Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

301쪽

quasi nos per debitum obligavit. AEquanimiter igitur defessias praeteritos , & si quem vobis forsan in antea imminere contigerit O, sustinere sub certa muneris retributione Vos volumus , & s cum negotiis nostris istarum si artium , quae habemus s) prae manibus ce-eriter & salubriter ordinatis, ad partes ipsas feliciter & infallibiliter gressus nostros dirigere disponamus , & 8 sic vestris necessitatibus, tam de stipendiis, quam de aliis beneficiis provideri γ magnifice faciemus , quod vos in nostris servitiis perstitisse merito delectabit.

Cap. XII.

Eaelino I de Saracenis redeuntibus ad

mandata.

aliter post obtentam nuper de prodito

rum nostrorum insaniae nefandia victo- riam , fortuna celebris noviter nostris processibus, quos divina semper Clementia comitatur, arriserit, tuae fidelitatis auditui a praesenti stylo laetifico nunciamus. Licet enim ex diversis causis & casibus, quibus pectori nostro continue materia cogitationis infundi tur , proditorum ipsorum deprimenda nequitia , quasi causa praecipua specialiter hactenus meditationibus nostris occurreret, & statum . nostrum 4 contigeris i. contingeret. ς te abest. 6 habemus l. hactenus. insastibiliter i. effabiliter. 8 disponamur l. intendamus. 9 provideri l. providere. I Eaelino l. Egelino de Romano. ci auditui l. auditibus.

302쪽

nostrum in regno Siciliae necessario retineret : refragabatur huic tamen s) alia ratio non minus eviciens , Saracenorum videlicet edomanda protervitas , qui sicut a nobis fidei disparitate sunt impares, sic devotionis i tegritate diversi. Temerarie dudum Siciliae montana conscenderunt, & ibidem, quantum poterant, licet parum potuerint, nostrae Maje- Hatis Imperio repugnarunt. Sed ut adversa

6 nobis quaelibet in directa dirigantur , &aspera in vias planas , Saracenos praefatos tanquam timore nostrae potentiae perterritos , ne fortunae Caesareae volentes ulterius 8 . quin potius non valentes obsistere is), nuper rime noris descendisse solam benignitatis augmnae misericordiam implorantes. Ex quo te caeterosque fideles nostros spes pulchra con - veat , ut cum nihil nobis post terga remaneat.

Iod causam in posterum dubietatis Iob asucat, & quaelibet sint impedimenta sublata,

quae nostrum hucusque propositum retardabant , ad nostrorum rebellium reliquias finaliter conterendas, tanquam liberiores ad gratiam, potenter exercere gladium intendamus. Caps o necessario abest. νefragalatur l. suffra-rbatur. s tamen l. verumtamen. 6 adversa diversa. 7 ne l. nec. 8 ulterius abest. G ob ere l. obsistere vel obstare. io dubietatis Ldubitationis.

303쪽

' Cap. XIII.

Pisanis, ut procedant viriliter contra Lucanos.

FUriosam superbiam , & superbam furiam

Lucanorum , qua succensi frementes, secontra Deum & Romanum Imperium erexerunt, superfluum esset per singula literis recensere , quam jam latius divulgatam vos credimus non latere. Sed nos quosdam excessus eorum nolumus sub silentio praeterire, ut Celsis

tudinis nostrae gelare I) honorem, & abominari ain verius iniquitatem ipsorum , ad nostram & Imperii vindicandam injuriam, & illorum insolentiam edomandam expursatis 3 viriliter 4 & potenter. Cum enim iidem Lucani aci occupandam terram Imperii s) nequiter inhiarent s) plures eos monuimus in spiritu lenitatis, ne tantam nobis irrogare molirentur injuriam & jacturam. Sed illi monitis nostris blandis superbe contemptis nequitatem 8 quam conceperant parientes ,

praedictam terram hostiliter invaserunt, in ea multa enormia committentes. Unde, ne tam tam injuriam noxiae negligere videremur, materialem gladium exercuimus in eosdem ipsos, tanquam inimicos Imperii proscribendo: ma

dantes ipsos proscriptos ab omnibus ol) evit ri , & sperantes quod percussi i Q dolerent,

304쪽

S attriti nostram misericordiam implorarent. At illi malleum velut stipulam reputantes , ad percutientem malleum voluere II reverti :1ed indomabili corde timentes Ia , excessus excessibus cumularunt, pro Verbis poenitentiae verbis i 3b superbiae blasphemando. Quia vero illorum superbia semper ascendit, donec eam exurgens justitia judicio praeveniat, & subvertat , ut contritione duplici conterantur ;Sinceritatem vestram rogamus attente , quate nus eosdem Lucanos severitate debita percellentes, eis in terra I4 faciatis commercias nostrorum fidelium Is J interdici , aliasque Irocedatis acri&r contra ipsos sicut melius viseritis expedire.

Cap. XIV.

Dburtinis, confortans eos ut finis i in fide, promittendo eiι bona multa. anta sit fidei vestrae sinceritas, quam erga nos & Imperium prompta I) mentis alacritate praetenditis , aliena cujuspiam Verborum argumenta non quaerimus :cum effectus operis, dicto a) praeponderans, coram nobis experimenta dilucidet, & conscientiae nostrae orofessio testium quantalibet 3 depositione lolennior interpellet. Scimus etenim, imo jam judice facto probavimus , quali.

II voluere l. noluere. Ia timentes i. tumenistes. I3 verbis l. verba. I4) in terra l. interea. is s 3 desunt. I prompta l. promta semper. a dicto l. dicta. testium quotalibra l. testia quantilibet.

305쪽

a o ΡΕΤRI DE VINEIS

qualiter Τyburtinae devotionis integritas paratam continue se nostiis obsequiis reverenter exhibuit , & in fidei nostrae constantia devotionem puritatis ostendit. Scimus etiam, quod fidei vestrae perfectio damnosis hostium impulsa conatibus , S continuam sentiens ex vicinitate offensam , vel potius ex offensionis vicinitate jacturam , in eo semper est in nostris servitiis probata ferventior , quo laesionem pertulit hactenus graviorem. Ad compassionis itaque nostra s) praecordia, imo ad recompensationis examen libenter admittimus universitatis vestrae gravamina , qui tam hilariter nostra mandata G servanda suscipitis, tam devote pro debita nostrorum servitiorum executione portatis. De quibus , di aliis vestrae fidelitatis obsequiis, quanquam , ut diximus , nostra

Magnificentia certa foret, ex tenore tamen ibterarum vestrarum, & relatibus etiam nunciorum , quos nuper ad nostram praesentiam destinastis , pleniori nobis exinde facta fide , sic super hoc suo loco & tempore , prout honori nostro convenit, & fidei vestrae requirit inte- Sritas , benevole curabimus providere , quo in fidei nostrae constantia merito gaudeatis 8b perstitisse. Caeterum ut vestrae devotionis auditus , quos nostrae felicitatis avidos fore confidimus , ex nostrorum prosperitate successuum recreentur, adjicimus : quod in 9 negotiis , prout per alias literas vobis subscripsimus Iob, salubriter ordinatis, in Thu- sciam

306쪽

sciam feliciter & victoriose pervenimus, ubi divina favente clementia , plene gaudentes in corpore beneficio sospitatis prospere regnamus& vivimus, ac singula nobis ad vota succedunt: ibique moram modicam trahere disponimus , partes IIb ipsas in proximo felicibus auspiciis processuri. Vos igitur ad servitia nostra, more solito, vigiles exilientes, sic ad omnia quae honorem nostrum respiciunt Ia), tenaciter Vigiletis , quod sperantes in nostrae liberalitatis & promissionis i 3 munificentia, ad prosecutionem servitiorum nostrorum liberaliter intendatis , ut fidei vestrae constantiam extollere dignis laudibus & 14 labores vestros amplis recompensare praemiis merito Valeamus.

Cap. XV.Comitibus, By nobilibus Marchiae , ut parent se

ad procedendum armata manu contra rebelles.

OUod causae nostrae justitiam dispensatio

suprema respiciat, potestis evidentium argumentorum eXperimento colligere :dum quamplures ex hostibus nostris ci qui diutius omnimodo ab non absque materialis gladii vibratione decertant, multi ex iis, ut cul-Pas proprias poenaliter deleant 3 in laquei nostri capturas miseras miserabiliter incidunt. Et nonnulli, quos aemulorum interdum suggestio

307쪽

perniciosa subvertit s) , plenius aestimantes

misericordiam quaerere , quam expectare judicium , ad sinum nostrae potentiae 1pontanei re- Vertuntur. Scitis etenim qualiter hactenus

6 aliqui Marchiani ad falsas suggestiones Capitaneorum & aliorum pseudoprophetarum evangeligantium verbum guerrae a fidei nostrae gestibus imprudenter erraverunt 7 , & tamdiu passi sunt, se hujus 8 erroris obumbratione deduci, quousque ruperstitiones & vitia

seductorum , quae diutius latere non poterant, evidenter cognoscere potuerunt. NUper autem fortunae nostrae proprietas quae solet nobis

placidius i) arridere, dum provocat, & persequentia so signa placere gratatur, etiam cum ii ingratitudinis vitio quod promisit,Jquantumlibet visa sit hactenus tergum nobis aliquando vertere , faciem tamen hilarem j cundamque monstravit, dum major pars Mar

lut antesignaria. Ρrosiliens & exurgens suggestorum detectis fraudibus & via cognita veritatis , ad fidei nostrae cultum noviter redierunt. Et ut erroris praeteriti vitium virtutis placita conversione redimerent, ad fidelitatis semitam Tedire volentes, vigili & tumultuoso conflictu facto cum hostibus in signum reprobatae perfidiae fidei suae constantiam experiri multos de melio subsertit t. pervertit. 6 hactenus abest.

erraverunt l. erraverant. 8b se h&jus l. hujusmodi. ' placidius i. placidis. Io per sequentia l. prosequentia. H stratatur etiam cum l. gratanter dum. Ia scilicet-l. scilicet civitatis. i 3 pracipua l. praecipue.

308쪽

melioribus civitatibus & aliis i rebellibus

S cum eis generalem iudicem Marchiae , aliosque famosos viros nostri carceris excidiis aggregarunt. Ex quo fiducia nobis certa promitti tur, quod tota provincia subsequenter ad fidem nostri culminis reducetur. Si tamen partes illas, ut credimus, potenter & magnifice requiramus. Nolentes igitur oblatam quasi nobis ad oculum de hostium conculcatione victoriam negligere : vos , quos laborum nostrorum S oncrum expertes esse non sinimus , ad ipsius victoriae participium invitamus : fidelitati i s vestrae mandantes quatenus ex sapore rumorum hujusmodi, non causam Is) laetitiae , sed robur & animos assumentes , omnes S singuli ad requisitionem, vos armis & equis, prout magnificentius unumquemque decuerit, praeparetis. Ut in aestate futura , cum felicieXercitu nostro , ad obtinendum de hostium depremio ne triumphum , sic potenter procedere valeatis , quod ad retributionem munificam,

quam propter haec & alia vestrae i ) devotionis obsequia , quae stabili mente concepimus, ad remunerandum ea per emcaciam vestrorum operum , libentius inaucamur. Securos enim vos esse volumus , quod , sicut vestrorum

quemlibet in nostris servitiis vires N animos proprios a 8) exercere videbimus, sic in quemlibet liberalitatis nostrae dextram proportionaliter extendemus.

i eicitati us aliis l. . . . & . . aliisque. io Melitati l. fraternitati. I 6 causam l. solum causam. i 7 obira abest. I 8 proprios abest.

309쪽

Cap. XVI.

Mediolanensibus, ut cessent ob hostis impugnatione. Rudenter praecidenda sunt mala , ut salubriter bona succedant, offendiculo quoque sublato de medio , lenis occurret & felicior aditus ad optata. Sane cum dominus Ρapa gelator salutis ad ea nos miserit, quae sunt honoris Dei, Ecclesiae, Imperii, & status prosperi, Lombardiae, ne guerrarum turbatio, quae solet in talibus asterre periculum , nostro processui circa praemissa quid absit, dissicultatis aliquid opponat, bona fide consulimus , & aia sectione pura rogamus : & quia expedire videmus , csistricte vobis praecipimus, quatenus ost receptionem praesentium , ab incursu ces elis hostili, & securitatem praestetis, non tum transeuntibus , Verum etiam adjacentium hominibus reSionum. Nos autem similia , circa vestros adversarios procuramus. Sic etenim praecisis hinc inde turbationum ZiZaniis, in spe fertili divinae Clementiae, super seminari poterit semen optatae quietis.

Cap. XVII.

Cuidam Principi, de promusione expensarum, narrando facta. Ρostquam praeter spem & vota quam plurium , ad suaves applausus regni nostri Siciliae , divina gratia cooperante, perveni-

cap. I 6. deest in Manuscripto.

310쪽

mus : subjuncta sunt auspiciis nostris undique nova felicia, quibus habet calamus eXarare I), quod placeat, & tuis referre suaviter auribus quod delectet. Quantumlibet enim contra nostrae Majestatis adventum, dum malitia temporis longe, sic nobis absentibus, largiorem excessibus licentiam tribuebat: civitates & loca regni , pro parte non modica , rebellionis error assiduus infecisset : visa tamen potentia

nostra , tantum a sic subito quam plures ex eis nostrarum .virium fragor edomuit, & 3 nonnullos ab eis errorum fugata caligine spon- Itanea conversione reduximus ad fidei nostrae lcultum : ita quod nihil jam processibus nostris objicitur, & nihil , vel quasi modicum restata fidei nostrae conformitate deforme. Et sic evulsis jam plene radicibus, quae factionis inchoatae materiam roborabant, cundia nobis grata. proVeniunt, & cuncta nostris auspiciis au vota succedunt. Ne possit tamen tuum; & aliorum nosstrorum animos fidelium credulitas

in directa subvertere s ) , quod dum deliciosa

regni nostii suavitate s) deducimur , praeter mittere curas Italicas intendamus ad quorum rosecutionem plenariam , tanto libentius &iberius vacare disponimus, quanto faecundius exinde titulus noster extollitur & facultas nobis ad haec prosequenda de caetero liberior suia fragatur J scire te volumus, quod fiscalibus in- .

clyti regni nostri , per diversas partes studiose . discussis , pecuniae in majori parte quam possu S a mus

I J exarare l. exhaurire. a tantum abest. 3 ) l. quod. 4 credulita. l. crudelitas. O subvertere I. subripere. 69 suavstate i. dulcedine.

SEARCH

MENU NAVIGATION