C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

5쪽

EDIDIT

UBI DI,

7쪽

C. CORNELI Ι ΤΛ CITI

AB EXCESSU DIVI ALGLSTI

1. Urbem Romam a principio reges habuere. libertatem et consulatum L. Brutus instituit. dictaturao ad tempus sumebantur. neque decemviralis potestas ultra biennium , nequo tribunorum militum consulare ius diu valuit. non Cinnae,

non Sullae longa dominatio; et Pompei Crassique potentia cito in Caesarem, Lepidi atque Antonii arma in Augustumeessere, qui cuneta discordiis ei vilibus sessa nomine principis

sub imperium accepit. sed veteris populi R. prospera Vel adversa claris scriptoribus memorata sunt; temporibusquo Α gusti dicendis non desuere decora ingenia, donec gliscento adulatione deterrerentur. Tiberii Gaique et Claudii ae Neronis ros norontibus ipsis ob metum salsae, postquam occiderant, recentibus Odiis compositae sunt. inde consilium mihi paucado Augusto et extrema tradere, mox Tiberii principatum et cetera, sine ira et Studio, quorum causas procul habeo. 2. Postquam Bruto et Cassio caesis nulla iam publiea arma, Pompeius apud Siciliam oppressus, exutoque Lepido, interfecto Antonio ne Iulianis quidem partibus nisi Caesar dux reliquus, posito triumviri nomino consulem se serens et ad tuendam plebem tribunicio iure contentum, ubi militem donis, populum annona, cunctos dulcedine otii pellExit, insurgere paulatim, munia senatus magistratuum legum in se trahere, nullo adversante, cum seraeissimi per acies aut proscriptione cecidissent, ceteri nobilium, quanto quis servilio promptior, opibus ei honoribus extollerentur, ut novis ex rebus auctituta et praesentia quam vetera et periculosa mallent. neque provinciae illum rerum flatum abnuebant, suspecto Senatus

C. Taelli opp. ed. min. I. a

8쪽

COnΝELII TAClTI AΝNALIUM popuIique imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum . invalido legum auxilio, quae vi, ambitu, postremo pecunia turbabantur. 3. Ceterum Augustus subsidia dominationi, Claudium Mameellum sororis silium admodum adulescentem pontificatu otcuruli aedilitate. M. Agrippam ignobilem loco. bonum militia et victoriae socium geminatis consulatibus extulit, mox defuncto Marcello generum sumpsit: Tiberium Neronem et Claudium Drusum privignos imperatoriis nominibus auxit, integra oliam tum domo sua. nam genitos Agrippa Gaium ac Lucium in familiam Caesarum itiduxerat, necdum posita puerili praetexta principes iuventutis appellari, destinari consules specie

recusantis sagrantissime cupiverat. ut Agrippa vita concessit, L. Caesarem euntem ad Hispanienses exercitus, Gaium remeantem Armenia et vulnere invalidum mors lato propera vel novercae Liviae dolus abstulit, Drusoque pridem exstincto Nero solus e privignis erat, illuc cuncta vergere: filius, collega imperii, consors tribuniciae potestatis adsumitur, Omni que per ex rcitus Ostentatur, non obscuris, ut antea, matris artibus, sed palam hortatu . nam senem Augustum devinxerat adeo, uti nepotem unicum, Agrippam Postumum, in insulam Planasiam proiiceret, rudem sane bonarum artium et robore corporis stolide seroeem, nullius lamen sagitii co pertum. at Hercule Germanicum Druso orium octo apud

Rhenum legionibus inposuit, adscirique per adoptionem a Tiberio iussit, quamquam esset in domo Tiberii filius iuvenis: sed quo pluribus munimentis insisteret. bellum ea tempestate nullum nisi adversus Germanos supererat, abolendae magis infamiae ob amissum cum Quintilio Varo exercitum quam cupidine proserendi imperii aut dignum ob praemium. domi res tranquillae, eadem magistratuum vocabula; iuniores post Aeliacam victoriam, etiam senes plerique inter bella civium nati: quoiusquisque reliquus qui rem publicam vidisset Τ. . Igitur verso civitatis statu nihil usquam prisci et in lo-gri moris: omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare; nulla in praesens sormidino, dum Augustus actatu validus sequo et domum et pacem sustentavit. postquam provecta iam seneelus aegro et corpore saligabatur, aderatque sinis et Disitired by Cc

9쪽

LIBER I. Cap. 2. 3. 4. 5. 6.

spes novae, pauci bona libertatis incassum disserere, plures hellum pavescere, alii cupere. pars multo maxima inminentis dominos variis rumoribus disserebant, trucem Agrippam ei ignominia accensum non aetate neque rerum experientia tantae moli parem, Tiberium Neronem maturum annis, speetatum.bello, sed vetere atque insita Claudias familiao superbia; multaque indicia saevitiae, quamquam premantur, erumpere . hunc et prima ab insantia eductum in domo regnatrice ; congestos iuveni consulatus , triumphos ; no iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exulem egerit, aliquidquam iram et simulationem et secretas lubidines meditatum. aecedere matrem muliebri inpotentia: serviendum seminao duobusque insuper aduleseentibus, qui rem publicam interim premant, quandoque distrahant. 5. Haec atque talia agitantibus gravescere valitudo Augusti; et quidam scelus uxoris suspectabant. quippe rumor ineesserat, paucos ante menses Augustum, electis consciis et eomito uno Fabio Maximo , Planasiam vectum ad visendum Agrippam; multas illic utrimque laerimas et signa caritalis, spemque ex eo lare ut iuvenis penalibus avi redderetur. quod Maximum uxori Marcia aperuisse, illam Liviae. gnarum id Caesari; nequo inulto post exstincto Maximo, dubium an quaesita morte, a ditos in funero eius Marciae gemitus semet incusantis, quod causa exitii marito fuisset. utcunque se ea res habuit, vixdum ingressus Illuricum Tiberius properis matris litteris accitur;

neque satis conpertum est, spirantem adhuc Augustum apud urbem Nolam an exanimem reppererit. acribus namque custodiis domum et vias saepserat Livia; laetique interdum nuntii Vulgabantur, donec provisis quae tempus monebat, simul exce sisse Augustum et rerum potiri Νeronem fama eadem tulit. 6. Primum facinus novi prineipatus suit Postumi Agrippae caedes; quem ignarum inerniumque quamvis tirmatus animo centurio aegro consecit. nihil do ea re Tiberius apud senatum disseruit: patris iussa simulabat, quibus praescripsis set tribuno custodiae adposito, ne cunctaretur Agrippam morte adficere, quandoque ipso supremum diem explevisset. multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senalus consulto sanciretur perseeerat: cete Diuiligod by Cooste

10쪽

CORNELII TACITI ANNALIUM

rum in nullius umquam suorum necem duravit; neque moditem nepoti pro securitate privigni inlatam credibile erat. propius vero Tiberium ac Liviam, illum metu, hanc novercalibus odiis, suspecti et invisi iuvenis caedem sestinavisse. nuntianti centurioni, ut mos militias, factum esse quod imp Tasset, neque imperasse sese et rationem lacti reddendam apud senatum respondit. quod postquam Sallustius Crispus partieeps secretorum lis ad tribunum miserat codicillosὶ ω-

perit, metuens ne reus subderetur, iuxta periculoso ficta seu vera promeret, monuit Li iam ne arcana domus, no eonsilia amicorum, ministeria militum vulgarentur, neve Tiberius vim principatus resolveret cuncta ad senatum Vocando: eam conditionem esse imperandi ut non aliter ratio constet quam si lini reddatur. 7. At Romae ruere in servitium consules, patres, eques. Manto quis inlustrior, tanto magis salsi ac festinantes, vult que composito, ne laeti excessu principis neu tristiores primordio, lacrimas, gaudium, questus adulationis miscebant. Sex. Pompeius et Sex. Apuleius cons. primi in verba Tiberii Caesaris iuravere, apudque eos Seius Strabo et C. Τurranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonao; mox senatus milesque et populus. nam Tiberius cuncta per cons Ies incipiebat, tamquam vetere re publica et ambiguus imperandi. no edictum quidem quo patres in curiam vocabat, nisi tribuniciae potestatis praescriptione posuit sub Augusto acceptae. verba edicti suere pauca et sensu permodesto: de honoribus parentis consulturum, nequo abscedere a corpore, idque unum ex publicis muneribus usurpare. sed defuncto Augusto signum praetoriis cohortibus ut imperator dederat; excubiae, arma, celera aulae; miles in forum, miles in curiam comitabatur. litteras ad exercitus tamquam adepto principatu misit, nusquam cunctabundus nisi cum in senatu loqueretur. eausa praecipua ex formidine, ne Germanicus, in cuius manu tot legiones, immensa sociorum auxilia, mirus apud populum favor, habere imperium quam exspectare mallet. dabat et famae, ut meatus eIectusque potius a republica videretur quam per uxorium ambitum et senili adoptione inrepsisse. postea cognitum est ad introspiciendas etiam procerum Volu Diuitiam by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION