장음표시 사용
11쪽
praecedentes respicere dignatus es, hoc est, benigno. Deus TE servet, REX AUGUSTE, in Nestoreos annoS, ut omnia feliciter perficias, quae in salutem Civium tuorum animo meditaris ilia vovet
12쪽
Bh 'ρ imp hoc Tomo Iuris naturae.
qui jam in lucem prodit. de Iure
personarum, quod vulgo dicitur. agimus. Ius hoc consistit in se. cultate determinandi actiones M.tetius & proprie Imperium dicitur, idque priva. tum, quatenus privatis in actiones privatorum
13쪽
PREFATIO. competit. Oritur autem ex societatibus, quas vel ipsis natura instituit, veluti quodam quasi pacto, vel sua voluntate homines inter sie contrahunt. Est itaque jus quoddam acquisitum, dependens a jure connato. Naturaliter nimirum homines omnes liberi sunt, ac nemini jus quod dam perfectum competit in actiones alterius, quippe in quibus unusquisque dependet a sua, non ab alterius voluntate. Quamvis enim naturaliter homini competat jus sese ac sua defendendi adversus aggressores atque raptorem, ac puniendi securitatis suae, quae in numerum jurium
connatorum recte refertur, violatorem, utrique .
tamen locus non est nisi ex maleficio alterius, ut ideo nisi facto quodam alterius interueniente noebis competat & quasi momentaneum sit. Hic vero agitur de jure quodam manente, quo actiones vel omnes, vel certae sive perpetu sive saltem ad certum tempus potestati nostrae sejiciuntur. Et istiusmodi jus in actiones alterius nemo acquirere valet, nisi vel expressa, vel
14쪽
PI FATIO. praesumta alterius voluntate. pertinet huc pGmo jus conjugale, quo utuntur inter se conjuges, & quod oritur ex pacto, quo matrim nium contrahunt. Deinde huc reserendum jus parentum in liberos, quod patriae potestatis nomine vulgo venit, utrique tamen parenti naturaliter commune est, & ex quasi pacto descendit, quo cietas paterna initur. Porro hic lo. cum habet jus domini in servum, & heri in ia-mulum, quod ex pacto derivatur, quo quis vel in servitutem persectam redigitur, vel societas herilis contrahitur. Et ex his consociationibus, seu societatibus simplicibus componitur domus, unde jus patris & matris semilias in domesticos Ortum suum habet. Ea igitur de caussa in septimo hoc tomo agitur de societate conjugali,
paterna & herili atque domo, & qualia in iisdem
sint jura particularia, quales obligationes, methodo nostra ex principiis Iuris naturalis demonstratur. Quoniam vero non modo hisce inicitatibus, Verum etiam aliis tam simplicibus, quam
15쪽
compositis insunt principia generassa; ideo tractationi speciali praemisimus generalem de societate in genere ac hinc orto imperio, quoniam specialia ex generalibus demonstranda. Enimvero ex matrimonio & societate paterna oriuntur cognationes atque affinitates. Quamobrem nostrum quoque erat de hisce demonstrare, quae naturae ac rationi conveniunt. Et quia jus ha reditarium demonstrari nequit, nisi antea jura liberorum atque parentum, itemque cognato
rum fuerint perspecta ue de eo quoque hic demum agere datum suit, quamvis jus istud ad Iura rerum spectet. Atque ita tandem absoluimus omne Ius priuatum tam rerum, quam persinnarum, & confidimus sore, ut iis intellectis in quovis casu pateat, quid rationi consentaneumst. Etsi enim fieri minime potuerit, neque etiam consultum esset, ut Omnes casias particulares, quae obtingere possunt, expenderemus, si quis tamen ea, quae a nobis tradita sunt, animo comprehenderit & methodum, qua in demonstrando
16쪽
strando usi sumus, in potestatem suam redegerit; et haud quaquam dissicile erit eadem methodo
demonstrare, quid in quolibet casu a nobis praeterito legi naturae conueniat, quid ab eodem abhorreat. Immo ubi in sequentibus theoriam generalem legum civilium ex naturalibus emciendarum dederimus; non modo evidenter perspicere licebit, quantum illae cum his consentiant,& quantum ab iisdem recedant, verum etiam utrum rite fuerint factae, an manu emendatrice
adhuc indigeant. Non dissiteor, si opus nostrum de Iure Naturae cum aliorum de eodem striptis conseras, illud nimis amplum atque diffusum videri. Quodsi tamen perpendere Velis, nos omnia ad rationis normam exegisse, quae in Iure civili de Iure rerum ac per narum tradumtur, nec ea saltem recensiuisse, sed sussicienter demonstrasse,&, ne quicquam obscuritatis remaneret, aut animus alicubi adhuc fluctuaret. singulis ubivis plenam lucem affudisse, prolixitatem nimiam minime accusabis. Si breuiores
17쪽
pRRFATIO. esse voluissemus, propositiones quasdam omittendo, demonstrationes contrahendo, notaS praeter
mittendo, vel abbreviando; ossicio nostro non satisfecillemus, nec finem a nobis propositum consecuti suissemus. Quodsi enim propositio nes quasdam omisissemus, aut ibinde defuissent principia, ex quibus aliae demonstrandae erant, aut quidam sibi persuadere potuissent, quasi easdem ad jus positiuum, seu mere ciuile rejiceremus, saltem non omnibus evidenter patuisset. quomodo ex principiis Iuris naturae sint demonstrandae, aut eidem convenienter enunciandae. Si demonstrationes contrahere libuisset, non cu.jusvis suisset siupplere ea, quae praetermissa suissent.& valde vereor, ne defecisset evidentia, sine qua assensus firmus atque immotus nonnisi dissiculter obtinetur. Quodsi denique notas non adeo liberali manu tradidissemus, multa omittenda suissent, quae ad Iura penitus comprehendenda& mere civilium a naturalibus differentiam inti. me perspiciendam faciunt, multisque dubiis pa
18쪽
pRJEFATIO. sim locus suisset relinquendus. optarunu nonnulli, ut quis singulis definitionibus ac propositionibus adjiceret leges ex Corpore Iuris civilis,
vel etiam canonici, aut, ubi tales non Uttant, lin
ca quaedam Interpretum illius Iuris, seu Doet rum 3 sed iidem agnoverunt, hoc mihi sore nimis molestum, nec me huic labori vacare posse, nisi opus ipsum morari velim. Quamobrem aliis laborem rubens relinquo : neque enim is sum, qui sibi, vel aliis persuadere velit, quasi praeter me non sit alius, qui aliis utilia praestare possit. Evolvantur modo, quae in Tomo anteriore de officiis ac Iure eruditorum a me demonstrata
sunt, nec ullus dubito fore, ut omnes una con
fiteantur, nemini magis quam mihi in votis esse, ut conjunctis studiis scientiae promoueantur. Doleo saepius plures esse, qui actum agere malunt, quam qui multo utilius operam suam collocare poterant in iis, quae nondum acta sunt.
Iure privatorum absoluto, restat Ius publicum universale, quod & Ius ciuitatis dicitur, nobis
19쪽
quoque Imperii publici nomine venit. Id ipsum
in sequentibus ex principiis Iuris natum eadem methodo deducemus. qua hactenus in Iure privato enucleando usi sumus. Atque ita apparebit, id ipsum quoque ad Ius natum pertinere. ac partem Systematis esse, quod de eodem condere instituimus. Halae d. 29. Martii An. J747.
20쪽
FIGIS AC IURE IN SOCIETATIBUS COMIuGIALI . PATERNA . HERILI AD QUE DOMO.
De imperio ac societate in genere.
Societas in genere est pactum , vel quasi pactum de fine Societas
quodam conjunctis viribus consequendo. qui in
Sunt equidem, qui putant, dari etiam posse societates, quae nullo pacto nituntur; sunt etiam qui arbitrantur, quasi pactum non esse juris naturae, sed commentum juris civilis; nulla tamen ratio sussiciens est, quae societatem per pactum, vel quasi pactum non definire nos cogat. Quae enim in contrarium aD seruntur exempla, aut nonnis per abusiam, seu inconstanti-