Libellus de conjugio, repudio & divortio, in gratiam fratrum, qui judices causarum matrimonialium in regnis Dania et Norvegia constituti sunt, conscriptus à Nicolao Hemmingio ...

발행: 1578년

분량: 282페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

DE CONI vG Io. ryaduersus impia Paparum decreta muniant, quaedain argumenta notabo , UI-bus nuptias sacerdotibus liberas esse diuino iure demonstrabimus cum D E o pugnare omnes , qui imponunt perpetui celicatus iugum ulli homin una ordini. Pio, vj , Quod sanctum est, honorabile, mimmaculatum, nullis ordinibus aut statibus hominum est illicitum. Quomodo enim illicitum , quod sanctum est Quomodo illicitum, quod est honorabiles Quomodo illicitu, quod est immaculatum Neque enim prophanat quod est sanctum , neque viciat quod est honorabiles, neque polluit, quod est immaculatum. Cum igitur Spiritus sanctus, coniugium sanetum, honorabile &immaculatum esse affirmet , sicuti supra nobis demonstratum est , Quis sanae mentis audebit se Spiritui sancto opponere arcere sacerdotes a nuptiis, tanquam eorum statui indignis, nisi impuro Montani spiritu fuerit agitatus SECvNDvM , Author Epistola ad Heb clare iiserte ponit particula viai

uersalem, cum affirmat, nuptias et sic iri omnibus esse honorabiles. Hic necesse est, ut retineamus particulam uniuersa

32쪽

lem, Meam applicemus, Momnibus hominibus aptis ad coniugium, Momnibus partibus coniugii Cum igitur Papa autoritatem Apostolicam mentitus exc par sacerdotes, satis ostendit se non Apostolico, sed apostatico spiritu regi. Nam manifesta contradictio est, honorabiles esse nuptias inter omnes, Vnon esse honorabiles inter sacerdotes. Quicunque ergo statuit Deo obediendum esse magis quam homini, Apostolum d non apostatam sequendum esse sciat Graecus scholiastes admodum eleganter uniuersalem particulam partibus coniugi accommodat Gιμιοψ,

cludit priorem, inanem exceptionem, quam Papistae afferre possunt, euertit. A CT V M , Episcopum, inquit doctor gentium oportet irreprehensibilem esse, unius uxoris maritum, d c. Si ergo habere unam uxorem caret repraehensione, quicunq; sacerdotibus interdicit nuptias , Paulo se opponit, ut qui repraehendat, quod Paulus non repraehendendunt esse pronunciat, atq; adeo Deum in Paulo loquentem contemnit. Proinde cum Spiritus sanctus in Paulo nuptias Episcopo

33쪽

rum probat, ut irreprehensibiles, quis feret Siricium, Nicolaum, Innocentium, aut alios Papassi Montani spiritu afflatos, sibi legem celibatus tanquam necessariam imponeres Innocentius Papa hoc argumentum ex Paulo desumtum eludere conatur, cum ait Sed sorte, inquit, hoc stabi licere credet, quia scriptum est: Vnius uxoris virum: Non dixit hoc, ut permaneat in concupiscentia generandi , sed propter incontinentiam futuram , hoc est, propter incontinentiam quam metuebat Apostolus. Sed quis non videt Papam se suo gladio confodere Namsi Paulus, metuens futuram incontinentiam vult Episcopum esse unius uxoris virum, cur non Papa idem periculum metuita iij, ut refert Graecus scholiastes, dicunt, unius uxoris, id est, unius Ecclestiae, oportet Episcopum, hoc est, sacerdo tem esse, sed pudendo errore. Nam Paulus in eo loco non loquitur de officio Episcopi , sed de conditione seu qualitate personae Episcopi.

v cc vi , Omnis qui continere se non potest, mandato Dei, per Paulum loquentis,in vocatur: obligatur ad coniugium' nusquisque , inquit, propter fornicationem cscilicet vitandam o pro-

34쪽

Priam uxorem habeat, inaquaeqtie su- iam virum. Verbum caesi: imperantis est , non liberum permittentis. Hoc mandatum cum sit uniuersale, nullam prorsus exceptionem admittit. Sive ergo sit Sacerdos, sive Monachus qui utatur, hoc est, vincitur a flammis libidinum , ita ut scortationem aut alliam immunditiem nefandam meditetur Deo potius quam homini oboedientiam debet, ne contemto hoc D ci mandato in laqueos Diaboli Propter incontinentiam suam incidat .

e Fit enina violent contanent x, ut phlrimum laqueus Satanae, quo inuoluuntur homines, ut tandem ruant in varias concupiscentias, donec prorsus a Deo deficiant ad impuras iam natas libidines equemadmodum videre cibin regno Pontificio, in quo lupanaria praeferuntur honestis nuptas , ut manifestum est in illo, quod iactabatur a Papis ista tempore datrici Augustani : Honestius est , inquiunt, pluribus occultesimplicari, quam aperte o in hominum vultu 3 conscientia cum una ligari , sic iure et D βα- Q, Nicam Synodus e si inclinauit in celibatum Sacerdotum iamcn audita sententia Paphnutii , pro

35쪽

, et cetconiugio Sacerdotum pronunciauit. Ita

enim cui doctissimus Gallus historiam recitat in actis Synodalibus scriptum est: In media Episcoporum turba , diuinus

Paphnutius magna voce clamans Ne, inquit , aggravate sacerdotum iugum clim honorata sint in omnibus nuptiae, cubile impollutum , ne potius ista sum exacta seueritate, detrimentum Fcclesiae afferatis. Nec enim omnes tuendae isti ratibni vitae ab omnibus istiusmodi amfectib. alienae pares esse possunt. Nec quisquami opinor, castitatem seruabit si uxores sitis maritis priuentur. At vero, honestam etiam castitatem esse, cuiusq; cum legitima uxore concubitum. Haec Paphnutius, in cuius sententiam itum est a toto consilio. x x et viri Exempla laudatorum a cerdotum, in veteri nouo Testamento, vim rceulae habent, praesertim cum scri pluris coneruant. Recte igitur Synesius astirmat , se non dimissurum uxorem, quam Deus, aex, Episcopi manus sibi tradidissent. T 1, vj, Christus Matthat i p. vult omnes remedio diuinitus dato, hoc

36쪽

ineptos ad coniugium procreauit, vel casus impotente Odddidit, vel gratia continentesie si Qui plures eximunt a lege

ctrinam conantur corrigere

P, Rim cum Papistat se hisce solidis

rationibus adeo urgeri animaduerterunt, ut causa prorsus cecidisse videantur, alia via aggrediuntur,. nouis techni conantur sacerdotum celibatum stabilire Ad quatuor enim confugiunt, ut ipsi utant tutissima praesidia videlicet, autoritatem Ecclesiae, votum, meritum de consuetudinem longam , clamantes , temporibus rem rari decreta disciplinae leges prout

commodum videatiar glabernatori latis.

Ista praesidias expugnauerimus, nihil erit

reliquum praeter pertinaciam, quo se recipiant celibatus defensores. Primum ergo aiunt, se fateri, nuptias olim fuisse sacerdotibus, sicuti aliis, liberas, ac nunc ijsdem autoritate summi pontificis imperatum esse , ut a nuptiis abstineant. Huic imperio clamant necesse esse parere, praesertim cum Papa habeat iurisdictionem supra omnes reges, atque adeo supra Imperatorem ipsum. Ita enim Bonaventura nugatur. Hic primo illos interrogo, num liceat homini oeconomo, ij, Christo aduersantur, Meius do-

37쪽

23 quosdam excludere ab eo, ad quod Deus paterfamilias vult omnes liberum habere accessuma Nam si hoc licebit oeconomus erit supra patremfamilias, quo nihil est dictu absurdius Deinde manifeste iurisdictionis eminentiam mentiuntur, extra expressum Dei verbum. Nam illi obtemperandum est, non propter eminentiam hominis, sed propter autoritatem Dei.

Cum igitur potestas Ecclesiastica ab ipso

Dei verbo dependeat tota dico non licere cuiquam in Ecclesia leges condere,quae verbo Dei Apostolorum decretis, repurioris Ecclesiae institutis repugnant. Praeterea: hoc addo, si Papa tam facile stlatatem dare quam imperare posset non tamen deberet legem celibatus condere necessariam, sed relinquere hoc in cuiu uis arbitrio, propter multiplices diaboli insidias. Fieri enim potest, ut qui longo

tempore continens vixit, accedente lege, tentetur ac superetur a carne, atque ita ruat in laqueos diaboli. Nam ut est in versiculo et dii nur in vetitum hemper cupimuit negata. Est eniim continentia perpetua non hominis opus, sed singulare Dei doniam, ut Christus ait Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Tiam igitur Christus ipse incontinentibus celi-- batum

38쪽

battam imperare noluit, neque Papa vel alius quisquam hoc facere debuit Fateor quidem bonum esse uxorem non atting re, scilicet illi cui collatum esst continentiae donum , sed simul dico, bonum esse uxorem attingere , scilicet illi , qui donum continentiae non habet. Nam hic regu-gam habet, quam sequatur , modo non velit in laqueos Diaboli incidere Unus quisque propter fornicationem, propri-2 am uxorem habeat, hunaquae e suum

virum

quod obiiciunt, facile refellitur. Vota, inquiunt, sunt seruandiu Scriptum est enim Psalm qis. Vovete&reddite Domino Deo vestro. Item Paulus affirmat damnari viduas, quae post votum celibatus factum , sectantur nuptias. cum igitur sacerdotes elibatum perpetuum uouerunt, debent manere perpetuo celibes resis P. Discernendum esse inter vota piae in nia. Illa propter mandatum Dei seruanda fiunt, haec quia contra mandatum Dei pugnant, non sunt seruanda viduarum, quarum Paulus mes minit, votum suit pium, ut quod ex carita- te profectum finem habuerit curam pau- perum sanctorum. Sacrificulorum autem

Montalium impium est, ut quod ex errore

39쪽

DC , CONI vG Io et srore prosectum in finem malum tendat. ouent enim sacerdotes, ut merito celibatus Deum sibi debitorem faciant, ut Deum colant abominatione Missa , mandatis hominum contra apertum interdictum Dei apud Prophetam, MChristi apud Euangelistas Frustra me colun sana invitis huminum. De votis igitur teneatur haec regula flach lassum voti im rarum haberi debet. cum

homo vovet Quod Deius improbat. Hinc Taypothesis Beria hardi Rescinde sedem in malis promissis, in turpi voto mu- decretum. Et canon Iurisu In malig promissis fidem non expedit obseruaria Ratio regula est Qui praestat quod impio vovit sine iuramento , duplicat scelus, quia Limpie vovit Mimpie votum prae-lstitit. Qui vero praestat, quod impie vovit interposito iuramento , triplicat malum,

quitatis vinculum

M et o hoc inter alia afferunt Christus, inquiunt, laudat eos, qui castrauerunt se propter regnum Dei, id est iuxta Papisticum spiritum , qui voverunt castitatem , ut mereantur regnum

40쪽

L eu D. Verba Christi agnosco, sed interpretationem ut impiam dialpnemam in Claristum repudio. Non enim, iuxta Christi sententiam , castrare se dicuntur, qui volunt coelum mereri celib tu dignitate, sed qui cum habeant donum castitatis, ut uterq; Iohannes Baptista, dc Apostolus, abstinent a nuptiis pro- pter regnum Dei propagandum absque distractionei cr praedicationem Euangem lis id quod ex ingenti amore propagandi Fuangelium Christi profectum est, cum adhuc non essent constitutae Ecclesiae, distincta Parochiae. At nunc postqua singulis Ecclesius praefecti sunt Parochi, kEpiscopi dioecesib additi,utilius silaudabilius censeo ministros Euang. esse maritos, cum ut honestate familiae ornent ministe-xium suum, alijsq; coniugibus sint bono exemplo, & veluti vivendi norma, tum ut minus sint expositi laqueis Satanae, propter quas causas nollem pastores, adhuc aetate robusta, salua valetudine vivere celibeS. Maeotan: Quod afferunt de CON sup TvDINE prescriptione temporis, nihil eos iuuat. Nam neq; semper obtinuit ea consuetudo, nec apud omnes. Siquidem nec Graecae Ecclesiae nec Rhutenicae unquam le

SEARCH

MENU NAVIGATION