Armamentarium scientificum. In quo reposita ordinate et breuiter illustrata continentur, axiomata, pronunciata, dicta philosophica in primis & theologica; ... a R.P. Henrico Marcellio è Societate Iesu. .. 1

발행: 1635년

분량: 845페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

Prooemium. generalissimos fontes ex quibus alia consequenter rivulorum instar profluxerunt unico

quasi aspectili obiecerit: litterati plerique serie

contenti; non magnopere laborarunt,quae naturalis esset singulorum connexio, quae unius

ab altero dependentia, quid ordini doctrinae

foret consentaneum magis. Quare lapius easdem aut similes explanationes, distinctiones, ampliationes, restrictiones repetere dc ingeminare necessarium fuit. Neque tamen in eorum lectione multiplex ille fructus extitit, qui ex dominali in scientiis progressu quam uberrime dimanat. Cuius equidem intuitu, aliam methodum inuenire studui& praecipua scientiarum Principia, Scita, Axiomata, hoc,quem cernis, ordine digessi. V. Vsus .Armamentarii Methodicus.

IN quo equidem q ud praestitum sit,aliorum

esto iudicium; certe νti confido operae fructus constabit: praeterquam enim quod ingens Principiorum dignitas sit 8c utilitas, methodus ista per se dolectationem non mediocrem asseret legenti, cfficietque ut exiguo labore, non varia modo sed etiam plenam fere scientiam rerum hauriat: dum videlicet x fontes scientiaru ipsos Se riuulos indescaturietes unico veluti haustu propinat. Potest Scipsa esse veluti norma quaeda siue Cano legendi utiliter&exiectione annot Andi ea quae insoris videantur

12쪽

CProoemium. esse momenti: nihil siquidem ex ulla libera. lioris N altioris Auctoris lectione facile osseretur egregium; siue ad vitam instituendam

conducat, A virtutem ac pietatem alat;siue tale sit, ut in familiari usu, in disputationibus priuatis ac publicis, in litteris ac libris scribendis in magistratu gerendo deseruire utiliter possit;

aut denique alio quolibet modo, ad scientiam quampiam , vel artem liberalem pertineat, quod non in certum aliquem huius Armamentarii locum referri commode & digeri possit. Eum namque in finem tanta titulorum varietate distinctum est, ut consideranti perspicuum fiet. Quinimo tota doctrina quae in variorum Auctorum collectaneis, florilegiis, Polyantheis sparsa continetur, in sormam huiusmodi si refunderetur, non ita magno temporis dispendio lectores grauarentur, qui dum

sententiarum temere congestarum farraginem perscrutantur, non raro post exhaustum irritae inquisitionis taedium, manu vacua coguntur recedere: at vero si in excerpendi labore huiusmodi doctrinae methodus seruetur, non solum omnis confusio vitari poterit; sed etiam id commoditatis sequetur, ut breui, sub quolibet titulo , prudentiae verbi gratia, vel amicitiae, vel fidelitatis, tam multa memorabilia ex operibus quae legeris, collecta Videas,

vix ut unquam deesse possit subtiliter iis de re-

13쪽

Prooemium. bus M sapienter, ac cum admiratione audientium disserendi ac disputandi copia. Est in hanc sentetiam praeclara Senecae monitio. Epist. 8. pes, Pt aiunt, debemus imitari, quae dagantupae flores ad mel faciendum idoneos carpunt, deinde quidquid attulerunt, disponunt ac perfauos dige-νunt : di Virgilius noster ait s liquentia mella stipant, O dulci distendunt nectare cellas. Nos quoque has apes debemus imitari quounque ex diuersa lectione tangsimu eparare; melius enim distincta seruantur. VI. Principiorum Interpretatio.

EXplicationem Axiomatum do, non pria uatis aliquorum sententiis propriam, sed peripatetica omnino si philosophica sint,ac tale, quae quoad eius fieri potest,omnibus cuiuia cumq;sectis Philosophis satisfaciat: sin auteal-rerius sint facultatis Pronunciata,in iis explicadis celebriores Auctores sequor,ita tame ut ex ipsa ratione potius qua e nuda asserentium a ctoritate conatu s sim do ctrinam veram edicere; Quem in finem adii praecipue Doctores

Veteres, &non raro pro unius Axiomatis interpretatione decem aut plures etiam consului,ut ex genuina eorum citatione, M textuum

collatione colligi poterit: saepius quidem recentiores quosdam cito ; quia in multorum manibus sunt, & veterum inuentis lumen addunt; non facile tamen solis iis acqviescendum

14쪽

Prooemium.

esse censui , nisi consuli is antiquioribus, e qu, bus vel profecerunt ipsi, vel ab iis, si sublimem

illorum sensum non potuerunt assequi, cum aliis defecerunt. Quoties autem in probatae notae Auctoribus bonam Axiomatum interpretationem reperi, de proprio quidquam addere dc actum agere superuacaneum duxi. Siquidem non mea dumtaxat verba dare, sed veritatem ipsam sincere proponere conatus sum. In quo equidem utrum-ne peccatum sit, an

operae pretium factum, quiuis facile determinauerit, ex iis, quae pro thesse lato hoc scribendi genere eleganter disputat Cassiodorus in sui de Amicitia libri Prooemio; ex usu grauissimorum Auctorum , nominatimque Eusebij 3c Theodoreti cum Graecia agentium ut taceam, e re lectoris videri, in hoc exiguo Promptuario pleraq; scientiarum Principia ex optimis quibusque Auctoribus non tumultuarie congesta, sed certa ratione ac methodo digesta habere. VII- Terminorum Expositis di linctis. GEneralissimas rerum diuisiones,& terminorum explicationes , distinctionesque Axiomatis suo loco praemitto; eas vidςlicet, quae ad pleniorem horum intellectum, Mad

omnem altioris scientiae cognitionem quam maxime videntur necessariae: nullum enim

fere Axioma est, quod non distinci: onet ali-

15쪽

Prooemium. qua opus habeat, & uno sensu concedi qui- dem, alio autem negari possit: adeoque haec Vna e praecipuis causis est , cur tanta inter Philosophos opinionum varietas sit, quod generalia veritatis Principia , absque distinctione debita, in quemlibet sensum detorqueantur. Ac licet sorsati non abs re soret praefixisse cuique rei tractandae definitionem prςcipuam: id tamen raro admodum, & non sine delectu factum est; tum quia istae pastina sunt obviae, aut per sese perspicuae; tum etiam ne nimium opus

excresceret.

VIII. Brevitas qu sita. QVa etiam de causa non pauca,qua iudicio quorundam, loco Axiomatum habentur , consulto praeteritat , sectans ubique breuitatem, quam in docendo merito requirit Horatius ; quod ideo monere volui, ne sorte quis temere praeteriisse existimer, quod non absque iudicio est praetermissum: hoc autem in iis maxime seruatiam est, quae vel ab honestis auribus abhorrere, vel parum aut nihil omnino ad scientias M omnem rem litterariam facere videbantur. Neque vero hic

iure videtur requiri debere, ut singulς distinctiones fani pleniores, qu libet materia sussus tractetur ; non in thesi solum ; sed etiam in hypothesi: quia hoc libri huius instituto repugnax, in quo generalia solum tradunturmon

16쪽

Prooemium.

item res quaelibet specialiter pertractatur: alioqui non unum, sed plura volumina scribenda forent. Id unum hic maxime laboratum est, ut Axiomata & Dicta celebriora ad suas quaeque classes secundum doctrinae ordinem reuocarentur, interpretatione addita vera quidem & solida: breui tamen & captui iuniorum accommoda. Eadem de causa abstinere visum fuit a longioribus verborum ambagibus , & a disputationibus ac historiis ad rerum explicationem minime necessarijs a denique a nimia suppositionum & acceptionum varietate quae obruit potius quam erudit: idcirco enim tantae in philosophicis tenebrae sunt detricς quibus adolescentum animi non implicatitur solum, sed etiam a sapientiae studio retrahuntur; quod a quibusdam tot inutiles acceptiones,exceptiones, restrictiones , absque o dine conglobentur. Addita sunt tamen non

nulla subinde, quς vel esse faciliora videnturi vel aliunde haberi posse; tum ad pleniorem doctringordinem; tum quia alibi, ut in Dia

lectica aliquando, non nisi obiter, & ex re nata proponuntur,addito duntaxat aliquo exemplo, rationibus intermissis. Celebriora sacrae Paginae Effata non attingo, nisii raro admodum M ex occasione i Peculiarem illa ,& ub

riorem isto laborem postulant. Litterati repropriae Axiomatum explicationi subiungo

17쪽

Proetmium. aliuin inherdum sensum moralem; sed parce ob dictas causas. Poterit si quis volet ex aliis simili modo doctrinam moralem elicere, & indictione ac scriptione qualibet haec Effata utiliter & cum gratia usurpare. IX. Dignitas P incipiorum.

id enim si similitudines Sc apophthegma-

ota doctorum Virorum vel concioni, vel orationi cuicumque aut litteris etiam librisque suo loco inserta, non mediocrem splendorem adserunt: sane non. minori ornamento es Epoterunt haec Virorum lapientum Pronuncia. ia: sunt namque veluti gemmulae quaedam, ac veluti compendia scientiarui , qua si opportune 5c scite siue concionibus , siue colloquiis, siue Epistolis , siue aliis cuius ciamque materiae scriptis inspergantur, eximium iis nitorem

ac gratiam conferent: Nam M auctoritatem antiquitate conciliant, & breuitate memoriam adiuuant,&sensus acumine , sentensae grauitate ac veritatis testimonio sinceram animae

sapientiam infundunt. Est in hanc sententiam illud Fabii. l. i. Institui. Ne haec quidem. a sto

dicta recepta persuasione populari sine abu

sue, ni testimonia. Sunt enim quodammota delpotentiora etiam, quod non causiis accommodata,

sed a liberis,odio γ gratia mentibus; ideo tantum dicta facti aque, quia aut hone, Si ima astr derisii- madidebantur , oe' hoc ipse quo incertum aucto

18쪽

rem habent Peluti omnium sunt Neque Drassent

haec in aeternum , nisi dera omnibus Piderentur. Atque hac de causa viri sapientia: opinione clari,quo eruditiores sunt, eo frequentius monumentis suis huiusmodi Pronunciata in te

texunt. Certe Philosophorum Principi Aristoteli solemne suit, a communibus Ruibi s-dam dignit tibus si orum initia sumere; ur patet ex libro L Physicorum Ui dc lib. i. Metaphysicorum t. i. dc aliis eius operibus. Id nsereseruant praestantissimi quique ynius cuiuslibet facultatis Magistri, nec iqimsi it j . SiqWjdem ordo doctrinς postulat uti ab uniuersa bus ad particularium notitiam procedatur: illa. namque sunt his natura priora, dc horum cognitio ab iis velut artis fundamentis dependet; - ideoque oristoteles apud Synesum praecipit, ne segniter' nec oscitant exsommunia ii de antiquitate probata Axiomata, sed presse a que penitius inspiciantur subesse enim velut igniculos quosdam vetustet sapientiae, quφ in pervestiganda veritate muliὴ fuerit perspica eior,quam posteriorei Philosophi fuerunt.

Vocirca liber fortassis licet iste prima

fronte non tanti esse, sed minuta ac trit quadam continere videatus: si tamen peditius inspiciatur ad rem litterariam non parum aia. ferre momenti cognoscetin, Conpinet enim

19쪽

Prooemium. Ain sinu suo, non mole quidem sed virtute,quidquid opum in varios artium M scientiarum thesauros est digestum ; ideoque omnis fere eruditio quae in diuersis voluminibus dispersa reperitur; ea in hisce Effatis collecta cuilibet eorum non ingrato lectori nullo negotio ad manum sese oneret. Itaque si qua in dissertatione, de materia quapiam , sensa doctorum Virorum aut Axiomata erunt adhibenda; ex hoc opusculo in promptu haberi poterunt praecipua quaeque, quae inGymnasijs N Academiis sunt reeepta : nec ulla est classis eorum qui scientias colunt, quibus ex Pronunciatis hisce bene perlustratis ad quamlibet rem pertracta-dam copiosa non suppeditetur dicendi Zc ratiocinandi materia . Nam ex habito Principio, Conclusiones varic in variis quaesti ibu profuturi facili negotio deduci possunt,discurrendo nimirum circa proprietates & effectus,aliaque accidentia siue intrinseca, siue extrinseca rerum, quae in Principio veluti in semine continentur. Et sanE: quod sapientum Virorum iudicium est:) siquis breui ac facili methodo

ad rerum variarum eruditionem pertingere littendat, paucos omnino reperire erit libros,

ex quorum potius quam ex huiusmodi opunculorum lectione iacili conatu gradum in scie-tiis facere sataget: tum quia in omnibus huius

generis libris magna rorum scitu dignissisna-

20쪽

umereersabet ad

-um ex

Hisqui sce

Ἀ- eca

prooemiumriam varietas continetur: tum etiam quia in hoc opere selectissima qua que scientiarum omnium Principia, ex quibus veluti sontibus omnis alia cognitio dimanat, breuiter α clare explicantur : tum denique quia ita secundumo inem dominae sunt disposita: ut sub quoli-het fere Titulo prima & praecipua res illius discip ina comprehendatur , cuius Axiomata explicanda proponuntur.

SEARCH

MENU NAVIGATION