De custodia angelorum praelectio f. Vincentii Gregorii Lavazzoli pro acceptatione, et examine in regentem regalis studii S. Dominici Majoris

발행: 1776년

분량: 10페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

1쪽

PROMOV DI. AD GRADUI IN PROVINCIA REGNI EXAMlMENTUR, ET SUB ETCOMMUNICATIONIS LATAE SENTENTIAE PoeMA NONNISI APTI , ET IDONEI PER VOTA SECRETA A QUINQUE EXAMINATORIBUS ADMITTANTUR.

2쪽

SVmmψm Deum, qWi solus ex nihilo omnia condidit, sive

quae in caelis sunt, sive quae in terris visibilis,& invisibilia, sanctorum ministerio Angelorum non ex indigentia providentiae suae , sed ex abundantia potius suae Bonitatis mundum hunc visibilem, & homines, qui in eo sunt, regere, & gubernare, indubitata fide tenemus I). Id sane nullus, nisi Sadducaeus, qui Angelos iesos in rerum natura exsistere negabat, inficiatur: Nec immeri. elo; cum haec Angelorum ministeria passim in divinis Litteris lucrulentissime descripta reperiantur. In his enim Angelos legatos modo legimus a Deo missos ad praenuncianda instignium quorumdam virorum natalia , Isaaci , Samsonis , Ioannis Baptistae , ac tandem Jesu Christi Dei pariter, ac hominis; modo ad annunciandam voluntatem suam Prophetis, ut Abrahamo, Danieli, Zachariae, aliisque sanctissimis hominibus. Legem ipsam veterem traditam a Deo fuisse per Angelos in manu Moysi, notat Apostolus; eosque spiritus admini. stratorios vocat ad Haebreos I. Saepe etiam vicibus Dei suagentes, cum homines alloquerentur, nomen ipsum Domini Elohim, sacrum quoque aliquando, ac incommunicabile Iehovah, usurpasse , Iegimus in Genesi. Qua de re Philo disertissimus Iudaeorum , ac S. Dam,scenus recte asserunt, hoc esse in Mundo Angelos, quod in amplis aedibus columnae; nam sicut istae domum, orbem illi sustentant, &ornant. Cecinitque de illis propterea NazianZenus carmine 6. Pronaque ad obsequium pars altera fusinet orbem p auxilioqtie is o semmat: Et Gregorius ille magnus Ecclesiae Pontifex, nihil in hoc Mundo visibili, nisi per creaturam invisibilem , d poni posse , scribere

non dubitavit lib. 4. Dialogorum calx IS. Hinc per, scalam, quam vidit Iacob, satis accommodate Dei intelligunt providentiam Theo.

i S. Thomas P. P. q. III.

3쪽

doretus, 3c Cyrillus; per ascendentes autem, ac descendentes Angelos, ipsorum in visibilis hujus Mundi gubernatione spirituum ministeria interpretantur.

Errarunt ergo, nec audiendi sunt, ,qui in caelestia solum compora immediatam praesidentiam superiores spiritus seu intelligentias, ut aiebant ipsi, habere opinati sunt; non advertentes, ut notat S.Thomas, quod in rerum natura plures saepe fiunt operationes, quae vim, ac Virtutem corporum excedunt, ad quas proinde sola impressio , motus, & influentia caelestium corporum haud lassicit, quaeque proepterea fieri nequaquam possunt, nisi Angelorum ministerio. At si a quibusdam superiores spiritus non plures numerati sunt, quam quos movent orbes, & caeli, quibus praelident adminil randis; contra Gentiles alii Philosophi senserunt. Hinc tanta apud illos Geniorum religio erat, ut tu extremum lapsi errorem , eos Mundi etiam hujus visibilis factores esse, arbitrati sunt, eosque sacrificiis, tamquam minores quosdam Deos coluerunt; quem errorem cum adoptarent St-moniani, fideles Corinthi monuit Apostolus, ut seduci haud sinerent in humilitate, & Religione Angelorum. Imo si diligenter, quae de sanctis Angelis tradunt divinae Litterae, perpendamus, certum etiam existimabimus, quod cum S. Gregorio, atque Andrea Cysariensi in hac q. iI3. a. a. docuit laudatus Doctor Angelicus, rerum videlicet corruptibilium singulis generibus suum adesse Angelum ad eorum regimen deputatum , ut ip finem usque Mundi illaesa serventur. Nam Apocalypsis 16. commemoratur Angelus aquarum multarum; & ibid. de alio fit mentio habente poetestatem super ignem. Augustinus etiam lib. 83. qq. q. 79. dicit , quod unaquaeque res visibilis in hoc Mundo habet potestatem Aa- gelicam sibi praepositam: quod certe satis rationabile videtur, quia, ut recte ait S. Dactbr, divina providentia principalius est circa ea, quae perpetua sunt, cujusmodi scimus esse genera , ac species rerum corruptibilium. Haec cum ita sint, nos in praesentiarum de hominibus tantum sermonem iustituimus. Imo nec de hominibus sermo nobis este oportet, ut unam constituunt communitatem Ecclesiastican aut politi. cam; has enim per Angelos regi , & gubernari mani sella testantur Scripturarum oracula : Ecce ego sic Deum totum Israelis populum alloquentem legimus Exodi 23. Ecce ego mittam Angelum metim , qui praecedat te , Ο eustodiat in υio, oe introducat in locum, quem paravi. Super muros et ram Hierusalem posuisse Dominum custodes, idest Angelos , ut Patres interpretantur , scribit Isaias cap. 62. Et ne id uni populo Isihelitico credamus esse concessum , Danielis Io.

de Angelo Pe dis sermo est ; de magelo Macedoniae Actorum Issi de Angelis plurium gentium apud Zachariam. Arebangelus etiam MLebaei Princeps dicitur populi Dei in eodem capite Io. Danielis Hinc imperiis singulis, singulis regnis, provinciis, nationibus, nec

4쪽

non Ecclesiis si , ac communitatibus & Monasteriis proprium etiam

esse Angelum ad custodiam destinatum, docent PP. Omnes. Pergeuies, oe Civitates diυ ae sunt, ait Clemens Alexandrinus lib. I. Stro- .matum , Angelorum praefecturae; idque probat Origenes ex cap. I. a. & 3. Apocalypsis; asserunt hoc etiam alii omnes, praesertim Gregorius lib. I . Moralium cap. 8. Epiphanius haer. II. 3c Nagian-Σenus carmine 6. ubi de Angelis dicit : Illi homines , Urbes isti , gentesque gubernant . Et hoc sane rectum divinae providentiae ordinem postulare videtur, ut quae videlicet magis mobilia , ac variabilia lunt, per ea quae magis immobilia, ac in variabilia sunt, regantur, & gubernentur: Cognitiones autem δc affectus hominum m gis variabiles sunt, quam cognitiones, & affectus Angelorum: Id. igitur divinam decet providentiam, ut homines per Angelos rega tur, & gubernentur ; sicut optime semper loquitur S. Thomas iahujus quaestionis articulo primo. Nec praeterea mens nobis est, illam modo tangere quaestionem, utrum singuli humanarum Communitatum Praelati, Episcopi, Reges, Principes, sive Duces, peculiares, ac proprios habeant Angelos , aequibus de his , quae ad regimen attinent Communitatis , illuminentur, ut docuit S. Th. in a. Senti dist. II. q. I. a. a. ad 4. Nequ

tandem de quolibet Sacerdote celebrante divina mysteria praetens quaestio inllibuitur, an singulis assistant Angeli; quam affirmative resolvit idem S. D. 3. p. q. 83. a. 4. ad 9. Haec sine dubio satis rationabiliter dicuutur. Cum enim Praelatus duplicem prudentiam ii here necesse sit, unam politicam , alteram monasticam G a duob pariter Angelis illustrari , opus habent. Similiter si Manue sacri. canti Angelus adstitit , Iudicum I 3. & Zachariae thus adoleuti Amgelus apparuit stans a dextris altaris incensit , ut narrat . S. Lucas

cap. i. sui Evangelii ; quanto inagis Sacerdoti Christum ipsum immolanti suum assistere Angelum , existimandum est , ut ipsum ad tantum sacrificium devote , ac digne celebrandum .excitet , ejusque

I) Inter varias, quae Neapoli exstant sub titulo S. Michaelis Archangeli Ecclesiae, vetus adest Abbatia antiquitus dicta S. Archangeli de Mortisse , alias Morfixa, quam anno III 6. Paschalis II. Papa sub Apostolicae Sedis protectione suscepit. Vide ri bellum tom. 6.pag. I o. Ordinis erat S. Benedicti , cujus Monachi monasterium cum Ecclesia libenter Fratribus Praedicatoribus S.Dominici cesserunt anno I 23 I. Vide eundem ribeu. pag. I 6 I. Ibi professus vixit Doctor Angelicus S. Thomas Aquinas . Vocabatur etiam de Illamomfixa, titulum postea accepit S. Dominici ab Alexandrow. anno Iaues. Ibidem pag. I 2. Ex Caesar ae Engenio in Neapoli Sacra pag. 2ὸ Lubin Abbatiarum Italiae pag. 233. Amplificata deinde suit magnificentius cum Coenobio a Carolo IL Andegavensi.

5쪽

i preces Deo offerat Verum ista omnia extra praesentem sunt en troversiam; de hominibus nunc solum lini uimur, prout sunt singω

lares personae.

Cum autem Angeli homines duobus modis custodire possint , custodia videlicet extraordinaria, palam apparendo in corpore assumpto, eosque mirix quibusdam modis ab instantibuς periculis liberando ; & custodia ordinaria invisibiliter hominibus assiliendo , eisque bonum consulendo, ac illorum mentem illuminando; de hae secunda tantum custodia sermonem facimus . Nam tutandis, protegendi Lque quibusdam iustis hominibus Angelos extraordinario quadam modo Deum aliquando misisse , indubitatum est. Huius enim exempla purima divinae nobi ς Scripturae exhibent: Deus meus, inquit Daniel

ropheta, πιι ιν Angelumsum conclusit ora leonum non nocu

om mibi. Petro etiam Apostolo vincto duabus catenis Angelus visibiliter astitit in carcere, eumque de manu Herodis liberavit. De Raphaele item Archangelo ad Tobiam missis , ut filii ejus comes esset in via, ejusque uxorem Saram a daemonio liberaret, coni at In eodem libro . Unum igitur nobis omni argumentorum genere demonstrandum est, quod homines singuli, ut sunt privatae quaedam personae, sive iusti sint, sive peccatores, fideleς, vel infideles a sim.gulis custodiantur Angelis λυθιbilirer illis assistentibus, eosque derecte agendis illuminantibus. Qua in re unum habemus adversarium Ioannem Calvinum , qui primum de hae veritate dubitavit; deinde lib. I. Inst. cap. I

audacter merum esse commentum asseruit.

At Iuce ipsa apertiora sunt Scripturae, ae PP. omnium Eccle-sae saeculorum testimonia , quibus nostra probatur assertio. Illa tamen propter temporis angustias seligam , quae rem nostram propius angunt . Virum justum alloquens Propheta P c po. Augesis suis , inquit , mand is de re , ut eustodiant te in omnibus υiis tuis: In manibus portabunt re, ne unquam ossendas ad Iapidem pedem tuum et quibus ultimis verbis iustorum singularis Dei per Angelos custodia designatur. Hi ne idem subdit Propheta in me speraυit Itb robo eum, protegam eam, quoniam cognovit Nomen meum. Iusti igitur homines in Deum sperantes, ac Nomen Dei verbis , ac factis confitentes ab Angelis singulari quodam modo custodiuntur, Sc somtasse a pluribus etiam Angelis, saepe ut nihil eis noceat, semper ut omnia illis proficiant ad salutem . Et ne putes lastos tantum ab Angelis custodiri, audiamus de omnibus fidelibus Dominum loquentem Matth. I 8. Videte ne contemnatis unum ex his pusiliis e Dico mim vobis , quia Angeli eorum in Caelis semper Diderer faciem Parris mci, qui in Paelis s. Pusillorum autem nomine nou pueros , ques

ad se vocavit , Christus ilitelligit , sed omnes fideles ; id quod perspicuum fiet, si praelaudatis verbis jungas, quae Lucas , & Marcus habent. Ita enim CHRISTUS loquitur Lucae cap. s. hi Missam

6쪽

GIMamerte metum ex bis pusillis , eredeutuus in me , bonum est ei -agis , si circumdaretur mola asinaria collo ejus, Ο in mare mitteretur. Et rursus cap. I a. Apostolos alloquens : Nolite, inquit, timere

pusillus greη. Similia habet S. Marcus. Illos igitur pusillos Christus vocat, qui in ipsum credebant; hos in vilissimorum hominum censu habendos non esse monet, quod superbia, & ambitione careant; eis enim custodes, ae defensores sunt Angeli, quibus Dei solium in 'caelis stipatur . . . Fideles igitur omnes in Christum credentes suos habent Angelos , a quibus custodiuntur; etiamsi in accepta fide, ac justitia non sint permansuri , cum Christus nec Iudam exceperit , qui minime perseveravit. Quod igitur unicuique fidelium, inquit Basilius lib. 3. contra E nomium, adsit Augeias , tamquam paengogus aliquis , o pastor --ram gubernans , nemo contradicat , qui Domini merborum memineris dicentis : Ne contemnatis unum ex his pusuis, quia Angeli earum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui tu caelis est. Et Chrysost. hom. 3. in cap. I. Epist. ad Colosi. Secundum numorum H 'delium, ait, esse numerum Angelorum. Verum tamen est, & negare non audeo hujusmodi Scripturae, ac PP. testimonia non de Ethnicis,

ae infidelibus, sed de iustix tantum, ac fidelibus hominibus praeciρ-

loqui. Attamen ad omnes indiscriminatim caeteri Ecclesiae PP. Angelorum hinc curam,& custodiam extendunt. Ita Nysienus in vita Moysis, ubi scribit, occultam esse traditionem, sile fermonem fide dignum

ex paterna traditione acceptum, ac defendentem , Angelum quemdam incorpores natura conssantem, unicuique is adminiculum vitae 6iso πDeo constitutum. Et Bernardux super illa verba augelis suis Deus m. serm. I 2. Si Fidem, inquit, eo uias, en tibi angelicam probat prae sentiam non deelse . . . Adsunt σ1ou modo tecum, sed etiam prσ re

adsunt, με protegant, adsunt, ut ρrinis. Et lib. s. de Consid. Cap. ait, qμο snguit angeli s ulis hominibus dari ereduntur. Hieronis etiam in cap. 18. Matti ita exclamat : Magna dignitas auim rum , quod unaquaeque ab ortu nat italis habeat is custodiam fui geIum de Saxum, mel deputatum. Iino ipse Chrysisto m. alibi docet, tinumquemqur Angetam habrie Custodem. Et sane si , ut supra tetigi, singulis Regnis, Provinciis, ae nationibus, licet singuli sunt Angeli ad regimen destinati, ut communiter docent Scriptura , ἐχ PR, cur AngeIorum particulari custodia prinibuntur infideles ipsi Τ Eo vel magis quia , ut docet S. Th. in hac q. Angelorum custodia ad providentiam Dei pertinet generalem , qua nullus privatur homo, esto Ethnicus, & infidelis. Ex his igitur, quae de eustodibus Angelis nobis tradunt SL PR, qui alios modo Dei officiales appellant, ut Tertullianus; m do saturis nostrae ministeriales , ut Cyprianus ς modo Duces ρ'puli , Cyrillus ΑIexandrinusa modo paedagogos, ct ductores nostros , ut Dionysius, & Athanasius; orta' eth Ecclesiae Universalis consuetudo,

7쪽

fidelium omnium consensti confirmata , quae ubique terrarum singulos docet fideles, suos invocare custodes Angelos, idque publico, .c solemni ossicio, sive orandi ritu: Quae Universalis Ecclesiae consuetudo sola ad hanc Angelorum custodiam suadendam lassiceret, etiamsi Scripturae silerent, & PP. Ut enim notat Augustinus Ep. Io8. Universalis Ecclesiae eo uetudo, eis de aliquo dogmate expressam non baberemus Scripturae definitionem , sola susscit , eontra quam di μ arci olentissima infaniae est. Quadere, quod iusti, ac singuli fideles a

sngulis, ac propriis custodiantur Angelis, cum de iis Scriptura , ac PP. omnes expressius loquantur; merito ut fidei dogma a multis recipitur eruditissimis viris . Temeraria saltem , sive potius haeresi proxima, ac tanquam haeretica damnanda opposita censenda est Calvini sententia, si juxta regulas Melchioris Cani , nulla sit haeretica dicenda opinio , quam clare , & expresse , conceptisque verbis , ut haereticam nondum damnavit Ecclesia. Dies me deficeret, vobisque N. M taedium afferrem, si ad oppositam Calvinistarum sententiam refellendam Gentilium. Philosophorum, idest Hesiodi, Epicteti, Platonis, Apuleii, Censorini , aliorumque dicta in medium proserrem. Id unum sufficiat , a Calvini stis negari, quod lumine solum naturae Ethnici cognoverunt I).

r) mmentote, inquit Epictetus apud Arianum lib. I. dissert. , πηπqt om vos solos esse; sed Deus intus est , oe mester genius est intra domum. Plato vero in Apologetico pro Socrate ad Athenienses: Genium hunc nostrum , sυe Daemonem , ut ipse appellat , Uiςm , Rit , D Mrμm apud Deum host mortem operum nostrorum . Et Apule jus loquens de Daemone Socratis, illum vocat, praefectum domo/L, δες viatorem propriam , eurisiorem iniimum , observatorem iudivisivm , Orbitrum , ct testem infestisrabilem , malorum improbator m , bonorum vero approbatorem . Addit Censorinus de die nat litto nobis obfervatorem appositum esse , ut ne puncto quidem rc stris longius abscedat , sed ab utero mistrix exceptos ad extremum viis diem comitetur . Cuius sententiae antiquitas in Hesiodo conspicitur Graecorum Poetarum vetustissimo lib. r. operum , & dierum , ubi bonos iu Merris esse Angelos , ait, ab Τουe missos custodes morroiiμ' qui oe justa , iniqua' hominum opera observant.

Seὸ duo nos inter , & ipsos diserimina , ac veluti parietes pinnendi sunt , quod ipsi cum Iudaeis unicuique duos adesse Angelos , probum scilicet , & pravum frequenter putavere, ac priorem opem, & bonum praestare consilium , alium insidias moliri credebant ; quRopinio etiam apud indoctos fideles probata est , & in duobus Vet stissimis libris invenitur, altero scilicet Hermae , sive Pastoris; alte ro Barnabae ς & quod magis mirum est , in eandem quoque opi

8쪽

Remanet igitur ut pro more, & consuetudine nostram lianc sententiam argumento satis rationabili confirmemus cum S. Thoma Angelico Do ore : In liis enim , ut recte notat Caietanus , sa tis est rationi consona dicere. Quod Angeli ad hominum custodiam deputentur ad executionem pertinet divinae providentiae erga homines, qua illos regit, ac gubernat: Providentia autem divina, cum rectissima, ac ordinatissima esse oporteat, potior, ac principa lior esse debet circa illa , quae perpetuo manent, quam circa reς corruptibiles, quae transeunt: Hae enim utpote ordinis inferioris, a Sapiente Provisore ad res perpetuas ordinantur , ac propter illas sunt volitae. Cum igitur homines singuli incorruptibiles, ac immo tales sint, non solum quantum ad speciem communem , sed etiam quantum ad formas singulorum , quae sunt animae rationales ; aliae vero res corruptibiles, solum incorruptibiles sint. quantum ad speciem; sequitur, quod providentia Dei ita comparatur ad singulos homines, sicut comparatur ad singula genera,& species rerum corruptibilium Sed juxta Gregorium Horm 34. in Evang. diversi ordines Angelorum deputantur diversis rerum generibus, ut Potestates ad arcendos Daemones, Virtutes ad miracula facienda in rebus corporeis: Probabile etiam est, subdit S. Doctor, quod diversis speciebus rerum com ruptibilium diversi Angeli ejusdem ordinis praeficianturia Ergo rationabile etiam est, ut diversis hominibus diversi Angeli ad custodiam

deputentur.

Redamemus igitur , ita cum S. Bernardo hanc meam citi adopraelectionem , redamemus Angelos custodes nostros , hono remus eos quam possumus , quam debemus . Si pirenius ad eos , addit Gregorius; ineamdis amicitiam cum Angelis custodibus nostris, subjungit Leo Magnus , audiamus eos, qui nos amant. nos diligunt , & summa curi bonum nostrum promovetat, de consulant. Si dolore opprimeris; levabunt : si animi dubiis cruciaris p removebunt . In taedio , in dejectione animi , in metu, omne ab illis solati uiri , robur, Jc virtus , suaviter , blandeque suppeditabuntur . Si illos audiemus , quoς custodes hic habemus, conregnantes in Caelo habebim . Debiis Dionem concesserunt Veteres quidam Patres , praesertim Origenes , etsi in illa constans non fuerit . At nos Angelum hunc malum fuse gulis hominibus datum non probamus, sed in opiniones apocryphas, imo falsas hanc persuasionem rejicimus . Secundum nos inter , &Gentiles discrimen est , quod ipsi Genios singulis fere rebus suis

custodes assignabant; quam opinionem Prudentias contra Symmachum irridet,& S. Thomas pluribus in locis impugnat. Nos autem unum bonum Angelum uni homini custodem datum esse credimuς,

a quo, si Deus ita disposuerit, omnia quae illius sunt , servari po

terunt .

9쪽

Debitum autem , dc gratitudo stJ debita, quod feci, & facio, me inprimis facere compulerunt. Nam quicquid hineo , & quicquid porro habiturus sum , cui post DEUM alii , quam Eminentissimo , ac Reverendissimo P. Generali F. Joanni Thomae de Boxadors, Vobisque omnibus, ornatissimi PP. , acceptum seram Z Ν recensebo beneficia singula, quorum nihilominus memoria apud me erit sempiterna . Unum tamen , quod familiam ducit, & recens contigit, silentio praeterire nequeo. Quodnam illud λ in hoc Regali Studio Cathedrae matutinae assignatio. Quod beneficium ego tanti Dcio, ut quas grates rependam non invenio . DEUS compensator omnis boni, Eminentissimo Patri, ob id benedicat ex alto. Sit illi prosperitas, & salus. Votum hoc meum gratitudinis loco, & cum pso me potius ipsum totum, vobis AA. R R. PP. offero, & addicta

. . Quamdiu Nisam .mυam memor pectusque sincerum geram Vos mente fida semper observans colam , Vesterque dici gloriabor . . .

i J Ad gratitudinem requiritur primo ut homo recognoscat bene scism acceptum: Secundo quod laudet, oe gratius agat : Terrio quod serribuat loco , c T rempore fecundum suam facultatem. S. Thomas

SEARCH

MENU NAVIGATION