Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

381쪽

succedentibus nobis ad votum, jam ia) ad iter accincti : quod I3 praedictus comes Sabaudiae ,& Delphinus I J comes Viennae, dilectus consanguineus & assinis i s noster, ac fideles alii, ad pedes nostros humili is) devotione prostrati , per terras suas iter nobis peropportunum paraverant, & necessariis omnibus effecerant copiosum , qui cum repente fortunam Caesaream constitit processisse, quae nunc

demum nobiscum gloriosius provenit IT), cum nobiscum primo de qualibet conflitione contenderit, se processibus nostris circa radices alpium , in ipso Lugdunensi itineris objecit ingressu I 8 , rumoris inopinati de Ρammae fiducia rebellionis nuncium proferens, quam ejectorum is dudum per nefariae proditionis offensam , infidelium repentinus incursus mediantibus fraudis intestinae suffragiis, occupavit. Ρraebentes igitur necessarium firmato viae nostrae processui ao modici temporis. intervallum, in obsidionem Parmae victricia signa nostra convertimus, totius in ea bellum Liguriae , quod latenter hactenus nutriebat, pro

voto fidelium potentissime paraturi a I , nec Ea est etenim habilis resistentiae locus, quem

murorum non munit ambitus, aut concavitas

fossatorum, & quem necessariorum habilitas copiosa non replet: cum propter subiti casus

numillima. si prooenis l. provehit. i8 επ- gressu l. ingressum. I9 Hectorum l. objectorum. ao processui l. processu. ar potenti me par ruri l. potissime parituri. aa nee L non.

382쪽

23 perniciem nihil illuc ex proposito a

fuerit comportatum as , quem demum fugitivorum manus timorosa tuebitur a , si vires publicae tuitionis 27 assumere nequierunt, qui 28 propriae vitae spem hactenus in solo fugae refusio 29 posuerunt. Cum igitur ex descriptione praesentium laborum nostrorum finem circa Ligurii belli reliquias finaliter & specialiter conterendas , imponere attendamus : praesertim 'od cum de Oermania, charissimi filii nostri conradi in Romanorum Regem electi , & regni Hierosolymitani haeredis se suppliciter 3I incurvante mandatis , nullius causa 32) dubitationis assurgat, spiritu confortationis assumpto, servitiis nostris indesinenter intende ; ac fidelium nostrorum provinciae tibi decretae animos, quos absentiae nostrae consumit 33 anxietas, praesentis lectionis nova laetificent, sic quod 34 nos de te & ipsis obsequiosa fidelitas, & semctuosa devotio reddant frequentius more solito, laetiores.

Cap. L. Fidelibus suis, de bella habito inter ipsum N

Mediolanenses. antae audaciae quantaeque temeritatis sint Ligurum, Excellentiae nostrae re-- bellium, a 3 subiti ea s l. subitae caussae. 24 ex proposto t. expositum. as) comportatum l. vel portatum. a6 tuebitur l. timebitur. ar) tuitionis l. munitionis. 28 nequierunt, qui l. poterunt quod. χρ) refugio l. subsidio. o I desunt. 3i suppliciter i. simpliciter. 32 ea a l. occasio. eonsumit l. pranumit. 34 quod abest. cap. 6 deest in Manuscripto.

383쪽

348 PETRI DE VINEIs

bellium , factiones, ad proximos experientia detulit & loci vicinitas & inveterata fama malitiae vel nequitiae pertulit ad remotos: nec late re vos credimus , nec mundus ignorat causam longae nostrae dissimulationis constantiam circa eos , ut tolerantia nostra Verum patientiae nomen amitteret, & vitiose notam pusillanimitatis incurreret pro decore virtutis. Advertentes postmodum , quod ferro scindenda sunt

Vulnera, quae fomentorum non sentiunt medicinam , necessario nos ad arma convertimus, somnum dormientis Imperii excitantes. Cum nec anno praeterito, nec praesenti possemus rebelles nostros ad praesentis pugnae discrimen trahere, ut de iis simul & semel optatam victoriam haberemus. Casualiter tamen feliciter contigit, ut Mediolanensibus& eorum sequacibus, ad Brixiense subsidium evocatis , ac interjecto inter nos & eos fluminis cujusdam obstaculo, quo veluti quodam munimine cingebantur: ultra flumen Lolli castra nostra reduximus addenda populis & militibus civitatum, fidelibus nostris, ad propria redeuntibus, quos inspiratae morae Uedium importunitas temporis detinere diutius non sinebant, & ad expedita militia tenus ripas ex alia parte fluminis festini direximus gressus nostros ad pontes, per quos ipsi redeuntes ad propria redire debebant. Et

cum in cavernis morari diutius ultra flumen, rerum ipsos arcente penuria , non Valerent:

Mediolanenses & socii per pontes & vada fluminis transeuntes, in apertam planitiem eXiverunt , credentes se nobis per subsidium occultae fugae subripere. Et dum nos adeo prope con sistere non putarent, cum de adventu nostro

terror

384쪽

terror & fremitus tanquam de coelo tonitruum ipsis intonuit, ad praemissas nostrae C. acies e prius etiam quam aquilarum Imperii victricia signa prospicerent, in fugam sic lubito se con-Verterunt , quousque ad eorum Carocium, quod apud Curtim novam in eorum celeritate praemiserant fugientes, faciem nostrorum insequentium spectare nequirent. Et dum auxiliares acies, & post eas nos cum nostrorum agminum robore, gressibus festinatis , ne iis qui in levi manu praecesserunt necessario cursu succurrere deberemus , usque ad themonem fere Carocii ex nostris aliquos vidimus pervenisse. Supervenientis autem noctis umbrosa caligine. quam nostrorum vota longissima suspirabant, tentatum aggressum tantisper obmisimus usque mane sequenti, distinctis tantummodo gladiis ad quietem, sed tunicis ferreis non eXutis , ad indubitatam victoriam Carocii redituri. Superveniente luce, inter alias militum di curruum turmas, qualibet defensione reperimus desertum , summitate perticae , ubi crux extiterat, detruncata. Castrum etiam Curtis novae, cu jus munimine ipsos insultus nostros evadere credebamus, custodes & incolae reliquere : nec Potestas eorum, ducis Venetiarum filius. quo duce lugubria signa tulerunt, manus nostras evasit. Et, ut multa sub compendio recludamuS, cum capti tum mortui, inter quos multi Mediolanenses , factionum primates & comites , decem millia fere numero computantur. Quae omnia universitati vestrae significamus ad gaudium , ut provenire noverit, ad augmen tum quod ex tenore praesentium legitur , concessisse titulum Imperialem ad gloriam &triumphum. Cap.

385쪽

Cap. LI. Re Sardiniae,narrans ei triumphum suum I .ETsi provenientium nobis in partibus istis

ad vota successuum jam frequens ad te Celsitudinis nostrae Σ litera relativa PerVenit, ut tuae 3 tamen expectationis affectus nova prospera status nostri continuata laetificent, praesentium tibi tenore describimus, quod terris omnibus nostrorum rebellium ingentissima s depopulatione vastatis, castra eorum, quae potentiae nostrae processibus

s) videbantur obsistere, ferro flammaeque subjicimus, & cuncta nobis, ut te breviter alloquamur 8 , in partibus istis ad placitum desinerabili successione responderunt i). Haec siquidem scire te volumus, & Io praesentis

lectionis sapore percipere IIJ, ut non solum ti-hi materiam hujusmodi jucunditatis exhibeant, sed velut vera praesagia futurae letitiae firmam fiduciam repraesentent, quod ea tuis auribus infra dies paucissimos offeremus , eX quibuS m nifeste perpendere poteris Ia , laboribus nostris in proximo nnem laudabilem imponem

Caps I J l. Significat cuidam nobili de regno suos processus prosperos & felices. a) Celsitudinis no-sra desunt. 3 tua l. te. O tibi deest. o ingentiffsima l. urgentissima. 6 processibus i. juribus. cr) te l. tibi. 8δ alisquamur l. obloquamur. 9 restanderunt l. respondent. Io By l. ut. ri L 3 desunt. ia poteris abest.

386쪽

Significat cuidam nobili de regno suos successis proseros V felices I).SUper eo, quod de fortunatis auspiciis & Ω-

licibus successibus a) nostris, per nostras recreari literas suppliciter postulasti, volentes exinde votis tuis libenter annuere , fidelitati tuae praesentium tenore intimamus, quod

divina dextera 3 , nostris assistente processibus, feliciter vivimus , & magnifice triumphamus , & nonnullis ex proditoribus nostris, qui sicut famae praeloquio & relatione veridica credimus, ad tuam notitiam jam deductum, proposito infausto in necem nostram ausu temerario conspirarant, promeritae poenae supplicio traditis, & ignominiosa morte damnatis : reliqui, qui sub defensionis, quin potius offensionis eorum imagine, metu terribili, velut de coelo

fulminis ictu percussi, se in castro nostro

Capuacii receptarant , sic fidelium nostrorum regni clara devotione sunt undique circumsepti, sic continuis machinarum nostrarum ictibus incessanter amicti, cisternis & domibus dirutis, propugnaculis omnibus murorum S turrium devastatis , ut tanquam s) undique coartati s , & manus nostras etagere non valentes, ab ultionis instantis & indubitatae judicio, sola se valeant spontanea gladii morte subducere, vel t) l. Significat cuidam nobili fideli suo petenti certificari de prosperis successibus suis. a ) su cesibus abest. dextera l. gratia. 4 nostro

abest. s) tanquam l. camera. 6 coartari l. coartata.

387쪽

vel excelsae rupis ex parte maritimae praecipitio se 8 liberare. Et sic regni nostri negotiis

jam pro voto dispositis , ad rebellium nostrorum & Imperii reliquias conterendas , Italiae partes in proximo gladiis si victoriose repetere, feliciter & instanter accingimur: cum ad id& voluntatis nostrae nos invitet aviditas, & de Perusinis & Assismatibus rebellibus nostris, nuper obtenta victoria reddat libere expeditos. Tu igitur qui tanquam vas puritatis & aroma- 'tum cella praecipua, per Io) fidem & devotionem tuam universis redolens , per eXempla quae ci I nec seditiosa seductio variavit, nec laborum commovit immensitas, nec demum larga promissio potuit a nostri professione ia nominis in qua te nativa solidavit antiquitas dimmutare: singulorum mentes sollicita, & hujusmodi i 3 nostrae festivitatis ferias ac adventus si j nostri vigilias, una cum caeteris nostris fidelibus ipsarum partium hilariter solemnua.

Comes Simon obsessus in castro Vite ii, consi-sariis oomitis Casertavi, pro subsidio suo. AD reserandam nobis strictae obsidionis se riem, & naturam, ac impugnationis hostilis instantiam , famis & sitis penurias, necessitatum multiplicium , quas patimur &

passi

excelsa l. excelso. 8 se abest. 9 gladiis abest. sto per abest. Ii qua l. quem. ia professione l. fide promissionem. r; hujusmodi l.

hujus. I4 adventus l. eventus.

388쪽

passi sumus miserias, & pressuras, scribere nostri calami i) diutius laborarunt, quod jam ca)pergamenum & atramentum deficiunt ), α utinam quod tanta instantia profuisset. Sed

totiens, proh dolori venerunt incassum, quotiens fuerunt literae destinatae: quia nec dominum Casertanum , nec Vos ad succurrendum

nobis cura sollicitat, ut videmus . scilicet s comedentes panem in saturitate , & s) super ollas carnium residentes , solatiis intenditis &ruieti: S utinam quod 7 pleno stomachoe nostiis jejuniis pensaretis. Excusatis autem vos, quod Vicini 8 adventum principis expe- Etitis, ut nobis abundantius & tutius succurratis, vestris viribus junctis suis. Sed p) timemus, ne illius vulgaris proverbii locus adveniat , & utinam non supersit: dum herba crescit equus moritur, & dum fugans sto canis mingit, fugiens lepus evasit II). Dolemus autem de praefato Comite, sed de vobis: non munus , qui ad consilium csa) ejus adestis, quod ea quae ad Imperii spessint honorem, sibi non suggeritis ut debetis. Ad quid ergo venistis si non succurritis provinciae, atque nobis fetiam qui perimus i 3 t J laudabilius fuisset vobis in Apulia, quam in Thuscia ducere in Solatio dies

vestros. Sola enim ante adventum vestrum civitas Viterbienssis fuerat ab Impetiali ci ) fide

teriali l. nostra.

389쪽

subversa : sed postquam venistis eversa ci s) est

pars maxima regionis, dudum enim homines de vestro succur1u spem & fiduciam habuerunt, S steterunt in fide: sed postquam viderunt vos desides & paventes is , ac vires I7 ad eorum auxilium non eXtendere quas habetis , a fide protinus recesserunt. O quam vobis &nobis pro vobis dolendum est, quod pusillanimitas sacerdotum tantas vires vestras sine praelio sic enervat. Sane honorem Imperialem, &gloriam vestri vel ci8) nostri nominis minoratis , quia dum vix ducentos milites tales I9 quales habeat Cardinalis, vos cum mille ao quingentorum militum comitiva , ei non resiuitis provinciam occupanti : nec nobis , ad quorum confusionem intendit, succurrere festinatis. Quod si de provincia non est cura vobis, de nobis tamen curare debetis, quia caro

de carne vestra & os de ossibus vestris sumus. Numquid nescitis, quod propter vias subterraneas , quas fecerunt rebelles, major pars castri Viterbii de hora in horam ruitura speratur, Nnos inspicimus ex hoc loci posse accidere captionem. Numquid enim nostram Penuriam ignoratis , cunctis enim commessibilibus jam consumptis , muli & equi clavas sentiunt propter escas Θ Numquid non scripsimus, quod aqua

fontium sui peatibus extorta , nobis tantum tres putei remanserunt in castro , praebentes

aquam & hominibus & jumentis : & unus ex eis per fossuras abstonditas a rebellibus est infe-

390쪽

ctus ai) 8 Numquid notum non fecimus vobis i quod non solum viri, sed etiam dominae aa) castri iis diebus & noctibus non quiescunt insultibus & impugnationibus hostium a 3 lacessitari Verum, quanquam ad invocandum vestrum auxilium Oc succursum, mul- has vacuas preces effuderimus & fundamus a ): ad nostram tamen excusationem , Vos adhuc

vice ista ex Imperiali parte instantissime requirimus, sub fide & as ) sacramento, quo Imperiali coronae tenemini, quatenus visis literis dictum dominum Comitem adeatis , omnimode inducentes eundem , ut nulla mora protracta,

nec alio consilio postulato, ad nostrum succursum vestris & aliis, ac suis viribus se accingat r& ne ad tantum opprobrium pereamus, statim post intellessiim tenorem praesentium , signa moveri, & gentem faciat consequenter, ut nΟ- die ante castrum Imperiales Alas cas) videamus : scituri, quod si secus Comes & vos duxeritis faciendum, nos Dei & hominum testimonium invocamus , quod in nobis culpa non est, sed vestra a desidia & negligentia, Imperialis diadematis honor perit, quia nos ultra non possumus, novit Deus.

SEARCH

MENU NAVIGATION