Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

scindant datam fidem, simpunitas sceleris multis occasio sit peccandi Sed maneat cum secunda, eo quod cum ea consummauerit promissium matrimonium, quod tamen vix felix, expers molestiae fore statuo.

Ex his repudii casibus iudicari potest de multis alijs, qui vel sub his continentur, vel his non multum sunt dissimiles.

SI cri et diuortia tristiora: grauiora

sunt quam repudia ita etiam maior cura in iudice requiritur, ne diuortia contra Dei voluntatem, aut faciat, aut approbet in certissimam eorum perniciem, qui non iustis de causis diuortia faciunt. Sententia doctorum hac in re multum variant. Sunt enim qui unam solummodo causam diuorti agnoscunt. Sunt qui duas admittunt. Non desunt qui tres iustas diuorti causas esse tradunt. Multi quinque enumerant. Alii adhuc multo plures. Quare etsi in tanta varietate videre, quid sit sequendum, difficile est: tamen expensis rationibus singulorum, quid nobis videatur tutissimum, ostendemUS.

182쪽

a68 D DIvORTIO. constituunt, nempe adulterium verbo christi clarissimo se niti aiunt Dominusantcrrogatu Matthaei is, Num liceat ho rasini dimittcre uxorem quam ui ob causam, respondet: An non legistic, quod qui fecit hominem a principio , masculum. foeminam fecit cos. Et dixit Huius causa re linquet homo patrem tam arrem , adhaerebit uxor suae .crunt duo in carnem unam . Quapropter nota

amplius sunt duo, scd caro una Ex hoc fundantento infert hanc responsionem ad quaestionem propositam Quicunque dimiserit uxorem suam , nisi ob fornicatiorem, duxcrit ali am, moechatur. In his clarissimis verbis insistunt, nullam aliam admittentes rationem diuortii. verum cum his obiicitur e Paulus praeter fornicationem, causam diuorti alia in Ponit, i. Corinth. q. nempe infidelis deiertionem, hoc est, cum infidelis deserit: discedit malitiose a pio coniuge Hic alii aliter respondcnc, Augustinus dicit in- ij dclitatem esse adulteri quoddam genus, atque ideo includi in responsione Christi, quasi vero Christus est et intcrrogat Uscle solo uortio inter coniuges, de non de

183쪽

DE DI v ORTI O

est, ii dicula Mindigna Augustino Alij

videntur sibi rem acta, ut aiunt, tetigisse, ac illud vidisse, quod ne imo ante ipso videre potuerit. Dicunt enim optime conuenire inter Christum saulum , in diuorti causis, modo saec adhibeatur distinctio, quod aliud coniuguim par, ali u limpar sit Christus, inquiunt, de pari coniugio interrogatus, respondet, Munam causam diuorti inio facit, nempe adulteriri. Pauliis autem interrogatus de impari coniugi, simili ter respondet, unam causam in eo diuorti esse videlicet, religionis imparitatem : Quasi vero Christus de genere uniuerso interrogatus , hac verborum forma Numicet homini de quavis causa dimittere uxorem, de specie una respondisset, non ad quaestionem, ut erat proposita. At Iudaei omnes, inquiunt, fuerunt paris religionis Vertim hoc falsissi inum est. Fuerunt enim eo tempore diuersissimarissaeorum, Pharisaeorum, Sa-ducaeorum s eciae, quae non solum inter se

dissidebant, verum etiam pleriq Omnes coniunctis animis stadiis se Christo opponebant. Neq; defuerunt in isto populo, cum haec quaestio Domino opponeretur, qui sanctis Dei non minus aduersati sunt,

quam Mahometistae hodie Christianis

184쪽

aduersantur. Hinc videntus Augustinum in alios , alioqui viros optimos doctissimos debili niti fundamento. Vertim qui responsum christi Synech-dochicos accipiunt, non destituuntur firmis rationibus. Primum enim a genere tanquam a principio concludunt Moses, inquiunt, Deut et q. ob rem turpem permittit diuortium , inexemplum rei turpis ponit adulterium Licebit igitur ob alias res turpes, cum infamia coniunctas fieri diuortia, ut sunt parricidium, venenum, proditio, vitae insidiae, furtum. Ad hoc confirmandum, testimoniti Pauli adducunt: Si infidelis discedit, discedat, Non est alligatus frater aut soror in huiu modi. Ecce, inquiunt, Paulus diserte, praeter fornicationem , desertionem causam facit diuortii. Nam si deserta persona non est alligata desertori profecto non moechatur, si nubet in Domino. Vbi enim nullunii est vinculum, ibi liberia est, ad DO UaS Uaerendas nuptias. Iam ex hac Pauli sententia, unum ex duobus sequi nccesse est, videlicet, vel Paulum Christo aduersari , cuius haud dubie spiritu dictante, de scripsit, docutus cst vel Christi verba accipienda esse Synechdochicos, ut sub una certa specie, more scriptura-

185쪽

rum , genus contineatur, sub quo consi miles species quo ad sceleris grauitatem attinet, contineantur. Vertim cum fieri non potest, ut Paulus Christo sit contrarius, absque omni dubio Christus sub fornicationis nomine intelligit etiam crimina, quae grauitate fornicatione vel aequant, vel etiam superant Pius inhonestus maritus non minus tristatur X veneficio,

parricidio, de sacrilegio uxoris, c. quam ex adulterio. Quomodo autem hoc dilemma solui possit sine sophistica, non video Huc etiam vel maxime facere putant quaestionem a pharisaeis propositam. Interrogant enim pharisaei, an liceat quavis de causa Cut usitatum tum erat apud Iudaeos taxorern dimittere. Ad hanc quaestionem Domini responsionem dirigenda in esse contcndunt, ut sit eius sensus et Non licet uxorem dimittere quavis de causa vestro more, sed oportet grauissimas esse causas, qualis est scortatio , ut scortatio sit posita solummodo exempli causa. Hoc praeterea confirmari existimant testimonio Matthaei, qui ex verbis Domini sic scribit cap. Dictum est antiquisti Quicunq; dimiserit uxoren suam,

det illi libellum repudii sed ego lico vobis, quicunq; dimiserit uxorem suam nee-

186쪽

e netia lacu mcerduc, hoc est, praeter ratio nem adulterii, facit eam moechata Hic

tur. Cum ergo, diu significat rationem proportionem , quid vetat Christi verba sic interpretari Qui dimiserit uxorem suam, nisi ob causam, quae eam rationem criminis habet, ut scortationem aequet, ac proportionem quandam, quo ad sceleris grauitatem attinet, cum scortatione ii beat. Hanc sententiam multi pi Imperatores secuti videntur, qui musta crimina in suis legibus enumerant, propter quae diuortia admittunt. Sunt autem haec Iustiniani Imperatoris verba in odices: Sicut enim sine iusta causa dissolui matrimonia iusto limite prohibemus' ita aduersa necessitate presul in vel pressam quamuis infausto, attamen necessario auxilios cupimus liberari. Si quae igitur maritum suum adulterum, aut

homicidam, aut veneficum, aut cert contra nostrum imperium aliquid molientem, vel falsitatis crimine condemnatum, inuencri: Si sepulcrorum dissolutorem: Si sacris sedibus aliquid subtrahentem: Si latronem vel latronum susceptorem, vel abaetorem , vel plagiarium, vel ad contenatum sui domu sue suae, ipsa in spisciente

187쪽

DE DIVORTIO.

ciente cum impii dicis mulietibus, cquod

maxime etiam castas exasperat coiturii ineuntem: Si suae vitae veneno, aut gladio,

aut alio simili modo insidiant eniti Si ver beribus quae ingenuis aliena sunt baH-cientem se probauerit: tunc repudi auxilio uti, necesiariam ei permittimus libertatem. Vir quoq; parii ne claudetur, nec licebit ei sine causis apertius designatis , propriam repudiare iugalem. Hucusque Imperator. Ambrosius astirmat, licere mulieri a viro discedere de tribus causis. Vna, si adurate fuerit maritus. Altera, si apostata, quantum ad religionem. Tertia, si uxore per libidinem abuti voluerit, iniust uni

naturalem si eius sum in uertere. Sed noli recte concludit Ambrosius, cum iubeat mulierem manere innuptam, propterea

quod ei non liceat, quod viro, quod prosecto falsissimum est, quantum quidem ad

causas diuortii, S libertatem noua quaerendi nuptias attinet. Rectissime enim a scholasticis dicitur Coniuges ad paria iudicantur, quantum quide ad horti. Item: ubi par est ratio, par debetisse iudicium. Canon istae, ut ex his versibus liquet, multo plurcs diuorti causas secere, quae tamen omnes non sunt probandae, sicuti

188쪽

ista de- ex parte supra declarauimus, mini clarabimus. Versus autem hi sunt,

Error, conditio, votum, cogitatio, crimen,

Cultus disparitas, ru, ordo ligameisi honest is, si sis, si ju, si forte coire nequibis: Hac ocianda retant co ambia it cla retractant. In his versibus, diro decim numerantur impedimenta matrimonii, quae de vetant contrahenda , .dirimunt contra Ita. i. Error, scilicet personae. Vt cum Iacobo

Lia pro Rachel in lectu traditur a Conditio, scilicet seruitutis. Vt si quis contraheret cum serua, quae se liberam dicebat. 3. Votum scilicet religionis, seu monachatus . . Cognatio, quam triplicemi ciunt, naturalem spiritualem, legalem. 3. Crimen, videlicet, si quis gladio vel veneno maritum tolleret, ut eius viduam in uxorem ducere posiet. 6. Cultus disparitas, ut si Christianus Iudaeam duceret. . Vis seu violentia, videlicet, si quis cogat foeminam, ut sibi nubat. . ordo, scilicet sacer, ut si quis sub ordinatus fuerit in subdiaconum, supra '. Ligamen, hoc est, si quis ligatus est uni, non potest

alteram ducere. m. Honestas, hoc est , publicae honest alis iusticia. Hac enim cauetur, ut aiunt, ne quis contrahat cum cognatis sponsae sitae, si illa moriatur ante nuptias.s et

189쪽

nuptias. r. Impotentia, hoc est, inhabialitas corporum ad usum coniugii. Quid igitur, dicat aliquis, in tanta opinionum diuersitate sequendum est Non est dissicile, ex iis quae diximus, videre, quae sit sententia verissima, quid possit iudex bona conscientia sequi. Non est dubium, Christum sub specie una, totum genus comprehendisse, quemadmodum

firmis argumentis ostendimus verum

longiori disputatione omissa, descendamus ad iustas diuorti causas, hac una dio tinctione obseruata Quaedam sunt vera coniugia, quaedam videntur coniugia, non sunt. In illorum diuortiis tutissimum est sequi Christi regulam, recto intellectam. In his minus cst periculi. Vt autem omnia distinctius expisicentur, Primum proponemus inexplicabimus sex causas diuorti usitatas Deinde quosdam casus subiiciemus, quos ad ce

tas regulas examinabimuS.

Causa diuorti usitata.

190쪽

Trima causa liuorti .

Pii in causa diuortii eaq; iustissima, est adulterium. Verum hic ante omnia considerandum est, quod persona lapsa in adulterium, aut semel forte atque iterum lapsa est, sime famia publica, aut deplorata maliciae est,in prostituit se cum infamia publica Si semel forte aut iterum lapsa est,in spes apparet, ut admonita caste

vivat, suaderem ut innocen persona peccatum lapsa condonaret, Vin gratiam reciperet , quo tegeretur malum domus suae, sepeliretur scandalum. At si ita rea persona vitam instituit, ut nihil nisi donaus contaminatio cum scandalo, te

sima aliis exempla ab ipsa possint expectari, omnino ab ij cienda est, vel magistratus

autoritate. Hic enim locum habet dictum Salomonis: Qui rctinet adulteram sultus est, iniquus. Item Syrach s. Si ductum manus tuae non sequitur, a corpore tuo rescinde eam in dati libellum repu-

SEARCH

MENU NAVIGATION