Historia principum Langobardorum quae continet antiqua aliquot opuscula de rebus Langobardorum Beneventanae olim provinciae quae modo regnum fere est Neapolitanum. Camillus Peregrinius ... recensuit atque carptim illustravit

발행: 1753년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

et volente Promoverunt. Die vero altera adveniente Gelasius Pontifex, IV. videlicet Kalendas Februarii, apud praedii tum Monasterium feliciter ex hujus mundi ergastulo migravit ad Dominum. , Protinus, consilio invento, Cardinales, qui illic aderant Petro Portuensi Episcopo, quem Pontifex Gelasius Romae Vicarium dimiserat, et ipsius Gelasii obitum, et qualiter Archiepiscopum illum in Pontificem Callistum elegerant, studiose delegaverunt. Portuensis autem Episcopus literis acceptis super ipsius Apostolici morte

lachrymis manantibus Ualde contristatus est.. Illicti Cardinales cum eo manentes, pluresque Romanorum fidelium convocans , Capitolium ascendit, ibique litteras missas ostendit, et legi praecepit. Quibus lectis , una

voce , et concordia Dominum laudavere omnipotentem, quod eis virum prudentem, et ornatum moribus in Pontificem largitus est. De obitu verti Apostolici Gelasii valde turbati sunt. His ita gestis, consilii studio invento, praefatus Episcopus Landu Ipho Beneventano Antistiti, et Ugoni Cardinati Beneventum regenti, Clero, et populo Beneventano Gelasii mortem, et Callisti electionem ordinatim mittere curavit . Continuli LanduIphus Antistes, cives, presbyterosque omnes, et EpiscOpi clericos ad sacrum secit vocari Palatium, ut eis ordinem rei an nunciaret, quibus accitis literas illas legi jus sit, et eXPoni; nec mora, praedicti Callisti electionem unanimiter laudantes commendaverunt. Deinde Te Deum laudamus canendo proruperunt ; sicque Archiepiscopus ipse , et Ugo Cardinalis, clericorumque turba co piosa , et civium multitudo a praedicto sacro Palatio ad Epistopiu in canendo destenderunt . Postea Vero eminentiori loco Antistes ille astendens , Cives eX- hortatus est, ut fidelitatis manum erea Romanam Sedem perpetuo conservarent. Quo facto ad propria re

mearunt .

. . An.

192쪽

X Anno II I9. & anno Primo Ρontificatus Domini

Callisti II. Summi Pontificis, di universalis Papae, mense Martio, XII. Indictionis, eodem mense Martio, Praedicius Beneventanus Archiepiscopus videns civitatem variis praedarum afflietionibus ex omni parte confundi,& devastari , suaeque Parochiae Ecclesias a raptoribus vexari quotidie , Synodum decimo die intrante mensis ejusdem Martii celebravit . Ad cujus sacri Conventus praesentiam Τusculanus adquit Episcopus,& Ugo supra- nominatus Cardinalis, & Cardinalis alius, ct Beneventanae Sed is Sui fraganei circiter viginti, di Monasteriorum Abbates sex assuere . Inter cetera vero , quae in ipsi,

Conventu statuta fiant, omnes male facientes Beneventi, di disturbantes mercatores ad civitatem Laenientes , di redeuntes, sub anathematis vinculo alligavit . COn Ven

tu itaque pie, di ordinate finito, unusquisque ad propria

repedavit.

De guerra autem Iordanis Comitis sapra memora- Tom. IV. Z ti

Martio praedictus Beneventanus Archiepycopus videns citatatem varais prae

darum afflictiombus ex omni parte confundi , s devasari , suaeque Par chiae Ecclesias a raptoribus vexari quotidie , Vnodum decima die intrante eiusdem Martii celebravit , &c. Excommunicationis sententiam in hae Mneventana Provinciali Synodo, cui praeter alios adsuit Hueo Cardinalis, Beneventi Rector a Gelasio in Gallias proficiscente institutus , torse Landulsus Archiepiscopus in Beneventanorum res,& negotia distur nies. Sed eiusdem urbis ad tutelam eximiὸ se tunc praefatum Hugonem gessise se indicat Landulsus Pisanus: Hugoni, inquit, Cardinali Apostolorum Beneventanae urbιs cusoria, pro κι possea vidimus, non sine Sancti Spiritus oraculo est a Gelasio commendata ; nam paulo post deficiente Papa , nisi ipsere eret, oe mille modis ipsis sagaciter obviasset . Nortmanni illam hodse, non Papa teneret: deque his successibus Falconem ne verbum quidem fecisse eum appareat, illum vel aliena injuria ; vel propria incuria , sive malis industria mancum putem, necesse est: qui praedictos Hugonem,&Landulsum amicitiam cum Iordano Ariani,& aliorum locorum Comite, genere Norimanno , coluisse adversus Rainuisum Abel lini, & Calatiae, pluriumque pariter oppidorum Comitem, genteque etiam Nort mannum, , eclas eius, ad hunc & ad sequentem annum quamsobriissime ad n lavit. Hugonis itaque industriae adscribendum est , cunctos illos Proceres in Beneventi damna tunc una non conspirasse.

193쪽

ti si vestrae placuerit charitati & Comitis Rainulphia liquid siaccincte narrabo. Cumque jam, ut dictum est, Montismilitis Castrum, & Montisaperti, dest num suis set, praefatus Robertus de Montesusco, Castellum aliud, quod Tusum vocatur, saepissime aggressus est, qui ve- lro, ut Dominum Castri,& habitatores terroribus variis lcommoverunt , bellorum machinationibus assiduis acriter expugnavit. Deinde mortis inaudito nuntio, consilio invento, rusticorum sata, di vineas, sylvasque igni, ferroque depopulatus est . Sata quidem rusticorum noviter aspersa, quod nunquam a saeculo auditum est, rastris , & aratris iterato evolvi , di devastari praecepit

Dominus autem Castri Rao nomine, nec bellorum turbinibus, neque tali mortifera consusione turbatus, Castrum illud viriliter, & animose tenuit Iordanis Comi- itis ad fidelitatem. Praeterea Iordanis Comitis patruus jam nominatus Robertus , quotidie adversus eum seditionum conventicula, & minarum jacula, ut erat Viperei cordis , operabatur : saepissime namque cum Comite

Ra inulpho, di Roberto de Montemsco de ipsius Jordanis Comitis infestationibus, ct damnorum periculis confabulabatur . Tandem cordis sui silentia , quae jugiter meditabatur, aperiens, castellum, quod Τemplanu in UO-catur , a Comite Iordano expetiit, ut sic fidelis,& amicus ejus diebus omnibus ipli permaneret . Agebat autem, quod cuidam filio suo naturali , quem diligebat, castrum illud sacramento Comes ille firmaret . Comes

autem haec audiens, mentis asstitione, ultra quam cre

di potest, perculsus , valde siuper his mirabatur. Continuo suos omnes vocari secit Barones , ct super boc tanto, & tali negotio studiosδ ab illis consilium perquisivit. Illi vero Comitis necessitates, quae supererant, di Roberti illius mentis perfidiam cognoscentes, & alter erga Comitis fidelitatem converti non posse aspicientes, ut petitionibus ejus usquequaque faveret, consilium tri- buerunt. Ventilato itaque di firmato Concilio in praesentia

194쪽

sentia Landulphi Archiepiscopi , & Ugonis Cardinalis,

aliorumque Beneventanorum, di Procerum, qui ad tale , tantumque spectaculum convenerant , petitiones cunctas illius adimplevit T. Deinde sacramento media te , Comitis Iordani, fidelis, & canonicus effectus est. His taliter actis, centum milites pro ejus strvitio o tinuit . Continuo vicem reddens pro acceptis , segetes omnes militum Montisisci depopulatus est . Contigit autem tum die quadam Landuimus de Graeca Mo tisisci Comessabulus , seper Castrum jam dictum , --mine Τusum , militum caterva stipatus tenderet , C mes Iordanus occulte invigilans eos aggreditur; Prosternit, & duodecim milites illorum comprehendit , armia

omnibus eorum acceptis, inter quos miles nomine Eternus, ct Brianus captivi perducti sent . Audiens autem Rainulphus Comes fidelium sitorum stragem immensam, S a Comite Iordano ita superari non patiens, militum sere quadringentorum copiam , ct peditum multitudinem congregavit . Quibus congregatis multotiens minabatur, se terram Comitis Iordani inaressurum, & castrum alia quod ejus igni, serroque contumare. Tandem militum, peditumque manu illa assumpta Iordani Comitis Terram ingressus est : nam sicut ipse saepius dixerat, non ausus est castellum illius aggredi , neque belli nitum praeparare; sed ut nominis sui gloria levaretur,& Comitem Iordanum terreret , confinia castelli , quod P scium nominatur , intravit ; sicque nullo concursiu suo-Z a rum

Y Deinde faeramento me me, Comitis Iordani fidelis , o eanonicus sectus est. Nimirum eum in riudum accepisset a Iordano Caitellum

Templanum iactus est eius eanonios: hoc est ιributarius: nam penso pas. sim olim dieia reperitur Canon: quoniam scilicet iuxta Canonem,& ee tam regillam penderetur; unde Cassiodoro lib. a. epist. as. canonisi & lib. I a. ep. ia. aliisque in locis sunt Canonicarii. qui tales Canones exi

gebant, deque iis etiam vide Culaetum in expositione Novell. Iustinianis 28. Porrb in Falcone paulo post leto duodecim milites illoriam comprehen dit, armis omnibus eorum accepιis; inter quos miles nomine Berna , . mrianum captivi sum perducti; non Eternus, O Brianus .

195쪽

rum parato ad proPria reversus est. Comes autem Iomdanus, ut providi, & sapientis erat ingenii, Ra inuis hic omitis agnoscens proterviam , ct hujusmodi audaciam

non eX Prudentum the auris Procedere , trecentorum

militum caterva stipatus circa ejus confinia districte mo- .rabatur. Agebat quidem Comitem illum non sic stulte sectari, seu munitiones suas, si Oporteret, Viriliter contueri .

mo Hoc anno XU. die intrante mensis Maii, Beneventanus Archiepiscopus Landui plaus supra memoratus consilio salutis juvento, corpora Sanctorum Martiani, Dori, Potiti, Prosperi, Felicis, Cervoli, atque Stepha

ni, quae Prisco e X tempore non honestae tumbae, qua iacuerant, coram Omnibus Propalavit. Corporibus namque illis taliter foras editinis , ex ossibus eorum duo in consipetitu omnium civium Antistes praefatus poni magna cum reverentia, ut crederent, praecepit. Fam1 igitur per c bivitatem ventilata, conculsus magnus iactus est virorum, ac mulierum , ct cursu praecipiti, oblationibus ossa illa lachrymando osculabantur; quae vero Os sa Sanctoruin indignus ego Osculatus sim . Biduo autem postquam corpora illa Sanctorum soras edu ita sunt, praedictus Antistes Presbyteros Omnes civitatis ad Episcopium Vocari praecepit , quatenus de tantorum Sancto rum laudibus azendis colloquerentur. Continuo, consilio

assia mpto , dedit in mandatis , ut primum Piesbyteri

Por- ra me anno XI . die intrante mensis Maii Beneventanus Archiepisco'us Landuli hus , &c. Restituo XII. die intrante ; nam Landulfus eductis evetuita tumba Sanctorum Lipsanis , ut ea in decentiori reponeret sepulchro , poli transactum biduum , die videlicct i 4. Maii , palam uni 'eris Beneventano populo per insecutos dies octo , nempe ad ai. usque diem, ipsa exposuit; & demum proxima luce, in crastinum , inquit Falco, dιe videli et decimo stante Mensis Maii. hoc est decem eius Mensis diebus f perstitibus, ipsoque die. 22. in praeparato loculo collocavit. Beneventanos autem regionatim ad eorundem M. honorem vigilias per singulos praedictos icto dies celebrandas convenisse, simulque in Falcone nomina de cile duarum regionum, alibi est a me observatum.

196쪽

padibus descenderent; & coram Sanctorum ossibus laudes Deo, & eis decantarent . Secundo quidem Presbyteri Portae Aureae; Tertio autem Pol tae Rullinae; Quarto Forenses ; Quinici civitatis novae ; Postremo verti civitatis totius Presbyteri, di viri, quatenus una in honore Dei, & Sanctorum illorum aggregati, Omnipoten

iis Dei misericordiam invocarent , ut eorum interces sionibus, deli florum veniam consequerentur. PreSbyteri autem Pastolis jussa audientes , sicut imperaverat, executi sunt , di laudibus innumeris ordinatim ad San- florum corpora descendebant. Virorum autem, & mulierum , & pauperum turbam canentium , quae Praece debat, sequebatur, cereis in altum positis,& accensis, Lector, si cerneres , de tanto gaudio ultra humanum modum eXultares, & eX cordis prosundo lachrymas rivo irriguo Produceres: processionem enim insistitam cerneres,& quod a multis annorum spaciis inauditum est, Beneventana civitas ob Sandiorum honorem , amoremque

modo operata est. Regem quidem testor caelorum, quod si lingua triplicatos ederet sonos, ct vox incesIabili plectro promeretur , tanti gaudii pondus, & tantarum laudum densitatem nullo modo exarare valerem. Qtiis unquam civium tempore illo viventium , sic prorsiis civitatem laetari, poterit recordari Z Credo vero sub B.A stoli Bartholomaei Patroni civitatis adventum , ita Pror sus gaudio magno civitatem impletam fuisse. Nam, ut Beneventanorum memoria per duas generationes alleVaretur , Abbates Omnes Ecclesiarum itudio magno lignorum machinationes mirabili constructas artificio composuerunt . Civitatis autem novae Presbyteri , ut studiosiores prae omnibus Viderentur , lignorum machinam Ctiandam circumquaque cereis, lampadibusque immensis obductam, ad Sanctorum corpora perduxere. Infra eam Vcio juvenes cum tympanis, cum cytharis tinnientibus Vidimus exsultantes . Campanas namque , ct tintinnabu Diuiligod by Corale

197쪽

la muIta intra struem illam videbamus. Sacerdotes deis nique in albis vestiti, cum vexillis, ct multo cereorum comitatu coram Santiorum ossibus decantabant . Novissime autem Arichisius Archidiaconus talem, tantamque 1 r singulas civitatis parteS , Partiumque angulos laetitiam insblitam fieri aspiciens, consilio accepto , mi rabilem quandam lignorum structuram pro Ecclesiae Sancti Laurentii honore, quam regebat, & totius civitatis, praecepit componi ; illic artifices multos, Lector, si adesses, conspiceres, ibi stolii manus operantes videres, siab quorum vero industria ad naviculae instar facta est . Qui demum peracta, super illam magni ponis

deris campanam, a multa alia metallorum genera vociferantia, & cereos multos accenssis imponi praecepit. Hominem etiam lyriZantem, & tubas stridentes ad astra, ibi astaciavit; di circa illam cornua crepitantia , tympana mirabiliter percussa , cytharae , variique generis modulationes tripudiabant. O qualem, Letitor, aspic res exultationem , quale gaudium per totius civitatis partes cerneres, si interesseS, quod revera putares, crederesque potius aliam vitam, aliamque speciem cordis, oculi, & corporis imitari. Iibus igitur, di tantis modulationibus patratis , ut Archidiaconi gloria attolleretur , boves ad illam structuram injunxit, & junctis h hus usque ad S. Andreae Ecclesiam perduxere. Deinde pro densitate aedificiorum , quae super Plateas inerat, usque ad Epistopium hoves illam trahere nequiverunt. Continuo ad manus virorum multorum machina ipsa sic ponderata ad Sanetorum corpora perdui ita est ; &ea perducta, Archidiaconus ipse cum Clericorum comi istatu in albis vestito coram ossibus Samitorum vitilias cantaverunt, quibus finitis unusquisque ad propria reversi iumus . In crastinum autem praedidius Antistes, die videlicet decimo stante mensis Maii, cum Episcopo Frequentino , R de Monte Maratio , dc Arianensi corpora Sanctorum collocavit ; inter quos corpus associavit

198쪽

vit Beati Joannis XXI. Beneventani Archiepistopi, qui

triginta, dc tres annos, sicut titulus testabatur, in Episcopatu advixit. Item corpus Stephani Levitae , & corpus alterius Sancti, cujus nomen ignorabatur . Corpus

quidem ipsius Ioannis Episcopi, & Stephani Levitae, &

alterius Sancti ante praedictorum inventionem SanctOrum Martiani , ct ejus sectorum, inventum est iuxta Altare , in quo ipsi requiescebant . Ad quorum vero Venerabilem dedicationem Archipraesiit ipse quartam partem peccatorum omnibus , qui ad Sanctorum visitati nem con Uenerant, condona Uit ,' donavit id quoque omni-

hus aliis , qui uique ad octavum diem Apostolorum Pe

tri , & Pauli venturum , ad dedicationem hanc conVOnerint ; item sub excommunicationis vinculis possiit conti a omnes malefacientes illis, qui ad tantorum Sanct

rum convenissent dedicationem.

Hoc anno Landulphus Beneventanus Archiepiscopus obiit IV. die intrante mensis Augusti , & Roffridus electus est, qui erat tunc Archipresbyter . Hoc anno VII. die stante mensis Februarii , Al serius Iudex a Porta Aurea obiit. Ab Anno II ao. Dcm. Incarnat. , & secundo anno Pon-ii- A An. meto. Dominisae Incarnationis Sce. Deinde Cardinalem rionem Beneventum Regentem, O Dethanum Reyorem , Rofidumque Electum a certist maecepit, &e Paulo diligentiorem nunc te optassem, Falco; nam Cardinalem Huaonem Regentem, Stephanum vero Rectorem cum appellas, discreta quidem ea suisse ossicia innuis , alterumque altero praestantius, vae viri imparis conditionis obtinerent; ut etiam facis ad an. Ira . uba Gualterio Archiepiscopo Tarentino Beneυentum moderante , & Guillelmo tune cum eo simul Rectore: sed talium nuncupationum discrimen tute confinxisti, nec palam ipsorum munerum aperis disparitatem; qui promiscuε non semel Rectores vocas tum eos, quos suprema illa potestate, tum quos minori praeditos fuisse, verisimile est ; quin ad an . I in p. pra

fato Guillelmo Rectori. substitutum ais Rectorem Girardum Cardinalem, haud planε eandem . ni fallor, sed celsiorem iam dictam dignitatem obtinentem , in qua positus qui erat, administrum habere solebat Reeiorem

Inseriorem; ut ex Falcone metipso discere est ad an . Ira . Prius vero, inruit, quam Apinoticus Innocentius de civitate discederet, Octavianum Subio num, virum prudentem, oe sapientis animi, Rectorem Benjenti ordia

199쪽

is 4 FALCONIS BENEVENTANItificatus Domini Callisti II. Summi Pontificis , & uni

versialis Papae mense Martio XIII. Indictionis. Hoc anno mense Majo , tertio die ante festivitatem Sancti Eustachii ) magna fluminis Caioris Venit inundatio, quam nemo viventium tempore ipse Potuerit recordari. Peridem tempus Comes Ra inulphuS , cujus mentionem fecimus congregata militum, peditumque caterva innu-

navis', qui simul eum Domino Girardo Cardinali flatum rivitatis, s meis

firmamentum pudiose regebat . Uel etiam Comestabulum & ipsum dignitate se minorem: Idem noster ad an. ii gr. lautores ait Papae Innocentii statuisse Girardum Cardinalem Presbyterum Rectorem Beneventanorum, S alio die tradidiste Comessabiliae honorem , i potestatem Rotmtoni de Sancto F stasio ; qui taliter ordinatus, coepit simul cum Cardinale illa Curiae fatum regere, o iustitiae viso em unicuique dupari ri. Comestabilia enim, sicuti ille minor Rectoratus, proxima supremo Rectori potestas censebatur, omnisque alia erat iis inferior; indeque Landulfus de Graeca a seditiosis Beneventanis adactus est; ut iureiurando firmaret verba sunt Falc nis ad an. III 4. quod Comessabitiam Rectoraticum , arat aliquam Baliam pliblicam non acciperet , quarum licet altera militκri, altera civili munere esset praedita, in Falcone tamen non leges , tunc apud Beneventum eas simul, sed modo istam, modo illam observatam: nimirum quoniam si pro temporis ratione arma erant tractanda , vir praeficiebatur gerendo bello aptus; cui sub militaris magistratus titulo utramque obtinebat potestatem: unde est, quod praefatus Comestabulus Rot poto Curiae statum rexisse,&3ustitiae vigorem unicuique dispertiisse dicatur; & ad an . ii 3. quod cum B. Petri fidelibus Curiam animosὸ gubernarit. Sin autem nulla armorum aderat occasio, non Comestabulus, sed Rector instituebatur; qui etiam pro opportunitate milites educebat ad bellum, ut de Guillelmo Rectore legitur ad an. II et . Quae promiscua cum essent munera, ut dictum est, nunc intelligimus , non incongrue Landulsum de Graeca, olim Beneventanum

mestabulum , literas tuas apud Papam Gelasium direx ille . notistando Festorem Stephanum Beneventanum , ex quo ipse depositus fuerat , iustitiam egentibus non fecisse . Comestabuli itaque , & Reeiores illi minores , sive

uno, sive altero vocabulo praefigurarentur , aeque serensibus , A bellicis praeerant concertationibus: pari ratione ac ipsis supremis Rectoribus utraque committi consuebat cura. Honorius Papa , inquit Falco ad an. ii et . Gualterio Tarentino praeceριt Archiepi coho, ut Beneυentum veniens, rivita tis negotia sudiose curaret, P ejus conscio civitatem tueretur. Et ad annum ait . ait, Pontificem Innocentium sic Beneventanum populum inter alia verba allocutum: Cardinalem Girardum υobiscum morari permittimus, qui erga vora4 utilitates a iue invigilabit pacem inter vos continebιt tamen publico Ordine urbis contuli O, Live ut tunc loquebantur, conlullis

Itidicibus, ipsi Rectores curabant: Amici, inquit Falco ad an. i I ii. ipsius Cras/ntii Cardinalis , praefati Iudices ad eum animos conveniunt , γενm hortantur, ut Curiae satum δεmul cum eis obtineat.

200쪽

, mera, una cum Roberto de Montefisco, super praedictum castellum , quod Tu sum Vocatum est , commeavit et contintili montem quendam munitum Ualde constendunt ; in quo Castelli munitiones mirabiliter construentes , vallo & aggere illud circumeunt , lignorum

machinis circumquaque componunt, S eo taliter munito , Tufium illud saepissime , acriterque expugnabant. RaO autem Castri Dominus viriliter obviabat . Comesisitur Iordanus audiens Ra inulphum Comitem super Tu- sum illud, castelli munitiones construxisse, & oris omni-hus belli apparatus fecisse, absque mora, colle ita equitum , peditumque manu copiosa , ad castellum , quod Montisfalconis dicitur , haud longe a Rainulphi Comitis tentoriis, tetendit. Deinde Cardinalem Ugonem Bene Ventum Regentem , & Stephanum Reictorem, R Osfridumque I lectum accersiri praecepit; & eis advocatis , ad Comitem Ra in ulphum illos destinavit, addens in mandatis , quod libenter a Comite Rainulpho justitiam sumeret, & ipse ei iustitiam confieri et . Comes haec audiens

pollicitus est & accipere justitiam , & libenter sectari. Quid plura Z Τusium illud dimittunt, & ad pontem S. Valentini magna Procerum caterUa glomerante congregan

tur . Confestim coram omnibus , data fide , & acce-Pta , treunam a VII. die stante mensis Maii , dc usque ad Kalendas Septembris firmiter confirma Uerunt, in qua etiam treuna Civitatem Beneventanam sta

tueres

Hoc anno quinto die stante mensis Maii Capuani constituerunt Principem Richardum filium Roberti Principis Dominum eorum , eo quod Princeps ipse genitor ejus infirmabatur, & eo constituto, Capuanus Archiepi scopuri, convocatis Episcopis , aliisque viris prudentibus,& Rostrido Beneventano Electo, die Ascensionis Domini , V. die ipsius Maji stante , Principem illum consecravit . Octavo autem die post eiusdem filii sui consecrationem , Princeps ipse genitor suus ex hoc saeculo Tom.IV. A a de-

SEARCH

MENU NAVIGATION