. Quapropter deVotionem tuam contingentia non patimur ignorare. Nuper enim per quosdam de majoribus fratribus sitis , di religiosos alios viros aspirantes ad

252쪽

cuietum Ecclesiae statum , & piis gelantes derideriis bonum pacis, adhibita est cura propensior intuendi modum , & habendi tractatum. Per quem inter nos , pontificem & pharisaeum

istum , contra nostri honorem nominis prava consilia colligentem , ad certum tempus treu-

garum compositio fieret, infra quod per te . quem habemus in omni dilectione praecipuum, S alios principes orbis terrae, ad integrae pacis

reformationem opportunitas commodior haberetur. Cumque nos iisdem viris inventoribus hujus viae , praeter spem & creditum, pro

Ecclesiae reverentia condescendere dignaremur.

Gregorius dimas Papa petebat Lombardos re belles nostros & nostri hannitos Imperii treu-gis ipsis debere muniri. Quibus exclusis tremgas ipsas non poterat acceptare , ut evidentiorem daret omnibus intellectum , quod negotium rebellium Lombardorum fovit, & fovet, in nostrum odium manifestum. Illud gerens S reputans velut sinam , quanquam hactenus alias palliarat, quod non in favorem ipsorum, sed ob transgrestiones nostras alias , quas fingebat , contra nos ad eXcommunicationis se

tentiam processisset. Quod intolerabile visum est nobis , ut rebellibus nostris diutino guerrarum discrimine fatigatis , & in maiori parte depressis, treugas concedere deberemus. Ad quorum persecutionem & vindictam, accincti, vexilla necessaria , & praepotentia castra nostra, triumphaliter duximus educenda. Et licet nobis in confinio castrametatis Campaniae, se gereretur instanter ad ingressum illius provinciae data plena fiducia de obtentu, super quo doloris gladius ad injuriatoris nostri animam per-O s transi-

253쪽

transiret: nos tamen ad praesens ob honorem Dei, & reverentiam beatorum Apostolorum Petri & Ρauli : quibus , utpote qui sacrum Imperii diadema de ara beati Ρetri suscepimus, esse volumus non ingrati: ab ingressu & receptione ipsius terrae destitimus : expectantes interim , si nostrum injuriatorem omissa vexatio revocet ab offensis. Praeterea non patimur te latere qualiter homo iste dictus Ρapa , in obsidione Ferrariae, civitatis Imperii, α Salinguem rae fidelis nostri, Bononiensibus, Venetis, &aliis convicinis nostris rebellibus convocatis , legatum suum cum Mediolanensibus fecerit convenire , ducem ibidem exercitus , & rectorem , qui adeo cum suis complicibus eundem Salinguerram & Ferrariam, in exhaeredationem Imperii coarctavit, quod a suis proditus, receptis tamen promissionibus & pactis , de indemnitate personae suae , ac rerum suarum , &de salubri mora sua in eadem civitate , nec non per eundem legatum ducem Venetiarum , po testates , rectores , capitaneos eXercitus, & generaliter per totum exercitum juramento firmatis , nomine Ecclesiae, iuramentum impendit . ac saepe dictam civitatem assignavit Ecclesiae specialiter possidendam , commissa fide sua fidei legati Ecclesiae, quod praestita & juratas bi securitas plenarie servaretur. Sed post deditionem civitatis & suam, legatus idem eadem celebritate qua praestiterat juramenta , cum praedictis omnibus deierando , demolitis domibus & bonis ejusdem Salinguerrae , ipsum simul duxere fide mentita Venetias captiVatum.

Ecce qualis invenitur in legato fides t qualis de patre legati mentiendi prodat authoritas i ut fidem

254쪽

fidem reputent, fidei juramenta non servare. O quam pestiferum ab Ecclesiae rectoribus ema nat exemplum t quam evidens omissa veritate deceptio ut regibus & principibus orbis, quibus propter impatientiam invident, sint prae, cipue praecavendi, ne de facili se praebeant in

manus eorundem, qui semper intercipere coisnantur incautos, & pium reputant innocen tiam condemnare. Nos autem , qui omnesti singulos eorum , tum eX Vicinitate , tum ab experto , intus S in cute jam novimus, ta

liter te per imaginem rerum ab eorum fallaciis

cautum volumus observari , ut vobis intenda.

muS praecavere , sperantes in eo , qui reges diregna constituit, quod juste injuriam propulsantes, violentiam nobis illatam , nolirarum Virium conamine propellemus , & in gladio ustitiae, quem authore Domino bajulamus , acerdotum stadios , quibus abjeda stola , umbos suos inhoneste praecingunt, justius retundemus, Dignum insuper duximus ad tuam notitiam perferendum , quod idem Papassicuti est suis motibus praeceps, & inconstans in omnibus viis suis , strenuis viris de Francia, cruce signatis , & pro voti executione ad iter accinctis , prohibuit censura Ecclesiastica , ne

transeant in praesenti, non attendens necessitatem Christiani exercitus, in ultramarinis partibus commorantis r cui in emergentis casus articulo , nedum de cruce signatis, sed de noviter consignandis deberet in auxilium subvenire. Unde ab operibus ejus , quae suo testimonio profitetur authorem potes agnoscere , quod duplicitas viarum suarum scandalum generet,& totius universitatis incommodum subministret. Cap.

255쪽

aeto PETRI DE VINEIsCap. XXXVII.

Sacerdotium conqueritur de fratribus Praedic toribus Minoribus, eorumque fastum reprimi petit.

LAchrymabili querimonia cogimur eXpli

care normam enormem in nostrum com

temptum , & generale scandalum introductam : per quam augeri robur fidei dum creditur, oritur error, S dissensionis materia pro pagatur. Nam fratres Ρraedicatores & Minores , qui post suarum religionum eXordia, contra nos odio & rancore concepto , vitam &conversationem nostram reprobam praedicando multifariam depravarunt, nos & jura nostra minoraVerunt in tantum, quod simus jam ad nihilum redacti. & qui olim ratione officii dominabamur regibus, principes ligabamus, increpatio nes faciebamus in populis , nunc simus in op- sobrium & derisum , di celeberrima laus nora versa est in fabulam omni carni. Τacemus autem qualiter praedicti fratres, in alienam meia sem paulatim manum immittentes, clerum singulis dignitatibus supplantarunt, di sibi poenitentias , & baptismata infirmantium , unctiones & coemiteria usurpantes, in se omnem vim S authoritatem cleritatis ministerii astrinxerunt. Nunc autem iit jura nostra potentius enervarent . & a nobis devotionem praeciderent singulorum , duas novas fraternitates creaverunt: ad quas sic generaliter mares & foeminas receperunt , quod vix unus ti una remansit cujus nomen in altera non sit scriptum. Unde convenientibus singulis in Ecclesiis eorundem, nostros

256쪽

stros parochianos maxime diebus solennibus, habere non possumus ad divina : imo , quod deterius est, nefas credunt, si ab aliis quam ab ipsis audiant verbum Dei. Propter quod factum est, ut debitis decimis & oblationibus privati vivere non possimus, nisi nos ad aliquod opus, Vel ad artes mechanicas , sive ad quaestus illicitos convertamus. In nullo deinceps differt a laicis ordo noster , & ab eorundem conditione discrepare natura in aliquo non videtur: imo nostra deterior est in multis, quia nec laici cum salute , nec clerici essse possumus eum honore. Quid ergo aliud superest, nisi in Ecclesias nostras conditas ad Dei & sanctorum suorum honorem, funditus diruamus , Sin quibus nihil aliud cultus & ornatus rema sit, quam tintinnabulum & vetus imago fuligine superinducta 8 Proh dolor , plura loca, quae olim pro devotione fidelium multis signis

S miraculis coruscabant, privatarum personarum suppellectilibus jacent plena , sacrataque

altaria multo hactenus Ornatu composita, Vix uno nudo linteamine , vel perforata sindone vestiuntur: pavimenta etiam multo studio dudum lota, & herbarum , odorum, & florum

suavitate compluta, nunc pulvericata sordescunt. Ipsi vero Ρraedicatores & Minores, imo nostri Ρraelati potius & majores, qui a domiciliis & tuguriis inceperunt, domos regias &palatia subnixa altis columnis di ossicinis distincta variis erexerunt: quorum impensae de-herent in usus pauperum erogari. Et qui prius in nascentis eorum religionis exordio, deposito fastu, calcare mundi gloriam videbantur,

nunc fastum resumereo & amplecti videntur gloriam

257쪽

gloriam quam calcarunt: & sub passivi litera tura , activi retinendo naturam , sibi legem usurpant generis deponentis. Hi dum nihil habent omnia possident, & carentes divitiis cunctis fiunt divitibus ditiores , nosque qui aliquid habere dicimur , mendicamus. Suno plicamus itaque, Majestatis vestrae pedibus on voluti, quatenus super hujus morbi degrassan iis magnitudine providentes, medicinae celeriglemedio succurratis r ne inter nos & fratres iam dictos , torrente odii succrestente, fides inde patiatur naufragium , unde suscipere creditur incrementum.

Cap. XXXVIII

Bisola Caroli primi Regis Sicilia , oranata per Clementem Papam IV. ad Petrum Aegem Amragoniae.

Si sanae mentis consideratione libraque tuurn

appendisses consilium , profecto tuas rapt- das manus more violenti praedonis ad re gnum nostrum Siciliae non extendisses , quod cum multis bellorum angustiis, S sanguinis effusione lotis stolis, in proprio nostro famguine ab occupatione eripuimus , matre jubente & suadente Ecclesia , nulla honoris aut lucri affectione protractus , aliquatenus convertisses. At verissime videmus, quod tuum est infatua tum consilium. Quia tuam rapacem dexteram aulas fuisti extendere, ut capta praeda, captis que spoliis exultares, non conficierasti, impro bissime hominum i matris Ecclesiae insuperabis lem excellentiam , quae sunctis nationibus habet

258쪽

bet imperare , & cui totus orbis terrarum , &omnes obediunt nationes. Haec est quam terra , pontus aetheraque colunt, adorant, Praedicant , & tenentur omnes qui sub Sole sunt, reddere tributaria debita , & praestare obsequia capitibus inclinatis. Non considerasti nolirae Celsitudinis potentiam , quae altitudinem collium ducit ad plana , montium cacumina ducit ad infima , superborum elata cornua destruit, confundit, prava in directa convertit, & aspera in vias planas ducit. Quod , ne exempla a longe petantur , considera , ad quid Mantredi, principis Tarrentini, filii Friderici, olim Romanorum Imperatoris , devenerit ingeniosa potentia , dum in campo Beneventano contra nostrum exercitum bellaret. Ubi est ejus insuperabilis dignitas Τ Ubi locorum S solatiorum amoena jucunditas i Ubi divitiarum assi uenistium foecunditas i Omnia haec cum suo regno, ducatu , & toto ejus dominio , una S media

dies subiit & ejecit, dum in campo belligero

contra nostram potentiam appareret. Animadverte insane, ad quid Conradini, quondamassinis tui, devenit elata potentia , & quomodo innumerabilis ejus exercitus , nostra in acie conclusus. Et quamvis praedo comprehensus in praeliis , & recto judicio mortis patibulum forsan meruisset, attamen crudelissimi spiculatoris gladio, passus fuerit supplicium dirae mortis. Omnia haec debuerunt te terrere insipiens. Sed dicis in corde tuo, non est Deus, corruptus es , & abominabilis factus es in gentibus, dum in talibus matrem offendis Ecclesiam, hostem te praeparas caeteris Christianis. Spintum misisti in coelum , ipsum in faciem tuam

cadit.

259쪽

cadit. Omnis qui se ultra staturam suam erigit , superbo spiritu ad alta attendit, sui ruinam attinget. Fatuum namque & stultum esse cognoscitur , aliquem contra majorem , cui par esse non potest, contendere , & debilem inermem assurgere contra fortem. Nam sua temeritas tristem sibi parit eventum , & semper ejus vota successibus carent. Quare tibi praecipiendo mandamus ut confestim lectis apicibus nostris , de regno nostro Siciliae , cum tua gente sic imperiosa discedas , & nunquam reversurus ab eo totaliter te absentes.

Alioqui nostra victricia contra te & gentem tuam Deo dante J cujus res agitur, tam per mare quam per terram sic magnifice , sic potenter arma dirigent, quod de te & gente tua,& de proditoribus regni nostri Siciliae exterminium faciemus . quodve erit illis , qui ad vasa non poterunt habere recursum , & qui se non olerint a potentia nostri mirifici exercitus ab-entare. Datum Misenae I s. Calend.

Cap. XXXIX.

Restonso domini Petri Ruis inragonum supra praemissis.

DE tua magna arrogantia superba emana vit epistola , quae in singulis suis partibus terribilis coruscationis visa est ignes evomere, fulguris sagittas emittere , Cc atroces minas sermonibus eructare. Cujus quidem epistolae intellecto & considerato tenore , de nullius staterae justitiae, ejus manabant loquelae , sed omni humilitate vacuae, procellO

260쪽

sas ampullas & minarum grandines spargebant. Sed considerare debebas , quod neque leporinam imitamur naturam , quod pertimescamus Verborum tuorum minas , frondibus arborum leviores. Neque meticulosarum ranarum mores persequimur , quae quovis sono pusillo territae fugiunt, se in securas suorum stagnorum latebras recipientes. Scito enim & non nisi experimento cognoscere poteris , si nostros pedes convertimus in fugam , S si latebrosa receptacula repetemus. Hac autem occasionis

strage terra madescet, hac vero sanguinis eis sione mare tingetur. Nam ipsius procella liquida tincta liquoris cruore perempta, corpora ad peregrina littora transportabit : tunc scies in quo Arragones offendentur, cum sine strage utriusque partis bella non poterint procedore. Sed speramus in Domino, in quo totum nostrum cogitatum , & anchoram nostrae spei

jactabimus, quod sic manus nostras docebit ad praelium, & digitos nostros fortificabit ad bellum , quod ingemiscet & dolebit Gallica natio, de bellico exterminio sentis suae tristis erit provincia , & sic Rachel lugebit de interfectione filiorum suorum , dum non videbit eos sua sublata venerari. Insons Appulus &Calaber ingemiscent, & Latinus & Graecus in

organum miserae lamentationis prorumpent.

Tunc dicetur a singulis : Beatae lunt steriles, quae non conceperunt, & beatae sunt mammae quae nullum filium lactaverunt. Inflatus etiam tenor epistolae tuae praefatae, ostendit Regis Manfredi, quondam soceri nostri, nobilem potentiam in acie conclusam : ac Regis Conradb

SEARCH

MENU NAVIGATION