Petri de Vineis iudicis aulici et cancellarii Friderici 2. imp. epistolarum quibus res gestae ejusdem imperatoris aliaque multa ad historiam ac iurisprudentiam spectantia continentur libri 6. Tom. 1. 2.

발행: 1740년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

541쪽

terminos finiri praecogitat, propagari gaudet in sobole gratiam principatus. Et quanquam in prole foeminea regnorum jura ia) S regnantium solia non quiescant, grata tamen haec filia debet esse cum masculis : quae velut tempestiva paranympha sequentium , di ara certissima masculorum, ex Imperatricis novae

oonsortio indubitatam nobis & vobis D Domino faciente J de regibus copiam repromisit.

Senatori V populo Romano , ut mittant pro-eonsules suos ad eum, quibus bonores V o clavult conferre.

AR dens semper fuit cor nostrum ab aeta

tis nostrae princiξio , postquam regalem indolem illuliris natura Caesarum de virtute contingente praevenit: & eadem continuata voluntas cum dignitate succedente concrevit, sicut nuncii vestri ad nostram frequenter praesentiam destinati scum quibus de corde puro IJ & constantia non ficta contulimus J potuerunt ad publicam vestram notitiam pertulisse nostrum constans propositum S affectum : ut autorem pariter & auctricem Imperii Romani reformaremus Romam ca), in statum dignitatis antiquae, ac proceres ac Ci ves suos, cum quibus Respublica consuevit hactenus longe lateque magnificis titulis exaltari, ex commisso nobis Imp. honoris io lora l. jura libenter. r puro l. nostro. a Romam abest. 3 publiea l. publica Imperii.

542쪽

ris onere ) , non indigne ad partes solicitudinis vocaremus quosdam praeficientes circa latus nostrum publicis officiis aulae Caesareae: quosdam ad praesidiatus regionum pariter ®norum ac provinciarum administrationes

S regimina statuentest: aliis per diversa officia aefecturarum prout nobilitas exigit, & indu- ria singulorum , propensiori studio deputatis ; ut quae s) in principem Rom. cuncta officia & sua transtulerat s) , eadem felix Roma nihilominus particeps onerum & laborum

coadsutrix accedat, nec sit expers honorum quorum ipsa contulit incrementa. Non patientes igitur conceptae voluntatis commoda

diutius prorogari 7 , sed ut ad decus di

honorem urbis nobiles Romani praesideant officiis , & dignitatibus illustrentur: universitatem vestram monemus , sollicitamus, ct hortamur attentius, quatenus proconsules nostros, Nepuleonem Joannem de Polo 8), Ottonem Frangepanem & Anglum Malabrancham, dilectos nostros, absque difficultate morae ad nostram praesentiam transmittatis: honores &onera subituros , quibus singulos eorum duxerimus deputandos, ut felici nostro tempore in urbe Romana Romulei sanguinis honos appareat 9 , Romanum diadema vel idioma praefulgeat, & antiqua renovetur dignitas Romanorum , & fiat nexus indissolubilis gratiae nostrae inter Romanum Imperium di Romanos; 43 honoris onere l. honore. s qua l. quem. 6

transulerat l. transtulerant. prorogari l. Propagari. 8 in Joannem de Polo desunt 9 honos an reat l. honores apperiat.

543쪽

nos : quam to) nos & nostra tota Caesarea successura progenies , circa Romani status honorificentiam , & augmentum teneamur perenniter ampliare. Caeterum quae Theodemus judex Curiae nostrae fidelis noster, eX parte no stra vobis dixerit, credere debeatis fideliter IIJ.

Significat quibusdam magnatibus se cito umrum ad partes . eorum , corroboraris eos in fide

anta fit fidei vestrae constantia, quam

erga nos , & Imperium prompta men- tis alacritate protendiris, evidentibus operum experimentis agnoscimus , & crebra Richardi comitis Th. fidelis nostri relatio patefecit. Ex. quo sinceritatis vestrae gelum tanto faecundioribus titulis laudum extollimus, quanto praesentium negotiorum & temporum qualitate pensata, gratiora nunc nostrorum delium obsequia reputantes, devotionem vestram sinceram in nubibus firmiorem prae aliis in fide nostri culminis experimur. Cum igitur in I artibus Pedemontis, ubi terram Marchi onis Ioniis ferrati, proditoris nostri, quam continuae depopulationi subjicimust, ut singula nobis ad placitum grata successione respondeant, expeditis in proximo quibusdam arduis S magnis sacri Imperii negotiis, pro quibus ibidem moram necessario hucusque protraxi-

544쪽

mus, considerationis nostrae intuitus dirigatur, partesque ipsas victoriose repetere firmit κdisponamus : fidelitatem vestram , de qua ple

ne confidimus , monemus attente, mandan res

quatenus de felici adventu nostro , quem vobis proximum pollicemur, firmam fiduciam obtinentes , sic interim in fide nostra vires & animos augeatis, quod vobiscum placida visione praesentes, devotionem vestram pro meritis prosequi valeamus affectibus , & ad statum ve- 1 rum dignis beneficiis ampliandum , quasi per debitum invitemur.

Cap. LXXIV.

Significat Cremonensibis Melibus Dis processum Dum de regno in Romaniolam , se' se liberatui rab infirmitate I . TAntus nos amor & cura Italiae sedandae

sollicitat, tanta solicitudo comitatur &pervenit curas nostras de fidelibus nostris a persecutione ca) hostium relevandis, quod nullae regni nostri delitiae, nulla quies, nec aliqua 3) poterunt nos solatia detinere :quin expeditis in regno cum constantia Α) &anxietate magnis negotiis , quae tanto eXpetendo & expediendo negotio congruebant, ad egressum regni s) celeriter properantes, omissa quiete i) Inscriptio haec in S. praeposita est sequenti Epistolae ; isti vero ita inscribitur. Significat quibusdam Magi ratibus se cito iturum ad partes eorum,-r bovirans eos in se sotita. a persecutione l. persecutionibus. aliqua l. aulica. constantia l. instantia. s regni abest.

545쪽

quiete motibus 6 nostris infella aestivis eaIouibus &Castrensi pulveri nos daremus: personae vestrae ac ) fidelium nostrorum periculis non

arcentes : ut inter palustres oras montium or-

e circumdatas , depopulationes & caedes holium agerentur . nobis ad salutem S quietem fidelium dirigentibus deliberato consilio gressus nostros. Accidit 8 igitur inter occupationes &curas publicas, quibus invitus curarum animus non potuit obstitisse , personam nostram prae infirmitate corporis γ incurrisse diserasiam, quam cum virtute sic vicimus , ut Imperialiter existentibus nobis in castris, die cretica terminata si o) victoriosum processum & felicem victoriam Caesaream non praesumeret ulterius impedire &c. Quapropter authore Domino, qui

regibus & principibus dat salutem , in pristinam conValescentiam restituti, fortiores facti,di timores aestivi IIJ temporis, contemnentes coeptum iter adductis viribus & undique potentia nostra congregata, prosequimur: ti m Romaniolam procedentes, quocunque la) rebelles occurrerint, per nostram potentiam sub pedibus nostris oppressuri. Et ut vos omnes &singuli, tam de resumpta convalescentia quam

de successibus subsecutis confortari velitis plenius & laetari , istud vobis significamus ad omnem dubietatem Is penitus amoVendam, quia Rege regum cum suo misericorditer Ρrincipe

6 motibus i. timoribus. ves ae l. n strae a. 8 accidit l. accedit. 9 corporis i. tem oris. Iob terminata l. comminata. Ir aestivi ab aestu. Ia quocunque l. quoscunque. I3 dubietatem l. dubitationem.

546쪽

eipe dispensante J optata I salus & sperata

hostium victoria subsequuntur.

Cap. LXX V.

Regratiatur civitati, quod suum familiarem in Potesatem eligentes multiplieiter honorarunt I).ΡUra fides & experta devotio , quibus inter alios Imperii Romani fideles clarius in conspectu nostrae Celsitudinis praefulgetis a) , argumentum nobis firmae fiduciae praebuerunt, ut in omnibus quae decus Excellentiae nostrae respiciunt vos securissime requirentes 3 Jde vobis amodo firmius & fiducialius confidamus. Latere namque conscientiam nostram, vel a tenacitate memoriae nostrae nullatenus cecidisse credatis, qualiter Vos prae caeteris Arelatensibus regni fidelibus, Η. de Ravello 4 ,

Senesthallum nostrum S ipsius regni vicarium, ob honorem culminis nostri gratius di honorabilius pertractastis , exhibentes vos eidem in omni sinceritate devotos , quae grata nobis eX-titit &'Imperio fructuosa. Nec nos praeteriit, quod T. de &c. militem Papiensem , & nobis tam probabili praesumptione fidelem, rectorem vestrum anni praeteriti, de nostra familia provide recepistis. Ex quibus omnibus laudabiliter informati, quod vos inseparabiliter voluistis nobis glutino devotionis Oc fidei glutinari, ad vos oculum providentiae nostrae versa vice dirigimus, de prospero statu vestro, nec non &de

547쪽

de salubri regimine praecipua solicitudine cogitantes. Et cum inter s) curas solicitudinis no-lirae revolvimus , qualiter per nos vobis posset in ipso ,) salubrius & cautius provideri, illud tandem tenaci meditatione tanquam honorificentius nobis & vobis duximus eligendum, quod ad hoc vires & potentiam nostram vestris profectibus strictius & peculiarius obligetis. Ad quod , prout perspicaciter intueri potestis, nulla nos inducit ambitio , quod curam regiminis civitatis unius quantumcunque nobis sinceritate experta fidelis assumere cupiamus , qui fere totius orbis habenas universaliter moderamur e sed ut affectionis nostrae gelum vobis sinsulari-ter ostendamus , S ut ad considerationem omnium manifestissime deducatur: quod dum humeris nostris sarcinam regiminis veliri libenter imponimus, regi vos provide ac salubriter assestemus, ut sine culminis nostri laesione laedi per aliquem non possitis.

Cap. LXXVI.

Communitati, quod parent nuncios mittendos Cremonam, ubι intendit Curians celebrare.

Ualiter iura Imperii pro varietate tempo- ris praecedentis conculcata jaceant I) &N depressa , qualiter ejus tranquillitas fuerit Mim & sit usque ad haec felicia E nostra

548쪽

ditionis in oppressionibus propriis personarum,& rerum dispendiis senserunt, S sentiunt incessanter. Nec immerito membra in capite patiuntur, sine cujus integritate, sicut ab experto cognoscitis, nequit membrorum compa

go illaesa servari, & vix 3 sperant reformationem admittere sui status : nisi redintegrario praeparetur capiti , a quo subsistentia virium recipiunt firmitatem. Sic enim est per fas & nefas deductum Imperium , sic est nequiter deducta ) conditio subditorum , ut expediat penitus illicitos excessus , aliquando

nobis visentibus perpetratos , conniventibus oculis pertransire : &, quod omnino est gravius ab imminentis ruitiae periculo nonnunquam abstinere licitum s) , velle quod 6 nolumus cogeremur. Volentes itaque jura Imperii in statum optimum reformare, subditorum oppressionibus condolentes , apud Cremonam, proximo die festivitatis Resurrectionis Dominicae nunc instantis, de consilio principum Ρalatinorum solennem induximus Curiam celebrandam. Quapropter vobis sub debito fidelitatis, quo nobis altricii tenemini, firmiter & districte praecipiendo mandamus , quatenus Uestros milites armis & equis, qua convenit diligentia, praeparetis , ut quum 7 ) ad finitimas partes Imp. noveritis nos feliciter dirigere iter nostrum, eosdem ante nostram praeientiam transmittatis : de condigna retributione securi, quia nobis ζ 8 di vestris benemeritis curabimus re spondere.

3 vix l. ejus. deducta abest. O licitiam abest. 6J quod l. quo. quum l. quando. 8 quia nobis l. quae vobis.

549쪽

si PETRI DE VINEIS

Cap. LXXVII.

'x Conradus significat adventum suum de

Alamannia in regnum cuidam Magnati. Volentes devotionem tuam felicibus nostrae Majestatis recreare processibus, fidelitati tuae duximus ad gaudium intimandum, quod de negotiis omnibus in partibus Alamanniae S sublequenter in Lombardia , pro Vot dispositis , & ad honorem culminis postri salubriter ordinatis , die lunae quarto instantis mensis Decembris gressus nostros feliciter de Verona moventes , apud Lugnaniam die ipso Venimus pernoctare : sequenti die Martis Vicentiam accedentes: & exinde versus portum Pisanii continuatis processuri dietis, die lunae II. Mensis ejusdem felici agmine saleas intrahimus in haereditarium regnum nostrum Siciliae evestigio accessuri. Ubi applicantes Deo duce salubriter . quam jam per praecedentes indiximus Excellentiae nostrae literas, in festo Nativitatig Dominicae proximo Veniente, pro re formatione ipsius provinciae, & fidelium nostrorum statu salubri, apud Foggiam tenere propOsuimus Curiam generalem. Quare fidelitatem

tuam hortamur attentius & mandamus, quatenus felicium successuum nostrorum votiva recreatione laetatus, circa Majestatis nostrae negocia vel servitia more solito, sic laudabiliter &strenue ac devote te geras, ut in conspectu nostri culminis gratiosus appareas, & commendabilis praesenteris. Nos enim alta mente con cep,

550쪽

cepimus , tam de servitiis quae divae memoriae genitori nostro, nobis & Imperio, tua incessanter fidelitas contulit fideliter & gratanter, Iam de his, quae vestrae te speramus Celsit ini gratiosius in antea collaturum, devotionem tuam dignis extollere praemiis meritorum.

Cap. LXXVII L.

Idem significat se iturum contra rebellis, animat in Me fideles , narrando magnitudinem sui exercitus cs).FIdem S devotionem nostrorum fidelium,& quondam felicissimi patris nostri divae memoriae 3 recolendam ca), quam post ejus obitum inviolatam permansisse cognovimus , & ad prosperum 3 ) honorem nostrum

nostraeque sublimitatis augmentum , placidae successionis ordine ardentius anhelare volentes, S eorum bonis exigentibus meritis ad statum pacificum & a magnificum promovere , ut perseverantiam fidelitatis vestrae nobis gratam di vobis utilem cognoscatis: ecce qhod ad partes Imperii pro exterminatione h6stium vestrorum a) , nostrorumque rebellium qui maxime Celsitudini nostrae spontanei noluerunt subjacere, nec assistere nobis pro tranquillitate durabili conquirenda , cum felici & i Κ k a nume

cap. 7 . deest in MS. o Inscriptio hujus cap. in MS. sic se habet: Regra.

tiatur civitati quod elege s familiarem suram in potestatem. Male omnino. a) recolendam l. recO

SEARCH

MENU NAVIGATION