Historia principum Langobardorum quae continet antiqua aliquot opuscula de rebus Langobardorum Beneventanae olim provinciae quae modo regnum fere est Neapolitanum. Camillus Peregrinius ... recensuit atque carptim illustravit

발행: 1753년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

13s CHRONICON FALCONIS BENEVENT

S deperditae sent, propterea ne tantum opus, s auctoris labor in nullam memoriam deveniant , exemtandi Ontis Jhsepi: commutando tamen characteres Longobardorum in latinos nViros. Noli igittir mirari , s Irincipium habet

Ine principio , s inem sine fue . Hala.

CAMILLI PEREGRINII

PR AE LOQUIUM INcultus, ct semi quamvis barbarus, qui nunc recen sendus mihi superest antiquus Chronologus Falco, no-1tratium nihilominus Historicorum mediae aetatis ob fidelem, nec prorsus ineptam diligentiam facile Princeps, munere, ut ipse de se tradit ad an. II 33. & II 37. N tarius, & Scriba sacri Beneventani Palatii , tandemque sua in eadem patria urbe Judex, Chronicon, quod nunc principio, di fine mutilum habetur, exorsus ab anno mihi quandoque est visius Io 7. in quo Beneventanorum Principum Langobardorum deficiente in Landulso VI. siccessione , regi ea civitas coepit a Romano Pontifice per Praesectos , vulgo tunc didios Rectores et pos cujus Principis obitum inquit Anonymus S. Sophiae Part. 3.num. I s. recta es civitas per Romanam Ecelsam; namque in ejus demum devenerat potestatem ex causa CX- posita ab Ostiensi lib. a. cap. 83. mihique ad Anonymum Cassin. ad an. Ior I. cursim delibata. At cur ita putarem, in causa erat ipsius Falconis acephalus textus , qui ante omnia sermone abrupto praefert, Beneventanos sere centum Viros, tum nChiles, tum honesto loco natos ,

quos honos homines iose Auctor appellat, Romam adiis se, ac Papam, sed frustra esse deprecatos, ut lasorem

152쪽

I 7 electum corroborare, hoc est suo robur et , ct potestatem dare dignaretur; quibus verbis de eledio aliquo Archiepiscopo a Beneventano Populo , ac juxta SacroSCanoneS a Summo Pontifice conlirmarao, sermo ibi fieri videbatur; quod praefato anno Io7τ. contigisse conjectabar; quoniam in eodem Chronico proxime post dicta, ad annum scilicet IIop. notatur obitus Beneventani Archiepiscopi Roffridi, cui imputantur anni 3I. menses a. dies ao. indeque constare poterat , electionem a Romano Pontifice improbatam praecedere oportuisse praefati Rosiridi sublimationem; qua ratione Falco suam describere Historiam ab exordio novi Archiepiscopi , simulque novi Pontificii regiminis convenientissime suscepisset; quam nunc haberemus ingenti hiatu ad annum usque Ilo 3. fatiscentem . Rem tamen aliter se haberi, postmodum judicavi ; nimirum cum advertissem , Petrum Episcopum Portuensem, qui Beneventi tunc prae sens, ut idem Auctor perhibet , Beneventanos in editionem ob passa a Papa repulsam verses , eorumque a ma vix efffugerat, ad remotiora illa tempora minime r

ferri posse ; quibus Portuensem Episcopatum haud ipstobtinebat , qui ad eam dignitatem longe post evectus fuit a Paschali II. sed Joannes . opinionem itaque abieci, saniorique consilio sium persitasus. Beneventanos Pastorem quidem, sed seculari, non autem Ecclesiastica potestate praeditum a Papa confirmandum petiisse , quem usitatiori vocabulo appellabant Rectorem ; idque a Falcone metipse ibi simul exponi, non dubitavi t quandoquidem Portuensis ille Episcopus non multos post dies in gratiam rediens cum Beneventanis, ex eorundem petitiones verba sunt Falconis oravit Dominum Papam, ut Rectorem mitteret, qui Rossemannum Monachum Rectorem iterato consitular nimirum restituit, ut reor , quem B meontani suscipere recusarant, unde processerat seditio; sicque lis ea omnis, ac iurgium conquievit. Verum enim vero de his cum ita statuam , haud tamen negaverim,

153쪽

138 FALCONIS BENEVENT ANI

Rectorem a Beneventanis electum dignitate Episcopuin extitisse : namque ejus fautores de monitrabat Falco , dicens , civile bellum inchoatum, eo quod pars Episcopi in Campanili Ecclesiae Cathediatis aseudens , Palatium

Dacomarii in inferiori urbis loco situm ad Occidentem hybernum , vulgo nunc dictumia commare in quo Epi-fopus ille Ρortuensis morabatiar, fortiter expugnabat. Rector itaque ille a Beneventanis expetitus , dignitate Episcopiis ibit, idemque nomine appellatus Iciso, ut idem exponit Auctor: Qui , inquit, ex parte Risonis videbantur , arma, s bour apparatus super Camoanili imposuerunt. Quo circa Rectiar a Ρapa iterato institutus cum fuerit monachus ς observareque etiam in Falcone possimus , ejusdem urbis sepius demandatam fuisse curam viris Cardinalibus , atque in anno IIao. Rossemannum Diaconum praefati Roslemanni filium ordinatum Rect rem a Callixto II. nulla jam de Episcopo Ris ine tunc electo a Beneventano Populo reliqua nobis esse poterit dubitatio . Haud igitur Falco, ut olim opinabar, Beneventanam Historiam , conjunctarum etiam rerum casus complectentem , ab excessu Beneventani R incipis Landulfi VI. atque ab anno Io 7. sed ex recentioribus est eam initiis auspicatus. Illa autem, nisi mea me iterum destituit conjectura , ea ipsa arbitror, quae Pontificatus Ρaschalis II. primordia etiam fuere , maesentemque Falconis textum uno, aut altero anno Vix antecedunt; ele-

ictus namque fuit Paschalis , urbani II. successbr , mense Augusti, anno Io99. qui in anno IIoa. Ludictione A. ut perhibet Romualdus Salernit. in Chronico , simul cum Apuliae Duce sidieris issedit Bes enitim maximo cum exercitu et nec dsitis, donee eo , qtii in eade- civitate 'inc abat&r, ex lupo, cepit ipsam ciυitatem. Hos ita

que morum Beneventanorum casius adeo memorandos Videri ne potet it Falco praetermitiise, qui eorundem Historiam per annos proxime subsiecutos descii bendam susceperati quique aliam opportuniorem scriptitandi oc

154쪽

risimili argumento inficiari cum Possimus , consequens quoque est , ut credamus , una cum iis ab eo expositum, quis ille, Romualdo innominatus, fuerit PrinccpS , atque quo pacto , & anno, Beneventanum obtinuerit Principatum . At Falconis flustrata haec vota haud prorsus irrita remanebunt; cujus deficetus ex praefati auctoris narratione , exque Petri Diaconi dictis suppleri utcumque poterit ; qui in Audiario ad Ostiens lib. q. cap. I9. meminit cujusdam oblationis, quam circa annum Io98. se incerat B. Benedicio, ac Monasterio Cas inensi A se Rector Beneventani Principatus ad fidelitatem Romanae Ecclesae,s nobiles viri fratres fui Dauferius , S Aten us , J annes, S Berardus, Perrus, es Arianus, S Lui raudus, Dii Donni Dacomarii Mneve utant Pras dis'. Hic autem Rector Anso in ipsis Diplomate ejusce donationis , seu Praecepto , cujus Antigraphum extat in Registro ejus dem Petri pag. a 83. non stector , sed nuncupatur Princeps et quo etiam nomine est eidem Auctori ibidem dictus Pag. 32. ater. ubi recitatis literis, quas urbanus II. Benevento rediens Romam , dedit Carsismo Ilio. A. Benementanorum Domino sic ibi astid ceperan m 3. Non. Novembris , eidem praecipiens , ut Monachorum Cassinensium jura super posse itione Ecclesiae S. Sophiae ejus dem urbis saepius examinata recognosceret, hanc notu iam subjecit. Sequenti anno , inquit, Papa dfunctus es. scilicet in an. Io99. eo post hiennitim perdidit Principatum sinan. IIo I. quod Romualdus actum dicit anno sequenti s negotium istid ea propter maint insectum . Ista itaque gena haud dubie initio sui Chronici

fusius Falco exposuerat; quorum ordinem in terit nunc quisque pro at biti io, ut verisimilius iudicabit, conjectari . Verumtamen de meo hoc unum proferam , videri hunc Ansenem, sive AnZonem, ex Rectore, ut eum nuncupat Petrus Diac. in laudato Audiario, nomen Principis, atque dominium Beneventi, qua dissimulante, qu/S a ant

155쪽

1 o FALCONIS BENEVENTANI

annuente Papa urbano II. usurpasse; qui illum non Principem, sed Beneventanorum Dominum in praefata epistola appellavit; idque a succestare eius Baldhali nullo pa- . dio fuisse toleratum: eX diuturniori enim ejusmodi Rectoratus Magistratu , quem An senis quoque pater Dac

marius, vir sane magni nominis , pridem obtinuerat , proclive ei fuerat recePtam longistimo annorum curriculo in ea urbe, subinde civibus acceptissimam, concupiscere, & demum adipisci dignitatem . At Falconis Hiastoriam pari pro modum fallacia , qua rebar eam duinetiam ab anno Io 77. & ab exordio Arcniepiscopatus RoDisidi, productam ad Guat mundi Beneventani etiam A chiepi opi initia, ct ad annum II 4 a. in ejusdemque gratiam ab Auctore suo elucubratam, sum quandoque opinatus , quae quidem nullo congruo fine in anno nunc subsistit iis. Meaque mihi arridebat coniectura, quod

ex Baronii observatione ad an. III 3. Falconem crederem , in eadem Beneventana Ecclesia clerientias munere junctum qui eopse in opere ad annum II a 4. Ecclesi sticum alloqui videbatur virum, atque in dignitate etiam constitutum , eum honorifico Uocabulo Paternitatis comis pellans , inquit enim. De miraculis autem, quae ob W--

dicti patris nutri Barbati merita , honoremque Je hs oriasus humani generit amator , nobis omnibus a retentibus ofendere dignatus es, licet sermone inculto , Paternitativesrae explicabo . Et ad an. III 8. De guerra , inquit, Iordanis Comitis Iupra memorari, s vesrae placuerit charitati, S Comitis Rainulphi, aliquid Decincte narrabo , parique ratione ad an. I 13 . sic habet . Alitid quoque non tegendum Aleutio fraternitati vestrae explieaho . Atqui iis sane titulis, eaque dicendi forma haud decorum aliquem certum virum, sed quemlibet Lectoiem modoste, & humaniter compellasse , censendus est: quippe adan. III 4. id quamclarissime innuit, cum inquit. SedsLectoris charitati a erum non videbitur, quod pos illatam excommunicationem actum Beneventi si , non pro

156쪽

tereundum exarabo . Et hanc itaque malesanam , sicut antecedentem, abjeci opinionem, de quo quid nunc statuam, nil prorsus habeo . Ipse autem Falco cur reputatus a Baronio suerit clericali militiae mancipatus, non equidem assῖquor ,' quem constat, ex laicali munere Notarii, & Scribae sacri Beneventani Palatii, ut initio dixi , in Iudicem Beneventanum adscitum: namque delItis Principibus, Curia Beneventana adhuc dici perseveravit Sacrum Palatium , ut ante annos trecentum Prin ceps Arichis instituerat; ac pleraque Palatina ossicia Velre, vel saltem nomine tenus remanserant, ut Comes Palatii: de quo idem luculentus testis est Falco ad an. III q.& II 37. Cum autem ille se civitatis Iudicem in anno II 33. ex consilio Rectoris, S Cardinalis Girardi, Rolpotonis Comestabuli , aliorumque sapientum civium factum , electumque prodit, perque Apostolicum Innocen iii II. Privilegium deinde confirmatum dicit, haud Prae torem definiendis litibus constitutum : sed in Decurionum , sive dicas Senatorum album credas relatum, qui Per ea tempora plerisque in locis Iudices appellabantur, unde etiamnum nobile Capuae Forum servat antiquum ab ejusmodi Iudicibus acceptum nomen . Et BeneUenta norum quidem plurimorum Iudicum frequens apud Fal conem cum sit mentio, quos saepe cum sapientibus viriS conjungit , saepe etiam ipsos absolute vocat sapientes: eorum tamen munus quamvis sertasse circa judicia quoque versabatur, ut Caietae olim observatum constat, caeteras nihilominus publicas contemplabat sunctiones ;Pontificemque Callixtum II. in an . II ao. Beneventaniselemni pompa in suam urbem excipientes, pedes ejus sσ habenas equi cives quartior a Ponte Leprodio usque ad Portam S. Laurentii ah eo latere urbs aditur rebant et deinde quartior alii Uine ad Epis pium et ab Episcopio aurem quatuor Iudices Ioannes , Per cus . . . .

deficit Iudicis nomen, qui tertio descriptus suerat lo co o Landulphias usque ad ferum Beneυentanum Pa

157쪽

Iaritim detulerunt. Et in annno pariter II 37. Iudices Beneventanae civitatis cum aliis civibus Herem Rogerium adeuntes, ad Macleti selitatem, i us Aegis amorem, civitatem submittunt Beneventanam. Ad ejusmodi igitur Judicum Oidinem, dicendum est, Falconem ex Notario iiiisse eveetum : pari serme ratione ac vir nomine Salerinnus ex medico Judex Salernitanae urbis legitur apud Hugonem Falcandum institutus , qui nihilominus medendi exercitia non deseruit. Et sane qui regendis civitatibus sua tunc serebant suifragia, & Praecipuum ordinem, ut olim Decuriones in Coloniis, Romae Vero Senatores, constituebant, Judicum nomine passim appellabantur; nam Rex Guillelmus II. una cum matre sua Margarita literas dans Amtreae Siratioto , S Iudicibus , is universPopulo Messanens, quas recitat idem Falcandus , universam urbem Mellanam compellas Ie videtur; eodem pacto, ac si antiquiori ritu dixisRt. Ordini, S Populo Messa-nens. Eandemque sermulam non alia mente pridem usurpavit Pontifex Joannes VIII. cum Epistolam scriberet: Omnibus eximiis Iudicibus, es tinivers Populo Neapolitano , quae inter ejus Dccretales notatur num. 6τ. &simul in epist. Ior. Landulfium assereret, omnium Dei Sacerdotum, s Iudicum, su totius Capuanae plebis voto, parique consensu suisse electum ejusdem urbis Episcopum stat seu hoc loco conjunctive pro S acceptione non in-fiequenti, ut opportuniori occasione exponam Quorum quidem Iudicium ordinem ex si lis viris Patritiis constitisse, idem indicat Pontifex epist. aos. de eodem electo F piicopo ad Guai serium Salerni Principem scribens, ac Nobilium appellans caremam, quos in anaecedenti Iudices nuncupaverat. Hi tamen peculiari consilietudine tum Neapoli, tum Caietae , tum quoque Pisis r sed dispari nonnihil observatione, non hoc loco apte exponenda, dicti suere Consules , unde nostro Falconi ad ann. II 34. Aleopardus, s Canis Consules Pisanortim : deque NeaPO- litanis Consulibus aliis relata , sed non huic fini , nec

158쪽

modo succurrit quam bene exposita , obvia siant exem-Pla, quae nunc repetere, non est opus . Haud tamenom, tiam, bis dici Anaitasio Bibl. in HadrianoJudice Oeri, eg Iudices Malitiae, qui eidem ibi nominantur Pri-wares Ecclesiae, & in Stephano II. Optimates Militiae: utrumque nimirum Romani universi Populi ordinem, hoc est Ecclesiasticum, re Laicalem, Cleri , & Militiae vincabulis denotans. Quos quidem Optimates ab praelato

Hadriano obviam missBs credam Carolo Magno Romam adventanti, cum direxit in ejus occubum, ut idem loquitur, universos Iudices ad fere triginta millia ab Romana urbe ; cuius itineris spatium aci numerum Judicum retuliste videtur parum lectioni attentus Platina, legendumque judicasse tria millia . qui nec sic devitans immodicum coetum Judicum , vocatos censuit hoc nomine

eos , qui nequaquam sordidis artibus impliciti essent, sed

acceptione nunquam omnino observata. Deque his ipsis Iudicibus, sive Optimatibus Militiae, idest Laicalis Populi Romani, capio Ρetrum Dia c. in Au Star. ad Ostiens. lib. d. cap. 37. qui eos ab dignitatibus, muneribusque ain penat , Bajulos cereosararios sic ibi legendum, non c)reosarios Siaciroferos , Aquiliferos, Leoniferos , Lxpiferos, Candidatos, Defensores, S Srarores. Ex quibus intelligere esit, Judices non semper ad judicia reserendos esse , nostrumque si inulaalconem haud Ecclesiasticorum Judicum consortio suisse asgiegatum, qui non chra, sed iυitatis se judicem aflirmat institutum . Sed in his diutius jam non moror.

FALCONIS CHRONICO N.

Anno II a.

apud urbem Romanam eum ab honore Rrivabat,quin etiam animos Beneventanorum saepissime incitabat , ne Prae-

159쪽

ter licentiam Domini Papae Archiepiscopatui i consentirent. Tandem Concives hujuscemodi deliramenta aspicienteS, nec mora , fere ce'tum nobilium, & bonorum hominum Romam miserunt , Dominum Papam precantes, ut Pastorem Eledium corroborare dignaretur . Illi autem abeuntes, coram omnibus, videlicet in Sacrosancta Synodo , quam constituerat, eum indesinenter Postulavere, quod minime obtinere valuerunt. Videntes autem hoc, qui missi fuerant, indeque reversi corda aliorum movebant dicentes, Patres, A vos, Proavos nostros

tantam injuriam passiis nunquam suisse. Sed quid plurat Qui ex parte Risenis videbantur, arma , ct belli apparatus super campanili impositerunt; audierant enim, quod Petrus ipse Portuensis Episcopus coniurationem secisset, ut thesauros Ecclesiae, R ejus bona virtute vellet diripere. Tunc Episcopus ipse in coclerio arma im-lyoni aspiciens, tristis factus, suos vocari praecepit fide- es, quatenus constaterent, quid super hoc tanto , talique negotio fieri debuisset . Interim bellum inchoatum est, eo quod pars Episcopi in campanili ascendens P latium Dacomarii, in quo Episcopus ille morabatur, sortiter expugnabat ; S Epistopi auxiliarii de Turre D comarii pugnantes invicem crudeliter praeliati sunt ; duo quidem juvenes in ipse confli Ru animas reddidere. P uremo nocte adveniente , videns se Episcopus ipse circumventum , medio noctis silentio Monasterium S. Sophiae cum quibusdam ascendit, ibique tempore non multo commoratus est . Praeterea Cives metu coacti timemtes, ne Episcopus ille eos apud Dominum Papam a affligeret, eum coegerunt, quoadusque eis fidem sacramento praeberet, quod facturum promisit , oravitque D minum Papam, ut Rediorem mitteret, qui Rossemanum' Monachum Retiorem iterato constituit.

i Arehiepiscopo potius legen- a Erat quidem tune Papa PMdum existimarem. Binesi. sthalis II. Diuitiaco by Gorale

160쪽

Anno IIo 3. XII. Indictionis. Anno IIo . XIII. Indidi ionis. Anno II or. XIV. Indictionis , mense Ianuario, Februario nix magna fuit , & fluminum inundatio , &stella Cometes ad occasium apparuit et triduo enim post

venit Papa Benerentum. Sequenti anno obiit Henricus Τhcutonicorum Rex. Anno IIo 7. mense Septembri I. Indidi. obiit praefatus Roffridus Beneventanus Archiepiscopus , qui sedit triginta annis S uno, mensibus duobus, diebus viginti. In hoc anno , ipso mense Septembris obiit Abbas Madelmus, S hoc mense Septembris electus est Bernardus Abbas in sestivitate S. Angeli. Anno IIo 8. ΙΙ. Indictionis sterilitas vini , mortalitasque animalium: & Papa Pascalis venit Beneventum, qui mense Novembris ordinavit Landulphum Archiepiscopum a

A) Anno tro'. III. Indictionis obiit Formatus. Pascha accidit VII. Kalendas Majas , & secundo die intrante mensis Novembris combustus est thesaurus S. Mariae.

B) Anno Ilio. IV. Indictionis Henricus Rex venit

A An. t tis. III. Indictionis obiit Formatus. Pascha auidit VII. Miendas Maias. Annorum, Indictionumque hi non cohamni numeri; eademque disconvenientia praesens Chronicon laborat ab omnium primo, quo praen talum habetur anno, ad an. Ilia. Castigandas autem ene Indictiones, quae rectum calculum unitate excedunt, tum ex iis, quae infra dicam, tum ex die Paschatis hic descripto . palam constat. Namque in anno IIopc vere Pascha celebrari contingit VlI. Kal. Maii, quod tempora subducentes non latebit. N An. mo. IV. Indictionis. Hemistis Rex venit Romam , fraude, in dolo Papam Pinhalem cepit, oe Carrinatis mense Februaeris. Eodem me se Dux Rosterius obiit, Boamundus germanus suus Ex recta antecedentium, & subsequentium annorum in Haesenti Chronico descripta serie hic plane est annus alio. At ei non Indictio quarta, sed tinia: nec quos Falco appingit, competunt eventus, sed anno I it. In antiquo Uaticano-Codice apud Baronium. captus notatur Paschalis ab Henrico Mense Februa

rio, pridie Idas, anno Domιnseae Incarnationis Irri. Indictione 4 die. DomΘ

nico ἱ cui antiqua monumenta prorsus omnia, & Auctores consentiunt: sibique

SEARCH

MENU NAVIGATION