Historia principum Langobardorum quae continet antiqua aliquot opuscula de rebus Langobardorum Beneventanae olim provinciae quae modo regnum fere est Neapolitanum. Camillus Peregrinius ... recensuit atque carptim illustravit

발행: 1753년

분량: 479페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

illum , et cunctos, qui cum illo venerant, turpiter comprehendentes in palatio illo Dacomarii vinctos tenuerunt , deinde per plateas eorum amicos inventos comprehenderunt . Ioannem vero quendam , ut ita dicam , Jocularium, ultra quam credi potest, lapidibus, gladiisque

diversis trucidant, et Vulneribus multis afflictus de eorum manibus semivivus evasit, qui plures postea .advixit annos. Cumque Praefatus Rot poto cum sequacibus

suis taliter captus suisset, statuit praedictus Anactetus, ut Persicum, et Rosti idum Iudices caperet, qui actibus

illorum consenserant, et quorum consilio longo sic tempore communitas illa regnaverat. Praedictus autem Ρer

sicus, et Rostridus Iudices hujusinodi consilia per amicos

sentientes, civitatem silentio exeuntes manus Anacleti, et inimicorum evaserunt; sicque per dimidium fere annum exulaverunt. Audiens itaque praedictus Anactetus

sic Persicum, et Rostridum distiagientes, mirabiliter contristatus est , et mirabatur, quomodo ejus consilium esset patefactum . ΕXcogitaverat enim , ut 1i Iudices illi capti fuissent, in Siciliam illos captivos, Beneventum nunqUam reversuros , transmitteret . Et his actis a compluribuS praedicti Rolpotonis amicis Anactetus ille rogatur , ut Κolpotonem illum a vinculis ilvat, qui orationibus eo rum favens , a vinculis eum ab luit , qui sacramento firmavit iam amplius Communitatem illam , vel aliam nunquam tenendam . Alios vero ejus sequaces sacramentis ligatos de civitate projecit , ut sine ipsius Anacleti voluntate, Vel sui Rectoris non ingrediantur Civitatem . Quibus omnibus ita peractis, praedictus Anactetus die Kal. martiarum Salernum ivit, deinde consilio accepto Romam redeundi disj suit. Cumque de captione praedicti Anacteti Rolpoto ille ex aderet, cepit mirabiliter, mirabiliusqne multas , variasque in pectore molir, machinationes , qualiter contra Anactetum, et ejus fautores , qui se turpiter comprehenderant, & quorum institutione hortum suum vendiderat sexaginta Romanatos, quos

242쪽

I arquos praedicto dederat Anacleto ς aiebat quidem Rot-ptoto ille ,morti se prius velle succumbere , quam captivitatem suam, & amicorum suorum impunitam dimitere . Coepit itaque nova quotidie experiri consilia,S contra suos adversarios torvo semper vultu, di animo

excogitare. Anno II 3I. Dom. Incarnat. mense Martio e Die-hus non multis evolutis praedictus Beneventus cum

sequacibus. suis, VIII. die intrante mensis Maii, armis acceptis , Beneventum ingrediuntur , & domum ipsius Daustrii Basaserte ascendunt, ibique audaci animo permanserunt. Miserunt itaque amicis suis, ut ipsis in plateam propalatis unanimiter subveniant, ct de adversariis suis accipiant ultionem, quorum consilio de civitate exinpulsi fuerant: nec mora, praedictus Beneventus ,& ejus liquaces caeperunt viriliter gladiis, lapidibusque debel- Iare . Audiens igitur praedictus Crescentius Rector, sic eos audacter civitatem fuisse ingressos, turbatus animo, di valde admirans campanam Palatii pulsari praecipit, quatenus omnes sui fautores cursit rapido ad eos ejiciendos festinent. Quid plura Z armis eduinis ad domum Dauserit Basasorte descendunt, & viriliter defendere coinnantur, ne sic civitas ab eorum invasione Wibetur. Beneventus autem , & secti ejus amicorum suorum auxilium non adesse aspiciens, domum illam Dauserit ascendunt , di per domos alias diffugientes, S plateas , de

civitate exeunt , & de manibus Persequentium incolumes evaserunt , & eis sic fugientibus domum praedicti Dauserit , & aliorum , qui eis consenserant, Prostra U runt . Ab illo autem die discordia multa , & inaudita inter concives orta est . Persicus interea , & Romi idus Iudices , timore inimicorum coacti civitatem Beneve tanam ingredi non audebant; tandem cognoscentes, Praedictum Anacleetum Capua nam Civitatem applicuisse, ut Romam reverteretur, habito consilio, civitatem ipsam Capuanam auda dier ingrediuntur. Inde Robertum Prin-

243쪽

cipem tunc Anacleti fidelem suppliciter precantur , ut

ejus intercessione amate in Anacleti invenire mereantur,

S licentiam ad possessiones suas remeandi . Robertus, itaque Princeps absque mora, Anactetum adiit, & eum prae dilectione eorum invenienda pulsavit . Quid multist petitionibus Principis Anactetus favens, literi S clatis, licentiam redeundi, &j secure habitandi in civitate eis largitur ; ii vero redeuntes ad Portam Sandii Laurentii pervenerunt, disjManentes ad propria , fronte libera, sicut ab Anacteto acceperant, rex erit. Sed turba inimicorum copiosa , simul cum praedi et o Crestentio insurgens,

crudeliter, ne introirent, minatur . Ipsi Vero proterviam eorum , ct minarum copiam lentientes , salutis consilium

arripiunt , & ad praedictum fiant reversi Ailacie tum , qui adlvic Capuae morabatur . Continuo pedibus ejus prostrati , omnia , quae dicta , quaeque facta super se

fuerant , e vestigio retulerunt . Anactetus igitur stiper hoc iratus , cepit contra Beneventanias mirabiliter minari. Tandem ex consulto Principis eos ad civitatem remisit, dans eis Cardinalem suum, ut eo vi , & audito fidem darent , cosque pacifice ad propria eorum

reverti Permitterent . Venerunt itaque cum praedicto Cardinali , quo audito , omnique deposito furore cum civibus cives ipsi permanserunt. Interea praefatus RON poto amicorum suorum fretus auxilio die, noctuque nova semper consilia, ct conventicula stiper praefato Crescentio, & ejus conspiratotibus palam quandoque, Pri Vatim aliquando, adinveniebat. Tradiabat quidem RoI- poto de Crescentio , & ejus consentaneis ultionis Poe . nam accipere , reminiscens doloris , ct captivitatis, simulque horti sui venditionis , ct qualiter Lxaginta romanatos per eos perdidi flet. Praedictus autem Crescentius Rot potonis illius , & ejus amicorum murmur , α minarum terrores deprehendens de Palatio Curiae descendit , S apud Monauerium S. Sophiae permansit : relatum siquidem ei fuerat , quod sicut praedictus Guillelmus Disiti od by GOrale

244쪽

mus Redior , ita Sc ipse in Palatio trucidari disponebatur, qui quidem ferociam talem , & mortis asperitatem devitans, quasi securus infra ipsius Monasterii claustra manebat. Amici ititur ipsius Crescentii, & praelati Judices ad eum animose conveniunt, dis) Curiae statum simul cum eis obtineat. Ipse vero Crescentius hortatio-a,ibus eorum, & monitis nullo voluit modo favere . Nam per amicCS re Vera sitos saepe ei reserebatur , quod si

Palatimn reverteretur, membratim eum dividerent morte inopinata ; unde , ut praediximus, Crescentius ipse minas it Ioriam, di terrores devitans, infra idem Monasterium usque ad festivitatem Sancti Angeli , quae III.

Kalend. Octobr. colitur, moratus est . Cernens Praete rea praedictus Crescentius Recitor Rolpotonem illum, di ejus au Xiliarios die, noctu lue minarum terroreS ,& con vicia super se exercere , A evidenter super eum velle insurgere , cepit cum fautoribus suis studiose tractare, qualiter tanti veneni mortiferi flammas posset extingue re . . PraedictuS interea Rolpoto horis omnibus minabatur , , quod si Crescentius ipse sexaginta romanatOS , quos Anactetus ei abstulerat, ei non reddidisset, remo ta omni caligine, de corpore ejus inauditam sumeret ut tionem . Advocans igitur praedictus Crescentius suoSomnes fautores , cepit cum eis agere , quid super boc esset faciendum. Pars quippe ejus amicorum diligenter,& dolo remoto, Crescentium illum hortatur ,&monet sui illos sexaginta romanatos de Curiae regalibus Prae dicto redderet Rolpotoni, quatenus vel sic a tanta rui na , di timoris tempestate secure possent permanere . Ad haec Crescentius ipse coram eis aiebat, se romanatos

ipssis ei reddere dubitare, praecipue cum Anactetus il te in scriniis suis pecuniam illam detulisset. unde timens asserebat, quod si pecuniam illam sine Anacleti consilio redderet , proculdubio ejus incurreret furorem . Dum

245쪽

haec, & alia Beneventi geruntur, Crescentius ipse legatum suum ad Anactutum direxit , notificans omnia ,

quae ei acciderant , ct qualiter pro pecunia Rolpotoni ablata, ipse cum amicis suis mortem quotidie expediaret. O Insuper, quod pro ipsius Rcipotonis timore depalatio descendisset, & infra Sanetae Sophiae Coenobium

permansisset: nunc vero & de pecuniae illius reciditione,& de caeteris, quae ad vos misimus, quid sit agendum, nobis remittatis. Praedictus itaque Anactetus hujusmodi sinistrum accipiens legatum, dolore cordis tui batus, vocari iecit quosdam suorum amicorum , di cum eis, quid facto opus esset , tractavit . Quaedam vero Pars eius amicorum , ut redderetur pecunia , pro qua R Hor ejus , S civitas turbata trepidabat , confirmavit. Sed Anactetus , ut erat viperei cordis , dejecit consilium, S Crescentio delegavit, pecuniam illam non rem dere . Vita enim comite, ipse Beneventum veniret, &tempestatis hujus turbinem ad portum perduceret salutis. Reversias igitur ab Anacteto Legatus literas haec omnia continentes praefato dedit Crestentio , qui magis , magisque confisus literarum continentias adimple vit . Audiens autem praefatus Rolpoto Anactetum sic Praecipientem, S Crescentium reddere dubitantem, cepit ferventius inflammari, Scum Roberto Principe Capua norum , & Rainulpho Comite meditari , qualiter de Crescentio Re itore, et ejus amicis, qui causa perditi nis

in Legatum suum ad Anaclitum direxit , notificans omnia , quae

et aeciderant ; cr qualiter pro pecunia Ro*otoni ablata σθ eum remitis suis mortem quotidie expcoaret , AEc. nune verὸ , m de pecuniae 1lliua redditisne, de caereris , quae ad vos ms s, quid M agentium . nobis remittaris . Dissonam qui videas eodem in contextu sermonis formam usurpari , ne deesse hie qui uam suspiceris ; scuti nec ad ann tit'. ubi omnino par legitur eloquutio: non enim infrequeos suit ea variatio apud

Auctores mediae aetatis . Vide Historiam Misceli. lib. is. tibi de Iullino Imp. & Anastasium Bibl. in Silverio bis, & in Vigilio et omitto Anonymum Salernit. ineditum, di sort. alios.

246쪽

nis ejus fuerant , ulciscatur , quod postea rei probavit

eventus. His, et aliis conflictationibus inter se habitis; et pro multis antiquis inimicitiarum generibus, quae ad memoriam ducebantur, concordia illa ad frui tum tranquillitatis perduci non potuit. Praefatus igitur Princeps, et Comes Rainu Iphus. Rolporonis illius dulcia audientes

colloquia, et aureas, argenteasque pollicitationes, sacramentis communibus iuraverunt , cum res , et tempus

expostularet, sibi adinvicem subvenirent. Sed ne tempus tarditatis me apprehendat describendi, ad ea quae necessaria imminent, et opportuna videntur , succincte festinemus. In subsequenti igitur tractatu, Vitst comite, describemus , qualiter praedi dius Crescentius cum pra diistis Iudicibus, aliisque eorum amicis, et alii sere quadringenti tali inventa occasione de civitate fuerunt exu lati. Plura etenim Veritate munita, et quae ipse viderim omni remota dubietate , si singillatim describere vellem , et tempus deficeret , et ego , licet incultus, sub tanti laboris sudore defessiis succumberem . Nihiletenim lectoribus, et audientibus proderit mendacia prinferre , et vanitate repleta, cum tot, ut praedixi, vera habeantur , quae Domino favente , ad posteritatis momoriam ducere curamuS.

P Anno igitur II 3 a. Dom. Incarnat. mense Martio ΙX. Indidi. , Luna splendorem ortus sui cle- relinquens in sanguinis colorem conversa est , quam nos aspicientes , prodigium sore credidimus . Hoc anno praedictus AnacIetus venit Salernum . Et praefatus Rex Rogerius videns Τancredum de Conversano, Virum utique prudentem , et animosum , rebe, lem

P Mense Martis VIII. Indisionis Seribe X. Indictione. Et an. IIII

Indistione XIII. non XII. Nee de recta Mubites annorum consignatione , ovibus ceterae omnes bene competunt a Falcone assignatae Indictiones . cc. Praeterea apprimE eis consentiunt temporum charaeteres pluribus huius Chronici locis descripti, scilicet ad an. I ID. III 4. IIao. II 31. & 1 37

247쪽

lem sibi, et resistentem , consilio habito, exercitum coningregavit, et super castrum Brindisii ejusdem I anci edisestinavit, et illud teria, marique obiuult, sicque mii hiliter expugnatum suae illud obtinuit potestati, et his

adtis super civitatem Barensem ex e citu convocato sessi navit. Nec mora ; civitatem illam divei sis cepit expuis gnare machinationibus et per quindecim velo dies civitas illa obsessa , et expugnata est in . Tandem civium Ba-

potestatem tradita c st, et civitate ipsa sic complehensa, Crimoaldus Princeps, Vir valde mirabilis, et bellicosi spii itus a quibusdam concivibus captus est , et ad

Regis potestatem perductus , quem Rex ipse confestim

capti m cum UXore sua , ct filiis ad Siciliam mand

vit, sicque totam Apuliam siuae subegit potesati. His ita peractis minabatur Rex ipse Principem Robertum, et Rainulphum Comitem exhaeredare . Einlem anno RcΚpraefatus deprehendens Comitem ipstim Rainulphum eonvicia multa , et afflictiones Mathildi uxori suae inferre ejusdem Regis serori , quam, ultra quam credi potest , diligebat, contilio habito, ipsam main rorem vocari mandavit, quam honestὰ accipiens eam dulcibus colloquiis conseiatur, et eam in Siciliam mandavit. Hoc

anno Q Tandem rivium Barensium traditime manifesta Cimitas ipsa, ad Regis potestatem tradita est. Non igitur vi capta a Rogerio fuit Baris;

sed eius cives proditionem secerunt, nempe post tres sere hebdomadas obsidionis , ut ait Alexander Teles. lib. cap. ar. qui non in aliam sententiam eu capiendus . Idque Falconis plane denotat sermo , usiirpari solitus iis , qui in forensibus concertationibus judicio victi manus dabant, ac manifestare se de re injustὸ posses hoc est eam leaitimis dominis renuntiare, publico seripto promebantur. Sic etiam Aymoinus lib. s. cap. s. de Barei none ab Imp. Ludovico Pio recepta . Trassita , inquit, o patefacta civitate quod idem valet, ac manifestata primo idem die cusodes illuc Rex destinaυis. Al. mauifestata . ehisi in aliquo illius principatus lo- Ex stirpe quidem Principum eo translatus, ut vitam, stirpemque Beneventi ante expulsionem Radel- adservatet suam.

248쪽

anno Rex ipse praedimam Principem, et Comitem Raicnulphum cum ducentis militibus auxilium praedicti Anacteti Romam delegavit, et eiS euntibus , sicut praedixi , uxorem iam dicti Comitis , et filium, et civitatem Abellinum ei abstulit; cum autem Princeps, et C

mes Roma reverterentur, turbati animo, et dolore immensis percussi mirabantur, qualiter Rex ipse eius ux rem abstulisset , praecipue tamen Comes Rainulphus , cujus uxor charissima, et filius sic ablati suissent , palam quandoque, aliquando privatim lachrymis conque rebatur manantibus , injuste coniugem, et filium perdidisse . Inde per se ipis , et amicos eorum praedictum

Anactetum rogaverunt , ut a Rege Rogerio impetraret reddi filium , et uxorem . Anactetus igitur Regem per nuncios precatur, ut uxorem Comiti redderet, et filium, quod obtinere non potuit . unde Comes ille dolore accensus , ultionis tempora rogabat . Quid multa Θ cum praedicto Principe , et Magistro militum Neapolitanorum , et aliis amicis alligatus , cum duobus millibus equitum , et pedestrium multitudine propalatus exivit. Exivit quidem laetanti animo, et intrepidus, et morti primum siaccumbere desiderabat, quam exhaeredatus ab illo aliena peteret, et incognitas partes adiret. Famam vero Barensis civitatis, et Grimoaldi Principis, et I an- credi, quos olim dilexerat, ante oculos serens, et qualiter eos amixerat malis , mori gladio orabat , et ense deficere , quam tali , tantiique Regis potestate colla ligare . Nec mora; Princeps ille , et Comes , ut fati sumus , cum duobus millibus equitum, et peditum arm torum magnitudine innumera pugnaturus, et defensurusa Regis proposito in planitiem uontis sardi castrametati

sunt. Coelorum quidem suppliciter precantur, ut coeIe-Iesti accincti auxilio minas Regis , et timorem evadere possint . Quotidie Comes ille suos Iachrymando orat, et monet , quatenus selius Dei fiduciam habentes ; timorem ahijciant, et terrorem deponant; gloriosius qui-

249쪽

dem toto mundo narrahitur , nos in justitia confidem tes , ct propria tueri S mori primum in ore gladii , quam pati alienas manus nobis viventibus nostra inva-cere , ct de civibus delicatis peregrinos. efficere . Vox itaque omnium una efficitur , & ia illorum petitiones vertuntur; sicque die , noctuque invigilantes coelestem victoriam invocabant. Cumque , ut supra diximus, Reri Rogerius civitatem Barensem suae subjugasset potestati,di Tancredum de Conversano a totius Apuliae finibus expulisset, exErcitu viriliter, acriusque congregato, circa Beneventanos fines advenit . ontinuo in planitiem Pontis Sancti Valentini civitati proximam , Rex ipse XIII. die mensis Julii intrante castrametatus est. Deinde consilio accepto Legatos Roberto Principi Capuano, & Comiti Rat nul plao mandavit, ut justitiam si-hi ex multis , variisque querimoniis consequatur . Princeps autem nunciis auditis in conspectu omnium suo rum taliter respondit . Sciat revela Rex vester , quem dicitis, quoniam nullo modo ei iustitiam faciemus, donec Comiti Ra inulpho uxo iem , ct filium restaurabit; si per etiam Civitatem Abellinum , & Castrum ), quoa sibi abstulit, in eius potestate largietur. Et lepatis illis revertentibus Princeps ille universes suos milites tria millia sere numero , & quadraginta millia peditum armatorum , quos roga Verat congregari, mandavit, quatenus ad tale, tantumque negotium Viribus totis parati invigilarent, ct taliter oratio incepta discreta, di diligenti cura alloquitur. Certissimum Domni, & si a tres

Super etiam civitatem Abellinum, oe e Dum . quia sibi abstulit, is

eius potestate largietur. Castrum, cuius nomen . vel Auctor , vel Librarius omisit, Alexandro Teles lib. a. cap. a a. dicitur Merculianum, quod ad-hiae Mercutiam υocitatμ .. . . ' Pontis Valent ni potius, quod δὲ pons exe sus & vulgo Pontero a Valente Im'. vel aedificatus, vel, to adpellatus fuit. Nunc restauratus instauratus fuerit , super quem olim veterem denominationem retinet

Appia decurrebat, ut alibi dictum. Im suam Pontis Valemini. Diuili od by Corale

250쪽

tagnovimus , vos pro libertate Vestra augenda domos, uxores , filiosque vestros, & universa bona dimisisse, &armis itum modo vestris acceptis, solam Dei Salvatoris misericordiam invocantes , in medium convenisse. Audistis etenim , di nos veritate persecta accepimus, qualiter erga civitatem Barensem gesserit, di quomodo talem, tantumque Grimoaldum Principem ab honoris gloria turpiter afflictum exulaverit catenatum . Tanc dum verti de Conversano , di ejus probitatem quid memorem i vos ipsi audistis , qualiter ei civitates omnes, ct oppida dolo invento eripuit , R in transinarinas Partes eum destinavit . Gistredum quoque Comitem ad qualem astrictionem civitatum suarum perduxerit, credimus vestram non latere probitatem et omneS namque Potentes viroS, R illorum divitias gutture aperto desiderat , &ne ei resistant, terratenus sternit, & in pulverem gloriam illorum sine aliPa manu pietatis i inducit . Heu nefas , timorte dignissimum i sic omnium nostrum gloriam sitibundo pectore velle consumere , & gladio evaginato sine misericordiae sonte nos omnes ad mortis Periculum destinate. Succurrite itaque , viri sortissimi, & vobis, inquam , ipsis subvenite, ut dum tempus auxilii, & consilii nobis superest a tanti viri faucibus, ct potestate eL fraenata liberari valeamus. Sola namque Salutaris Dei fiducia in omni nostra manet dispositione , & in vestris armis , quae accepistis , omniumque bonorum amissio ne vestrorum, consistatio vestra inflammetur. Consbia dum quippe est , ut spes in victoria habeatur .. Nos pro augenda libertate sanguinem volumus fundere, & in alienas manus nullo modo pervenire . Timorem itaque mortis abiiciamus hujusmodi, di iustitiam defendentes unanimiter moriamur, ut toto orbe terrarum fama nos raevirtutis inveniatur . Rex coelorum Dominus , fratres,

justitiam nostram inspiciat , di qui Machabaeorum ora G g a tiones

' N. Salvatoris.

SEARCH

MENU NAVIGATION