Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

tempore spes reconciliationis aliqua reli qua esse videbatur. Et in hanc sententiain verba Christi accipicnda sunt. Vertinae postquam is qui repudiauit inius duxorem duxit aliam omni spe reconciliationis exclusae ademta, vinculum rupit coniugij. Quare is non moechari putandus est, qui derelictam sitscipit. Nam dimissa iniuste nunc liberata est per adulterium mariti, quod ipse aliam uxorem ducendo, prior illegitime dimissa, commisit: ut iam non sit adultera,si nubat ali in Domino, nec ipse adulter, qui eam ducit: Nihilominus tamen velim rem ad dicem sirpremum deferri, vitandi scandali

causa, inutiit securior innocens persona. Sed quid est dicendum, si marituS, qui abiecit uxorem sim causa, manet celebs Tentabit exclusa reconciliationem triennium, quae si interea reditum ad marittana impetrare non potest, conqueratur de iniuria sibi facta coram magistratu politico . Si autem magistratus reo parcit, innocens ferat iniuriam patienter mutet locuna, proficiscatur in terrana, ubi nota non est,

exponat pio pastori iniuriam sibi factam, petat infirmitatis suae rationem haberi. Hic pastor consulans conscientiae ast lictae mulieris, poterit eam hortari ad nuptia,

232쪽

alias me infirmitate victa ruat in libidines, aut alia horrenda scelera, standem in despcrationem, atq; ita pereat, cui succurri poterat, permissione noui coniugii. Neq; censendus est adulter, qui eam ducit, praesertim clim nec in fraudem prioris coniugi id facit, nec ulla reconciliationis spes reliqua videbatur. vIncidit lic casus haud raro Aliquis ducit uxorem, seducta uxore, furtum comittit, aut aliud facinus, cum perpetua infamia coniunctum , adeo ut homines honesti eum mensae Vmappae, ut dici solet consortem non patiantur. Reus autem, ut non veniat in manus magistratus,

infami supplicio afficiatur , fuga sibi consulit. Quid hic faciet honesta Minnocens foeminas Certum est hanc discessionem mariti, desertionem non esse voluntariam, sed coactam, atq; ideo desertionis praetexto innocenti no succurritur. Quid ergo Non est dubium, quin pia, honestae reminae talis casus sit multo tristior, quam si coniunx adulterium commisisset. Duris Sinia praeterea lex fuerit, si iubeatur innocens sedibus incertis infamem de vagabundum quaerere Durum quoq; esset,

si conm

233쪽

s continere nequit , manere inla Uptam. Etsi autem ex Theodos Imperatoris sanctissimi sequam sequi summus magistratus absque scelere potest: hic abs sui in

nocentem personam Vtamen l)pter multas causas hoc consillium non inutile iudi cauerim Sedeat innocens persona annos

quinq; quod tempus summus magistratus potest suo arbitrio modcrari, ut sit vel breuius vel longius Ilugeat infortunium

coniugis, vivat honeste judice. Exacto autem quinquennio, veniat ad iudicem, petat suae infirmitatis rationem haberi. Hic ex superiori b. regulis statuo, iudicem posse innocenti lonestae personae alias nuptias concedere, sed re prius communicata cum supremo magistratu, vel eius vicario, ut securior reddatur persona innocens. Nam his qui ob suam infamiam abiit, ciuiliter mortuus cst de suo scelere, quod Deus ligauerat, abrupisse videtur. Sed quid, si post quinquennium redierit maritus in gratiam cum magistratus An poterit iuste repetere uxorem, quariam ali nupsit Si annocens persona Nupsit sine iudicis ordinari sentcntia, hau-toritate supremi magistratus, debet profecto vel redire ad priorem maritum, vel manere innupta Neque enim cogi debet ad colla

234쪽

ad cohabitandum cum infami Hoc tamen ita accipi velim, quod summus a gistratus, ut dixi, in hoc casu Theodos te. gem sequi possit, praesertim cum lacinus perpetratum aequet crimine fornicatione, si non superet. Ego solummodo hic expono, quid velim fieri a iudicibus sub ordia natis , qui consistorijs praesunt vertim si ex sententia iudicis ordinarii, rex permissione summi magistratus, elapso quinquennio contraxit, non debet ad priorem redire,sed manere apud posteriorem. Nam Deus odit confusionem libidinum,&vagas cornixtiones verum hic praestaret, facinorosum, infamem dignis poenis subiicere, ne reuersus innocenti molestus esset, scandalo plures offenderet.

Interdum fit , quod maritus deserta uxore in aliam terram proficiscatur, atq;illic uxorem ducat. Quid hic iudicandum est de foemina, quae illi nubito Certum est, quod nubat alieno, det non suo. Est ne igitur adultera censenda, ut ille adultera Desertor ille vere adulter est sed decepta non est pro adultera habenda, donec nesciat se cum ali cno viro habitare verun , mox ubi resciverit se alieno viro nupsisse, , Ani-

235쪽

hnihilominus adultero misceatur, iudicabitur adultera Antea enim excusabat ignorantia Verror, adeo ut nec conscientia ipsius vulnerari, nec fama ipsius periclitari debeat. Ita enim Augustinus recte definit, cum ait Si virgo nupserit nesciens, viro alieno, hoc si semper nesciat, nunquam ex hoc adultera crit. Si aut enasciat, iam ex hoc adultera esse incipit, ex quo sciens, cum alieno cubaucrit. Sicut enim in iure praediorum, tam diu quisque bona fidei posiector rectissime dicitur, quam diu se possidere ignorat alienum. Cum vero scivcrit, nec ab aliena posessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc ius: in iust us vocabitur. Hactenus Augustinus. Idem iudicium sit de masculo, si duxerit, quam non ciuit alienam esse. Debet ergo iudex, ubi fraus innotuerit, innocentem personamqiberarc ac ipsus innocentiam suo testimonio declarare Indignissimum enim foret, contra omnem iusticiam Maequitatem notam infamiae innocenti inurere, aut ullam poena infligere, ut quae putarit se DC oboedire, cum iuxta ordinationem ipsius nuberet.

Hinc sequitur, quod in eo coniugio liberi suscepti legitimi habeantur, taquod iust si sit, ut decepta persona no frandetur bonis.

236쪽

quae illi ut legitimae uxori cum suis liberis debetur reliqua bonorum parte cedente illi sub cuius dominio adulter est. At desertor ille, deceptor, impurus adulter, dignus est, leti suppliciis iustis subiiciatur , ne ali exemplo deteriores fiant. Neque enim licet magistratui vice Di ilangenti talibus impostoribus parcere: quod si fecerit, reus erit alieni peccati, autor scandali. Quid si deserta nubat, antequam ea quae alieno nupsit, resciverit se alieno nupsiisses Abstineat a thoro alieni, rem deferat ad iudicem consistorianum. Hic magistratui politico rem exponat, petatque, ut propter gloriam Dei, conseruandam

societatem humanam contemtorem or

dinis diuini puniat. Verum si hic magia stratus politicus negligentior fuerit, forte pecunia, aut aliquo astectu corruptus, hoc do consilium, ut decepta Minnocens persona petat diuortium propter conscientiam suam. Nequaquam enim existimo, huiusmodi coniugium sine vastatione conscientiae consistere posse.

Nuper lic casus mihi propositus est. Quidam homicidium commisit, de ne veniret

237쪽

niret in manus magistratus vindicis o micidij, aufugit, nec scitur, quo se recerit uxor eius iuuencula integriam expe- stauit triennium, quae postquam nunc de mariti reditu desperat, petit infirmitatis suae rationem haberi per allias nuptias. erum quia non fuit mihi expositum ho-nnicidi venus , ad quaestionem simpliciter

respondere non potui. Nam cum theses, quae inlinitae sunt, non ferunt res tonsionem simplicem, circumstantior qui b. veluti vestiuntur hypotheses, inquirendae sunt. Hae enim saepe mutant actionum qualitates. Quam ob rem ad distinctiones descendendum erit, ne generis amplitudine decepti, demus responsa, quae singularibus nullo pacto conueniant. Hic itaq; iudico distinctionem huiusmodi adhibendam esse. Homicidium de quo quaeritur,

aut fuit inuoluntarium , aut voluntarium. Si in uoluntarium fuit, profecto extra culpam est, qui metu poena aufugit. Iustum igitur erit, ut uxor vel quaerat mari turn, vel maneat innupta, deplorans hariti& suam miseriam. Si conqueritur se continere non poste fugiat ocium cum Penelope, oret, laboret, ieiunet, fugiat occasiones peccandi, contineat se domi, nec admittat leues homines in collo iuriam.

Nullo

238쪽

Nullo enim pacto licet et nouas quaerere nuptias, vivente marito, ut qui non sponte , sed coactus metu citra suam culpam peregrinetur. At si homicidiu voluntariuiuito cum infamia coniunctum, nolim uxorem insontem maritum infamem vagabundum quaerere, sed exacto quinquennis, si continere non potest , nec se alere sine mariti auxilio, nubere in Domino, idque non sine venia impetrata a summo magistratu, qui, cossis orianis admonitus de sciminae infirmitate innecessitate, potest bona conscientia noua nuptias illi concedere, maxime si probatur esse horaci a Innocens. Sin autem homicidium factum sine infamia est, ut si quis iniusto cons ictu aduersarium occidit, sedeat uxor septennium Et si interea non cognouerit ubi ni maritus, nec ipse ei scripserit, velim iudices consistorianos re in

deferre ad supremit magistratum, hoc est, ad principem ipsum, qui potest, datis sit e- iis, facere ipsi facultatem nubendi in Domino, ne misera in periculum veniat,&tan lcm in despcrationem, propter suam incontinentiam. Quod autem velim rem deferri ad supremi gubernatorem, ideo facio, ut qui eam ducit in uxorem, sit secu- sorte aliquando reuersius, i et

soccu illi faciat. A L 1-

239쪽

Quaeritur, si maritus quispiam iii longinquas regiones profectus, consentiente uxore diutius emanserit,m Uam conuenerat inter ipsum coniugem, quid sit statuendum de uxore domi remanente pHic casus non est pro desertione haben diis. Est enim ab eo diuersissimus. Quare hic aliter statuendum, quam de mali tiosa desertione. Primum itaq; causa profectionis examinanda est , quae vcl necesse saria, vel utilis, vel temeraria esie poterit. Pro harum causarum diuersiitate, de longiori mora absentis mariti iudicandum est. Necessariam causam profectionis voco, cum aliquis cogitur superioris mandato oboedire, forte militiae vel legationis causa. Vtilem dico, cum rei familiaris augendae gratia maritus ad peregrinas te ras proficiscitur Temerariam nomino, cum homines leues militiam non necessariam sequuntur, sed tantum ut otientiar,&liberius ter suae farma homine vita ant. Si igitur necesiaria causa est emansionis, uxor exoectet maritum ad vitae terminum, nisi certo de morte rumore aU-

diuerit ab hominibus non leuibus , sed s- de dignis. Possunt nim multae causa in ca-

240쪽

diri CAsus ARII.dere diuturnioris emansionis,ut sunt morbi, captiuitas, positae insidiae, bella, i c. Si utilis causa est absciitiae, ut si maritus mercatus gratia abfuerit, velim uxorem patienter expectare reditum ad septennium , modo absens maritus interdum scripserit,i sua morae rationem reddiderit. Verum sis nihil tanto tempore scripserit , consulat uxor consistorianos, cxaminata causa, mittant illam, si vel egestate cogitur, vel infirmitate vincitur, ad supremum magistratum, qui potest illi sua autoritate nubendi veniam concedere. Verisimile cnim est, eum, qui septennium abfuit ab uxore, camq; non reddidit de sua mora certiorem , quod vel sectetur alieno amores, vel alibi pedem fixerit, aliam si uxorem duxerit. At si temeraria fuit profectis nilailq; scripserit uxori maritus ricianium, desertor est habendus , ut qui sectetur alienos

amores. Quare velim foeminae desertae nouas nuptias concedi, exacto quinquennio Sed re per consistorianos communicata principi, cuius permissione de autoritate munita nubere poterit.

Parentes promittunt iuueni nuptias fi-

SEARCH

MENU NAVIGATION