In Papatus nostri sæculi, et remonstrantismum, aÌ€ D. Arnoldo Poelenburgio enarratum oratione inaugurali, cum Amstelodami, anno MDCLIX, mense octobri, professionem apud remonstrantes theologicam auspicaretur scazon

발행: 1660년

분량: 21페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

11쪽

Dominationis quae libido, si vires Adsint habere secolere cogit in Sanctis. Geneva, Roma, Witteberga sunt testes. Sic religiones publicae, merae passim

Sunt factiones, tyrannicum schema. Id agitur unum, ne recepta tentent Ur, Mutire contra nequis ausit impune: Non ut recipiantur salubria, vera.

Papatus hoc antichristianismus Germanus est ipsusque Ferre papatum Vult nemo, quisque gerere, cuncta papatu, Papisque plena. Vae sacerrimis papis, Papatuique perditis, malis servis

Cessante qui Domino venire, non cessant Socios ferire, nequiterque bacchari.

Quin imo postquames venit, is alis multis,

Malo ministros contudit, modo horrendo, Orbe universo. Sunt Britanniae Xemplo.

Violentus illic conscientias milcs Violare prohibet. Puritanus immitis, Et infidelis Presbyter, Scotusque ater, Saevire, quaeque ferre nolit, inferre Dediscit , illa dedocentibus castris. Miles in inister legis & Prophetarum Ut Christum inermem audire qui recusabant, Nunc audiatur his magister ars natus Lapides loquantur, militesve quid refert Peccat voluntas, latile voluntati est: Non peccat ingenii hebetudo sed culpa

Maligna contumaciae, atque contemtus Sapientiae Vestis, ac iners torpor At non habendus contumax probus ira, Discere paratus ac docere δε imprimis Perferre dura conscientiae causa.

Laesisse tales est scelus, necavisse,

12쪽

s In Papatus es c. Homicidium est abominandum, Mimmane. Fit matyr, id qui sustinet pio affectu

Quamvis id error sustinere compellat. Nam cuique conscientia altarum numen. Quicumque causa illius Oppetit mortem, Mortem ille pro Deo opperit: cui gratus Haud esse non potest amor vel errantis Summus facitque desilla martyrem causa. Facit tyrannum, sae viisse in errores Quoscumque inermes. Sed Srannis est crimen Errore quovis tetrius sed erroris Telum atque veritatis impedimentum est.

Nunquam cruenta veritas fuit Christi, Violenta nunquam quippe caritas tota. Sed veritatis arbiterquisis terris' Aut Papajudex, aut is omnis est papa, Qui non veretur vindicarejus Christi Sibi atque controversias sacraSPer Vim, Ferrumque terminare quodque herus justit, Fecitve nunquam, facinus haud timet servus Audere dirum. Haec veritas an invicta Requirit auxilia Z requirit haec certe Nefandus error absque scelere non constat. Antiqua, ferrum, Vis, tyrannis erroris Nota sibi dissidentis, sericordis Sunt haeresesque sivejure sic, sive

Injuria appellentur, ut solent vulgo θIniqua acerbitate persequi, sivis Poenis jugoque premere prorsus est illud

Dira execranda, immanis haeresis,pe ior Cunctis, nocentiorque pestibus pestis Cujusque primus author est, inventor, Homicida primus, atque carnifex mendaX: Pietate ut impia obterat pias mentes, Et veritatem veritatis obtentu. Hac

13쪽

Hac fraude Christus hac apostoli oppressi,

Hac martyrum omnis naultitudo sanctorum. Sanctissimusque tandem, Ptimus Regum. Hac pene sola pollet orcus, laevit. Quem fascinavit hoc diabolicum virus, Furiis quibusvis impotentius flagrat; occasione dante se, dabit turbas , Non sceptra regum, autoritasve primorum, Nil tutum ab his, armata qui colunt sacra. Europa te nostrumque saeculum testor, Subversajura, remque publicam, resque

Novas Batavis, Barne Vettios manes,

Domitam Rupellam, perditum Palatinum, Ope petitas Amstela improbo motu;

Et fluctuantes insulas, mare ut Vastum, Rectore trunco per nefas inauditum: Donec reducant fata regium numen; Scelusque discors, tyrannis effoeta, Inopsque mentis corruat sua mole; Bonisque sontes civibus luant poenaS, Deo annuente, haud corrigant tamen mores. Sanantur experientia vel insani Nec arte, nec gens ista Marte sanatur

Hoc consecuta paucioribus lustris Quam Roma saeclis, par ut audiat Romae. Toto Remonstrantismus his polo semper Diversus, inclementiae truces leges, Virosque abhorret sanguinum, Tacra humanis Infesta rebus ac professus est hostis odiis amaris, praeliisque vesanis, Technisque, versutisque machinamentis Ecclesiasticae turbae, Dii tanquam Forent minores, molientium regnum Sibi servitutis omnibus jugum, longe Deterrimae omnium, prementis ex omni

derations

blica anni ijs 29.

Partes

14쪽

io In Papatm se. Parte universa corporis facultates, Animique mancipatus ut homost totus: Lingua manuque oculo pede aure, nec liber

Vel cogitatione , sed sacerdotis Ex arbitratu vivat, audiat, credat Legat, loquatur, scribat in sacris rebus. Theologicae importunitatis huc tendit Labori ubi umque res secundae, ae voto Ei potestas imperantium paret, Serviliterque subditis gerit morem, Et carnifex libidinis alienae fit. Haec consecuta robur a potestate, Potens ut ipsa fit potentibus legesImponit quos imperare natura Acjure fas est, jam necessitas cogit

Servire servis aut sacrificulos hostes, Populos rebelles, cum malo suo magno, Mox eXperiri, servitute per flammOS,

Grassante ximos ordines sui juris Ut nemo vivat, nemo sit Deo liber Minime omnium qui fabricator indignae

Rei, tenetur, Ut tenet, catenatus

Servire cogit, ipse nequior servuS. Sibi suisque obnoXius, suorum ille Placitis, opinionibusque, nec raro Nugis ineptis, somniisque, papali Quae sanxit imperiosa temeritas scito Mendosa sint an emendata, nec quaeris, Nec quaTere audet ipse, nec sinit quenquam Phy turpe mancipium, Xecrabilis voti Facinus nefandum velle stringereo stringi Meliora quaevis posthabere consuetis,

Nova reprobare parvicace contemtu,

Correctioni perpetim secundisque Aditum negare, sanioribus curis, Semel

15쪽

Scaron.

Semel statuta nolle reddere incudi, Proficere nolle, nolle profici Omnino. Nos inter omnes liberum genus soli, Sublime in altum tollimus caput casum. Servire solidiscimus , docemusque

Deo bonumque vindicare commune: Humana ne commenta subjugent corda, Dominis duobus nec subesse mortales,

Cogat sacrilegi machinatio cleri: Sed mente liber , religione homo liber

Suusque totus , arbiter sacricultus Sit solus ipsemet sibi, e sacrae chartae Dictamine doratione sobria ac recta. Haec veritatis vivia obvii fontes, Et uni a eX pedita, certa sunt norma. Autoritatis si cui leve hoc pondus, Placetque patres, vel novos, vel antiquos, Homunciones addidisse mendaces Deo, eique humana scripta Scripturis, Servilis est quis ille serviat sane: Non sit volenti injuria atque nolentem, Servare non potest homo, Deus non vult. Pendere ab illo, inice quidem solo, Volumus Remonstrantes bona fide Soli. Confessiones, formulae catechismi, Concilia Symbola Synodi patrum effata, Academiae Scholae, theologici coetus,

Decreta, canones, adla, scripta, conventa,

Et instituta humana quaelibet, prisca Etate nata, Vel recenter exclusa: Diversa miris quot modis, adversa, Pugnante pondere invicem refertuntur. Suspecta tot quoque sunt modis, cincerta,EXaminanda cuique semper, aut nunquam

16쪽

In Probat es c.

Humana nempe claudicat sides semper Potestque semper fallere ρ potest falli. Figat ne quisquam in lubrico pedem anus A Laudulentio tribunal hostile,

Violenta conjuratio, atque molimen S nedri praevaricantis o longe Facetiat; in nos nec quid occupet Jurri Deforme Dord rechium vafrumve ridentum, Latrocinalis impius canon Stoae, Asertus infelice jurejurando Et quotquot amens ambitio, scelestusque Dominandi amor mortalibus parit stultis Eius farinae Idola , quae vellit numen Colenda grande, vis superba Proponit.

Haec si Aa nos, haec monstra nil movent festa

Divinitatis abdicavimus, quicquid Ratio sacravit vanitatis; frustra Praestigiator ille spiritus, nobiS, Idolina hac callida facit fucum.

Illud veremur, illud

Quod habere constat confitentibus cunctiS, stre numen entheamque 'irtutem, Vcrbum tonantis limpidum illud o auro Puro meroque melle dulcius verbum Pretios rusque Caelitus dat Una manna, Ambrosita vera iectar hinc scatet verum Sol fui et eXpers noctis is dies, semper Serena , recto sydere uberem lucem Intelligentiamque parvuli praebet. Nos luce clara hac acquiescimus toti Et noster est, quicumque luce nobi cum Hac acquiescit atque schismatis OXa, Idolatria, Scimpiae probro Vitae, T rannidisque scelere liber atroci, Diassentientes fert ut ipse vult ferri; Ut

17쪽

Ut, vult haberi sic habet suos fratres,

Nusquam molestus innocenter erranti Bonoque civi ut sit licet potens rerum, Vio lentiae nec umbra terreat quenquam Fortuna cunctos una dirigat civcs. At cum tyrannis nulla societas nobis.

Summapotius di oractio si in aeternum. Nec ima distat terra longius caelo, Quam nos cruciatis disti demus a sacris; Quam saeviendi amore distat a Christo, Lupus Latinus AllobroXque crudelis, Et parricida spiritus trucis Picti ;Duri Cleanthis praesbyterium foeVUm, Ac turbulentum Puritana lolipo, Et Sabbatista fervidi inquies fastus Nigrique perduellis indoles ceti, Cum Sycophantia dolo Pharizarae

Imperii, in imperio architectus ilicsemper Et paci, imperantibus gravis, nescit Parere principi bono, malum serre, Tantum quietus in quiete turbata. Rejicimus, improbamus, imo damnamus,

Abominamur, Xecramura id aes cr,

Has Christianae pessimas rei pestes; Hostesque fulmen publicos serit promtum Anathema nobis sunt ii Maranatha. At cum modestis, mitibusque, lumanis

Iesu alumnis, sponte jungin is de Xtras, Concordia aut consensione, fraterna S Facillimumque copulat bonos gluten Quicquid reclamet, absonus licet, verum Insontis, ac piae error innocens mentis.

Fide cfficace qui colit redemtorem Eique moribus satisfacit sanctis:

tertio. Haec contra

con icia pag. IC6., Hoc a remisis, omnibus, dent nites olicebit nos profratri- abbris non Magnosce Dre, qui

, Sera eti

sit plici',

18쪽

. In Papatm c. Sat veritatis se tenere demonstrat; Sat ille nobis, sat sibi, Deo credit. Subtilitates nil moramur obscuras, Nil consequentiarum iniqua portenta, Ut imputentur asserentibus sana Sic judicamus judicari ut Optam US. Germana Virtus, veritas pia, implex, Pax alma, caritas amica libertaS, aure jure gaudet compari, neget nulli, Quod poscat ullum, aequatque lege fraterna Sibique fratres, seque fratribus charis Nil absque aperta foederis sacrilege, Damnare, vel statuminare divinae Autoritate vocis unice niti;

Re rem colere, Deum timere sunt vota,

Sunt tessera Remonstrantium. Ipse procedat Livor malignus, ipsa iniquitas, ipsa

Calumnii atque Uriit hic quod arrodat.

Haec causa, POLLEN Bu RG i amice, te legit Sibi patronum, vindiccm, atque Doctorem.

Aut amplius quam praestitum, aut parum certe Praestabis in sic res habere se nostras Nunc temporis, tibi assero, haud levi S vates, Silaeva mens non est mihi. Nec id solus ligo assero de mecum asserebat id magnus Vir ille, conani ex parte laudibus cunctis Depraedicandus, qui tibi locum cessit Beatus, at lugendus intime nobis. Gravissima adversaria ut tibi, hoc pacto Sit constituta, cernis ast ut insurgat, Non ut labescat animus Arduis rebus Virile robur incitatur in torpet Et Tarminatae inertiarior imbelle. Veibis Remonstrantismum amabilem eris Es executus facta jungit verbis, Digno-

19쪽

Dignosque pulchra sume Spiritus causa

Autoritatas e X plica datae vires, Vir esto cuncta fortibus viris prona Et nulla prorsus invia via virtuti est. Occasiones tempora, Patria, eXempla

Domi forisque quin ab hostibus saevis, Quin a rigente Sarmata reposcenda Causa sine controversia optima, quicquid Usquam favere possit hoc favet prorsus Adesse constat cuncta, ni viri desint Viros ministra, cunes a subministrabis. Qua disciplina tua praeditos dote Dimittat, admittatue cautus e Pende. Nihil magistro te, mediocre spirare Ausint alumni de impetus iis altos

Immitte nec contentus esto tu solus

Ut audiaris audiantur aut hores Quoque celebrati in exteris de imprimis, Quos Gallia edit, elegantiae mater. Dallaeus illic, unus hoc iter penset. Humaniores nunc ibi vigent artes, Barbaria nostro scaeva dum solo regnat, Comes molesti servitudinis quam tu Amoliere, si vir es, iris lectis.

enerosus ardor quos agit, fove dexter; Molles, minutos, desides suis redde; Arce prosanum, inane, simpudens vulgus. apientia, eruditione, virtute Constare nobis sacra constat, ut parti, Tyrannide ac inscitia, repugnanti. orator adolescentulus, novus, stultus, epente prodeat, citoque deperdat, empublicam tantana, laboribus tantis auar comparata totius bono mundi,

son comparando Sola quae viam pandit

20쪽

Papatus es c. Compendiosam regiamque tutamque Eeatam ad immortalitatem in hoc Christi Large faventis munere, hactenus sola Praeliare rite callet, ac cupit vere; Ut pace terra gloriaque in Xcelsis Deus fruatur gratiosa sit cocto Hominum propago ferreum nimis sarcium Mutetur auro, elatibusque divinis ΘBona tanta, totque positimus manu pigra Tractare, tractandisque non satis dignos Dignari in ingens hcc salutis humanae Opus decusque prostituere prodendum Insciti eque ignaviaeque axordio

Mortalium indignissima omnium imus Caterva. Vos antistites Remonstrantes, Et quotquot urit aemulati Sancta, Amice OELEN BuRGI, adeste, tantaeque Defenditote turpitudinis probrum. Quin vestra sudet cura rebus augendis. Tantum tueri parta qui volunt, perdunt: Non progredi est retrogredi, jacet Victus, Qui non laborat vincere. Hic decet magna Ambiro' sortes adjuvat Deus molles Fastidit, qui sancta segniter tractant: Cietque languens nauseam tepor Christo. Dicam, quid usus eXigat, tribus verbis λViros, Amicos providete, libro que Notam malorum morum. ordinemjustum, Reverentiamque legum eritque provisum, Bona Remonstrantismus ut fide vester,

Dicatur,isit ipse Christianismus.

JOANNE NER ANUS, Sedanensis.

SEARCH

MENU NAVIGATION