장음표시 사용
6쪽
ROMANAS ET CHRISTIANAS SCRIPTIS
LOCUPLETATA ET RECENTISSIMORUM
SCRIPTORUM RECENSIONE AUCTA STUDIO ET OPERA
8쪽
ouam huius bibliographiae a B. Fabricio,
' summo saeculi nostri Ρolyhistore, compositae editionem quum pararet bibliopola, Ioan. Carol. Bolinius, Vir honestissimus, me adiit rogauitque, Vt huius editionis curam susciperem. Sustepi vero hoc ipsum negotium quam lubentissime hisce potissimum de caussis, primum quod hac ipsa re pietatem, qua Praestantissimum Fabricium, Praeceptorem olim meum ficietissimum et colui et adhuc colo, publice declarare me posse intellexi; deinde quoniam ea fuit liberalitate Celeberrimus Fabricii gener, Hemmannus Samuel Reimarus, Vir Eruditissimus, Collega mihi
9쪽
coniunctissimus, ut ipsum illud exemplar, cui accessiones, quibus hunc librum augeri voluit, alleuerat Fabricius, benevole mecum communicaret; denique quoniam, quod in hoc libro pertractatur argumentum ad illud spectat litterarum genus, quo ab eo inde tempore, quo ad litterarum studia animum applicui, vehementer me delectari memini. Hisce igitur, quas iam recensui, caussis permotus, quam primum consilium mihi suum aperuerat bibliopola, ad curandam huius libri editionem me accinxi. Quam igitur ut, quantum fieri posset, accuratam lectoribus traderem, eos in primis libros, qui in antiquorum populorum moribus ritibusque illustrandis versantur, recentissimis temporibus post obitum B. Fabricii editos, familiares mihi reddidi, quae in iis occurrerent antiquis ritibus illustrandis inseruientia, cum cura eXcerpens. Horum igitur librorum et quae ex iis excerpta sunt recensionem mihi tantum, reliquas Vero,
quibus hic liber insigniter locupletatus est, accessiones Omnes Fabricii industriae atque eruditioni tribuas velim. Mihi vero id negotii datum esse credidi, ut suo quaelibet accessiones loco insererentur; simulque ut, quam accuratissime emendatissimeque
fieri posset, haec prodiret bibliographiae editio. Qua quidem
in re nouum beneuolentiae amorisque in me sui documentum
exstare voluerunt, Viri Humanissimi, Ioan. Christian. Wolfius et H. S. Reimarus, Collegae mihi Amicissimi. Hi enim, et Wolfius quidem, quantum per valetudinis conditionem fieri potuit, eos quibus instructissimae bibliothecae et publica, et priuata Reimariana superhiunt libros praestanti Isimos non solum benevole mecum communicarunt, sed consiliis etiam sapientissimis me adiuuerunt; novoque hoc, quod in me vel potius in Fabricium contulerunt beneficio orbem eruditum, in quem immortalia exstant eorum merita, valde sibi devinxerunt. Dedit quoque mihi amoris in me sui signum Vir Clarissimus, Ioannes Ioachimus Schwabius, Fautor atque Amicus maximopere mihi colendus, quod eos libros, quorum apud noS non erat copia, quibusve Lipsiensium bibliothecae erant ornatae, bene
10쪽
uole euolueret, quae mihi vii essent excerpens mihique liber, liter suppeditans. Quod amoris atque beneuolentiae genus mihi gratissimum fuisse ut intelligat, omni contendam studio. Quanquam vero ut emendatissima atque instructissima esset haee noua editio vehementer annisus sum; tamen haud dissiculter praeuideo, et rerum varietate distinctarum copia, et preti ob instantes nundinas Lipsieuses adhibenda festinatione fieri potuisse, vel quod comperi, factum esse, ut et menda sparsim subreperent, et libri aut integra argumenta, quibus augeri liber nicce potuisset, sint omissa. Humanitate autem aequi lectoris fretus confido, eum hos quales cunqae detectus benevole esse interpretaturum, recordan tem , nihil esse omni ex parte persectum , nec fieri posse, quin tanta rerum mole aliquando animus ita Obruatur, Vt Vel quaedam minus accurate videat, vel adiicienda effugere patiatur. Gratissimum vero mihi fore significo, si Viri eruditionis laude praestantes reique antiquariae periti eas, quibus haec bibliographia locupletari possit, obseruationes mecum communicent: quas quidem supplementis, quibus hunc ipsum librum eruditorum accommodabo, usibus inserendas curabo. Neque enim concedam, ut in expoliendo praestanti stimo hocce opere segnem deprehendar, sed quodcunque a muneris mei negotiis vacuum mihi erit tempus, Omnetere eidem exornando impendam. Quare operam dabo, Vt, quam primum ea rerum mihi suppetet copia, i quae iustae magnitudinis volumen conficiat, in lucem supplet aentorum illud volumen exeat. In quo quidem et reliquos thesauri Holiniani tomos, quorum notitia tum, quum haec bibliographiae editio prelo subiiceretur, nondum ad me peruenerat, et praestantissimum Tantoque Rege dignum opus, quod picturas in Herculano repertas, Regisque, tum Vtriusque Siciliae, iam Hispaniae iussiu in aere incisas doctissimorumque virorum commentariis illustratas exhibet, cuius exemplar foelici sidere in bibliothecam Viri longe Experientissimi Erudi-