Tractatus de constitutione Imperii RomanoGermanica. Auctore Iacobo Lampadio IC. Accessit eiusdem Discursus de natura nummi, & Interpretatio L. 2. C. de vsucap. pro hered. Item Iacobi Augusti Thuanis Germaniae descriptio, ex eius lib. 2. Histor

발행: 1642년

분량: 408페이지

출처: archive.org

분류:

381쪽

guam

itis is

mile; quin rientem versus veteres fines gressi, Boruffas& Transilvanos, qui hodie appellantur , Germanice loqui docuerunt. Evonia , licet in Sarmatia para fila sit , quia ta Occidentem sinuoso flectitur, & a Vandalis proximis insessa est, Germaniae annum e ratur . eamque ob causam Rigsis Archiepiscopus, qui in Livo nia est, inter Germanicos antistites recensetur. At enim quod in Gallia Germanis , id in Germania Illyriis usu venit, ut suae ibi dominationis vestigia relinquerent alte impressa : nam & hodie Marcomani seu Moravi, Quadi si V e Silesi , ac denique Boemi, qui omnes priscis Germaniae finibus continentur , Illyricae seu Slavica lingua utuntur, arque eari . dedi adeo, quae inter utros, Dal-

382쪽

GERMANIAE matas, Boisienses, Bulgaros, an denique per totam Sarmatiam Europaeam Superiorem , in usu est. Hac ergo se tenus Germaniae

quasi naturale Imperium in Gablias & Sarmatias effudit. Quod iure gentium longe ulterius progressum est: nam postquam Imperium , quod in secunda regum nostrorum familia a Carolo magno incepit, qui Galliam primui

dein Germaniam, ac totam sere Italiam tenuit. ad Germanos transsatum est, omnes illae Provinciae in Italia & extra Italiam in limite nostro sub Imperio Occidentali & Imperii Germanici legibus ordinatae sunt. Itaque Sequani, Sc labi, Leuci, Mediomatrices, & in his Lotharinma,

sis Ditio cis Rhenum & Mosam,& inter Rhodanum & Alpeis Se- susiani , Viberii & Veragri, qui nodie Valesiavis Sabaudi item &

383쪽

lmperii parent. Regnum et Arelatense , antequam in pstatem regum nostrorum veniret, sub imperio fuit: cuius rei moria post sublatam Imperii iurisdictionem aboleri minime potuit. Nani & hodie in sermone vulgi interior Rhodani ripa Imperii , citerior Regni nomine in digitatur. Transatum autem fuit Imperium ad Germanos ab Othone I, Hem ici Aucupis Filio, mansitque in eius familia ad O.

thonem D i, nepote. Qui veritus, ne imperium a patre avo in Germania firmatum ad Italos , aut etiam Graecos transferretur , legem tulit, qua scitum est, licere folis Germanis Principibus Imperatorem eligere. Id ut facilius Utho impetraret, cum Gregorio V. Saxone sobrino suo, quem post eiectum Roma Crescentium dc

384쪽

GERMANIAE in sedem restituerat, posterisqqde ldamnosa ac ignominiosa pactio- sne transegit, ut qui Rex Roma- snorum deinceps crearetur, non prius Imperator & Augustus haberetur, quam eum Rom. Pont. inaugurasset. Ita Rom. Pontifex ab Imperatoribus primum creari aut constitui solitus, arbitrium summi inter Christianos principatus constituendi ad se paulatim traxit. Id circa annum Christi Dccccxcvo. accidit. Postea Carolus a v. eandem legem renovavit, sub Bullae Aureae nomine, in comitiis Norinbergensib. V. Eid. Ianuar. Anno cIIccc Luti publicatae, quae& hodie inter Germanos magna religione servatur. Is suo periculo, sed sero, sensit, quorsum pertineret ius illud , quod sibi in inaugurandis

Imperatoribus R. Pontifex sampsit, ut scilicet liceret ei, a quo ac cipere debuit leges, quas vellet, pro

385쪽

pro inaugurationis pretio imponere. Si quidem Innocentius VI. non aliter coronam per ministros

ipsi imponi passus est, quam ille

iureiurando se obstrinxisset, Romae aut in Italia inius A Pontili .s

diutius non moraturum. Ut non immerito Fr. Petrarcha, qui tunc temporis floruit, indignabundo animo miratus sit, quaenam ista superbia esset, principem Romanum publicae libertatis autorem libertate privare, ut cuius esse debent omnia, ipse non sit suus. In haec enim verba ad ipsum Carolum Imperatorem scribens vir optimus &sua aetate doctissimus prorupit. Ab Othone Hr. ius ac potestate Imperatores eligendi, ut ambitioni ac turbis obviam iretur, ad vo- viros contractam esse, vulgo persuasum est; videlicer, Moguntinum, Coloniensem, dc Trevirensem episcopos; Comitem Palatinum Rhea Ducem

386쪽

36 G MANIAE Saxoniae , & Brande burgicum Marcitionem; atque his additum fuisse Bociniae tunc ducem, nunc regem , cui locus est, si quando accidat, ut v II- viii inferenda sen-etentia paribus suffragiis inter se dissideant. Sed melioris antiqui. etatis periti aliter sentiunt, Germanicorum annalium fide edocti, diu post Othonem III. tam reges Germaniae quam Imperatores, sicuti antea neri consueverat, a populis & Principibus fuisse renunciatos, Friderici M. Im-yerio , qui Anno Ch. cII cc L.

e vita migravit, nullam v I I- virorum mentionem a Scriptoribus' Germanicis fieri ; qui omnia eli- .gendis Imperatoribus Comitia ad hoc usque tempus ab omnibus Imperii ac regni principibus sive sacris sive solutis nullo discrimine celebrari solita concorditer

memorant: ut eam v I I- virorum

institutionem later annum c I γ

387쪽

i il

quibus post longum interregnum Rudolphus Habsburgensis Comes Austriacae familiae hodie potenti sumae conditor Rex appetilatus est, atque, ut putat Onustius Pan uinus, in magno Concilio Lugdunensi II, quod a Gregorio x. Placentino anno post Rodolphi electionem celebratum fuit , probatam ac confirmatam. QMnquam Nic. Cis erus I. C. vir alioqui Germanicae antiqui ratis perquam gnarus c6trarium afferat, aut certe diversia longe , in oratione de Othone III.& Consiliorum Imperatorum instituto edita, tradat.Nec minu S. plerisque suspectum est , quod vulgo itidem iactatur, regis Boemiae partes esse , ut paribus su D fragiis interveniat ; cum ei tertium in dicenda sententia locum nomiis

rara l

388쪽

GERMANIAE

nominatim Aurea Caroli 1 v. Bulla tantum attribuat. Quod ab ipso tanquam rege Boemiae tunc institutum, minime tamen a successoribus eius postea servatum fuit. Imperium autem, quod vocant, in tria omnino membra dividitur. Omnium caput & princeps est Imperator. Sequuntur ii quos diximus, Principes; ac ps 'terea ex sacro ordine Archiepiscopus Magdeburgicus Germaniae primas, Salsburgensis , Bremensis, ac denique Rigensis, quibus subsunt x L v. circiter Epilcopi; insuper Misinensis, Baben ber- ensis, &Ratisponensis, qui Archiepiscoporum potestati exempti sunt. Dein sequuntur coeno Jiorum multi praesules, &antistites. Post Palatinum, Saxonem,& Brandeburgicum , alii etiam Palatini, Duces, & MarchioneS, Lanigravit item, Burggravit, Comites, Domini, Barones, primi qui

389쪽

quique quatuor ex singulorum numero praecipui : dein plures, quorum non ita definitus est numerus; quippe qui pro temporum

ratione & Imperatorum arbitrio mutatur, augetur, minuitur. Atque ita fere omnes Principe S etiam in Italia ab Imperatore in fidem accipiuntur, & fide data, si mandatis imperialibus non obe diunt .. aut bellum contra Imperii leges suscipiunt, proscribuntur,& bonis ac possessionibus mulctantur : & deficientibus haeredibus masculis fere Ditiones & possessio nes eorum ad Imperatorem redeunt. Tertium membru Civitates liberae constituunt. quae siunt hodist L X, cum prius plures quam X c. numerarentur. Ex his consat respublica Germanorum. quae sic ea ratione vocari potest,

quod quamvis Imperator primum, sin reliqui Principes, ac postremo Civitates liberae, sitas

390쪽

368 GERMAN quaeque diri ones, iura, consuetudines, & subditos, in quos ipsis ius vitae & necis est, habeant; tamen quia simul omnes Imperio subditi sunt, & ipse Caesar, Imperii caput, Imperii legibus est ob

noxius, universi reipublicae unius speciem exhibent. Quoniam vero Ditiones singulorum ita permistae invicem lunt, ut crebras definibus & iuribus inter ipsos con troversias oriri necesta sit, ideo Consilia communia inter eos instituta sunt , singula in singulis decem circulis, in quos Germaniae Provinciae omnes distributae sunt anno huius secuti xx II, cum prius sex tantum circuli essent. Quanquam & aliae constitutorum circulorum causae assignentur, nempe ut esse nr, unde

Senatus Imperii, qui tunc summa cum autoritate ius dicebat, suppleretur, deinde ut paci publica: consuleretur , ac leges Imperii

SEARCH

MENU NAVIGATION