Eduardi Corsini ... epistolae tres, quibus Sulpiciae Dryantillae, Aureliani ac Vaballathi Augustorum nummi explicantur et illustrantur

발행: 1761년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

ED VARDI CORSINI

CL REG.ICHOLARUM PIARUM IN PISANA ACADEMIA HUMANIORUM LITTERARUM PROFEsSORIS

EPISTOLAE TRES

LIBURNI MDCCLXI.

7쪽

BENEVOLO LECTORI

OVum domum pristinae atque optatae suis

diorum tranquillitati superioribus naentibus restitutu ellem , atque in iucundi ilinium Pisanae Academiae sinum me recepissem, id unum mihi vel maxime cordi fuitur quidquid otii vel ten poris tum a publici S, tum a privatis etiam Academiae exercitationibu Ssuperesse poterat iis Lucubrationibus consecrarem, quas olim iii ante Romanum iter inceperam , moxque studiso curis aliis distentusta diu impe Detas reliqueram. Itaque primum alteram Inseriptionum fiaticarum artem, nimirum Graecas inscriptiones omne in Aila repertas , quas Chishullus collegerat, atque in secundo Operis sui Volumine edere meditabatur, latine a me iampridem edditas variis observationibus illustrari , iisque sexdecim etiam alias adieci, quae Chri

S a stiana

8쪽

stiana era antiquiores erant, ideoque ad primam peris Partem spectabant, quamvis ipsas

Chishullus aut libi incompertas, aut mutilas, autcbscuriores omiserit. Deinde vero novam, atque uberiorem Praefectorum Vrbis Seriem , quam quae a Conteiori vulgata fuerat, ex antiquis, recentibusque Scriptoribus, praesertim vero ex plurimis Marmoribus superiori seculo inventis collectam augere, disponere, exornare perrexi, ut tandem haec duo pulcherrima illa quidem, atque utilia argumenta Eruditorum oculis meliori, quo

poterat , cultu exornata exponerentur. Interim

tamen utrumque argumenti genus abrumpere, vel aliquandiu seponere libuit ut amicorum hortatu novum aliud argumentum insperato, ac repente oblatum susciperem. Etenim , quum ine-diti cuiusdam nummi imago Sulpiciae oantillae

Augusae nomen, ac vultum referens ostensa mihi foret, atque amicissimi Viri consilio impulsus

essem ut eius Augustae prorsus incognitae aetatem , maritum, quidquid demum ea de re affulgere poterat diligentius inquirerem , coniectaras omnes, quas subinde collegeram , Epistola, vel Dis e tatione quadam complecti libuit. Quando quidem vero Dryantillam ipsam ad Gallieni tempora facile referendam esse putavi, qua inter Tyrannos alios Sulpicius Antoninus, denathus, Zenobia, aballathus per annos aliquot in Oriente imperarunt donec ab Aureliano Augusto , cuius amaginem nomen, ac imperii annos aballathus

9쪽

ipse suis in nummis expressit, superati sunt, fieri

certe non poterat quin in iusinodi rerum, ac temporum explicatione subtilius inquirenda opiniones omnes mire dissidentes excuterem, quae de Aureliani, ac Vaballathi imperio atque aetate apud Historicos, ac nummorum Interpretes circumferuntur. Itaque quum rerum seges, ut fieri plerumque solet, sensim uberior obversaretur, duas Epistolas alias inaranda suscepi, ut in ipsarum prima de Aureliani nummis, atque aetate, in altera vero de aballathi imperio, aetate, ac nummis ita diuerui, ut ex eiusmodi Epistolarum

qualibet praesidium, ac splendor aliquis in ceteras oriretur.

Habes hic, optime, amice Lector, quaenam tenuis huius operis occasio fuerit, simulque consilium, quo tres pistolas subsecivis horis exaraverim. Si quid in iis fortasse deprehenderis, quod Nummis illis rite explicandis conferre possit, erit certe cur mihi plurimum gratule non modo quod nummis ipsis obscuris oppido, atque implexis lucem attulerim, verum etiam quod plura subinde observaverim, ex quibus praesidium aliquod in pluribus nummis aliis , atque etiam Marmoribus exponendis habeatur. Vt enim suis in locis opportune observavi, dissicultates illae, quae in Aureliani, ac Vaballathi etia in nummis

reperiuntur, in aliorum quoque Caesarum nummi occurrunt; ideoque longe facilius dirimi illae poterunt ii eadem exempla, quae hic a me

10쪽

proferuntur, ad alios etiam nummos , ac Var

mora tranSferantur.

Ceterum, quaecumque demum harum Epistolarum sors sit futura, id unam saltem ab aequis bonisque iudicibus sperari a me posse consido ut ingenuum erudiendae, iuvandaeque Iuventutis amorem, quo haec studia ac labores omnes in Academia nostra suscepti diriguntur, aliquo in pretio haberi, atque humaniter probari etiam Ouint. REVE.

SEARCH

MENU NAVIGATION