Atomi peripateticae siue tum veterum, tum recentiorum atomistarum placita, ad neotericae peripateticae scholae methodum redacta. A R.P. Casimiro Tolosate Capucino, in sex tomos distributa. .. Tomus 2. primam partem physicae complectens

발행: 1674년

분량: 265페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

ieto Physica Pars primae

In quo consistat ratio qua titatis

Suppono primo, duplicem esse quantitatem:

aliam voco radicalem siue potentialem , aliam vero formalem siue actualem. Formalis est ipsa actualis extensio partium extra partes : radic is

vero nihil est aliud quam ipsa distinctio partium

ratione cuius res postulat& exigit habere illas ita dispositas ut una sit extra aliam. Suppono secundo, esse aliquos qui quantitatera actualem dicunt esse duplicem ; alia enim est extensio in ordine ad se , ita ut uua pars sit extra aliam serueturque ordo capitis , colli, brachiorum , &c. licet de facto non respondeat suus nocus singulis partibus: alia est extensio in ordine ad locum , quae est cum res sic replet actu i cum vi singulis eius partibus singulae etiam atque distinctae partes loci correspondeant. Haec autem duplex extensio inuenta est occasione sanctissimi Sacramenti, in quo , ut docent illi aut hores,co rus Christi Domni constituitur penetratiue , retenta nihilominus tota illa extensione quam ex vi quantitatis partes habent in ordine ad se , ita ut, sicut diximus , seruetur ordo capitis, trunci, &c.

idque in loco indivisibili. Dico primo, nihil est extensum in ordine ad se actualiter quin etiam sit extensum in ordine ad

locum.

Probatur : duplex illa extensio continet manifestam contradictionem, si extensio in ordine ad se supponatur esse sine extensione in ordine ad locum, nam ex suppositione partes sunt in eodem loco

122쪽

Disp. IL De corpore naturali sic. Iri

loco , deinde cum una sit extra aliam non

sunt in eodem loco ; posito enim quod caput extra truncum , potest angelus vel ipse Deus demonstrare illas partes & dicere hic est caput, is hic truncus, illic pes , sed cite hic & isthic est non esse in eodem loco. Confirmatur primo: vel partes se penetrant , vel non se penetrant. Nisi se pencirent, sunt in diuersis locis, si vero se penetrent, una est intra aliam, nam penetrare nihil est aliud quam penitus intrare in aliud , & duo angeli nunquam dicentur sese penetrare , nisi unus fit intra alium. Quare dicendum est partes corporis Christi D. sicut sunt in eodem loco , esse etiam intra se ii

uicem

Confirmatur secundo : omnes Doctores asserunt corpus Christi D. prout est in Eucharistia non habere vllas functiones sensuum, quia se mu-xuo partes penetrant & organi satio non remanet, sed, si partes essent extra paries, remaneret o ganisatio ; ergo partes possent operari, oculus videre , auris audire&c. quid enim impediret sicuti igitur pars quae existit, alicubi existit , itactiam pars quae existit extra aliam, alibi existit , attamen prius est secundum nostrum modum concipiendi partes esse extra partes & ex- rei di in ordine ad se quam partes esse alibi & extendi in ordine ad locum: sicut prius est rem exi- e cluam alicubi existere, sed aliud est esse prius ii et t. pnyiice, hoc est, secundum nostrum modum

cocipi di & aliud esse prius physice & a parte rei.

Dico ecundo , vera & propria ratio quantitaris scrmalis est extensio partium extra partes. Illii definitio est: afleo es ara ut explicatione non iii legeat:conuerit: omni soli quantitati eo mali,

Physica. E talis

123쪽

et 1 1 Pbsica Pars prima.

sque extensio est radix eorum omnium quae conuenire dicuntur subitantiae ratione quantit iii , nam ex eo quod partes sint extra partes, sequitur primo esse impenetrabiles inter te:quia im- .plicat quod , prout una est extra aliam , inuicem penetrentur, & una sit intra aliam. Dico, inter se, nam etiam manente impenetrabilitate partium inter se, posset illud corpus ab alio penetrari, v.Dsi globus aureus globum argenteum penetraret, uterque rei eret suam quantitatem, modi,partes utriusque extra partes persisterent, sicuti globus ille aureus suam retineret quantitatem, etiamsi ab angelo penetraretur. Secundo sequitur substantiam illam esse diuisibilem ; quandiu enim omnes partes sunt in puncto , cogitari non potest quomodo posset totum diuidi, esset tamen diuisibile radicaliter quatenus partes sunt inter se distinctae. Tettio sequitur substantiam esse mensurabilem , partes enim quae in puncto sunt

mensurari non pol Sunt.

Obiicies : corpus Christi D. habet suam quam litatem actualem, atque adeo habet partes extra partes in ordine ad se & tamen r o est extensum in ordine ad locum ; ergo ratio quantitatis non consistit in hoc quod est habere partes extra partes. cum inde sequatur pactes esse extensas in ordine ad locum. Respondeo , Nego antecedens , corpus enim Christi Domini habet quidem quantitatem suam pytentialem & radicalem , quatenus una pars non est alia, sed non habet formalem & actualem quantitatem, ita ut una pars sit extra aliam.

124쪽

An quantitas sit aliquid realiter distimctum a rebis quantis. Quaestionem hanc esse Philosophicam fatetur

Lambertus in b. p. ad q. TT. d. i. a. t. adlidena igitur non pertinet. Thomistae quidem omnes , quibus assentitur Suare T cum multis aliis, asserunt quantitatem esse accidens ab omni prorsus substantia distinctum.Nominales vero Aureolus , Onam, Gabriel & alij contrarium omnino statuerunt eisque subscribunt, Maignati, Guariat, Arriaga, &c. UDico:quantitas non est enti ias realiter distincta a rebus quantis. Probatur : quantitas est ratio per quam corpus habet partes extra partes , atqui talis ratio non est emitas realiter distincta; ergo neque quantitas. Probatur minor, Corpus habet partes ab

inuicem distiti stas per se ipsas ; unum quodlibet enim distinguitur ab alio per illud ipsum quod ipsum est & non per aliquid distinctum ; atqui i

dependenter a quantitate quae sit entitas distincta, una pars potest esse in uno loco in quo non est alia pars, inuo illud exigit 3 ergo materia per

se est extensa, atque adeo, cum non sint multiplicanda entia sine necessitate, frustra admitteretur alia entitas ; cuius ratio in quo consistat nondum clare explicuerunt aduersarii. Dices partes omnes coituras in punctum , si corpus sua denudaretur quanti ate : vet. saltem haberent extete onem in terminatam eo modo quo angelus. F Contra

125쪽

ir Physica Pars prima.

Contra : neutru in fieri pol si sine penetratione ; at in illo etiatu car I non posset fieri penetratio sine nouo miraculo ; ergo dici non debet ex eo praecise quod auferretur quantitas si esset distincta , partis coituras in punctum. Probatur

minor: ill tui fi et ri ncquit sine miraculo quod fieri

nectitit sine concursu Dei extraordinarie cmeram de , atqui tunc talis concursus esset necessarius; ergo tunc esset nairaculum .Probatur : minor tunc concursus dicitur extraordinarius quando'Deus non se accommodat exigentiis creaturarum, sed contra illas operatur atqui Deus tunc operaretur contra exigentiam materiae ; ergo. Probatur minor: materia ex aduersariis habet appetitum

innatum ad omnes formas & quidem per se ipsam nullo alio superaddito, quarum etiam per se est primum subiectum; atqui formae supponunt eam ut habentem partes & distinctas & extra se inuicem positas, imo, ut docent aduersari j, ipsaemet non alia de causa habent in se similes partes qui, bus constant entitatiu* , quam quia eductae sunte materia tales habente primitus partes . ergo materia hoc ipso quod appetit formas , appetit esse actu extensa ; sed per se appetit formas , ergo

per se appetit esse actu extenti: Probatur minor. Materia non potest habere appetitum ad formas quin appetat excipere actiones agentium a quibus producuntur formae ; atqui agentia naturalia

non possunt agere in indivisibile & indeterminatum nam virtus extensa & determinata non potest applicari subiecto indivisibili & indeterminato,atqui agentium naturalium virtus est extenta& determinata , ergo appetix esse actu extensa :dicendum ergo erit cum ex aduersariis essentia

materiae consistat in eo quod ad formas ordinata

sit;

126쪽

sit, illam esse fecinadunt se extensam & exigere conuel: ire materiae ratione quantitatis,quam priContra : materia potest exigere per se quanti talem ; ergo per se formas substantiales appetit; ergo etiam & extensionem actualem sine qua non potest appetere formas, cum sine tali extensione non sit capax illarum. Confirmatur ex eo quoi independenter a quantitate di tincta est primum subiectum illarum ; hoc enim habet ess ntialiter,& ex sua definitione primaria. Deinde vel quantitas distincta a materia exigitur immediate , vel ratione entis superadditi. Si secundum , erit

processus in infinitum : si primum , habeo intentum , quia tam bene poterat exigere impenet-trationem, imo citius, cum non exigat quantitatem, nisi propter actualem impenetrationem : cxigentia autem finis est prior exigentia mediorum. Probatur secundo,exigent prouenit a partibus entitatiuiales ut possint, ac debeant sturalibus in ordine ad genera entitatiuae non distinguunturis , quae sine dubio non distis

pore realiter , & inde quatquanta entitas ; dicendum es non esse entitatem superaddittis , sed esse ipsam mei matelexigunt esse non simul. Probatur tertio, si quantit

liter distinctum a substantia

reciperetur , vel inextensa :sic substantia esset extensa s

127쪽

ias Phraca Pars prima.

secundum, quia subiectum inextensum, & indiuisibile non est commensuratum accidenti extenso& diuisibili.

Dices cum Petro a sancto Ioseph quantitatem recipi in substantia extensa, quoad spatium , qua

in re nulla est repugnantia , illa enim extensio facit tantum ut una pars iustantiae sit extra aliam, sed non ut locum proprie repleat , cum non impediat quin corpus aliud etiam quantum in eodem loco esse possit. Respondeo : Spatium & locum esse unum, &idem sentiunt omnes, atque adeo si substantia est

extensa in ordine ad spatium, erit extensa in ordine ad locum. Quod si aliquod sit discrimen,

dico non posse substantiam esse extensam in ordine ad spatium, quod iam esset idem ac esse existensam in ordine ad se , & non esse extensam in ordine ad locum , ut iam probauimus. Impedire autem quin aliud corpus sit in eodem loco non est primum in quantitate, atque adeo potest e se quantitas sitie silo, sicut esset perfecta quantitas in pariete, etiamsi illum Angelus penetraret. Demum si partes sint extens e in ordine ad spatium, ex eo praecise impeditur quin aliud corpus si in eodem loco , nisi ad sit nouum miraculum, & certe si partes sese impediam adinvicem ne penetrentur , impedient etiam.& quodlibet aliud corpuS. Probatur quarto , quodlibet corpus habet ex se exigentiam habendi partes non simul , & non habent hoc ratione alicuius superadditi et nam illud superadditum , vel caret partibus, vel non: Non primum , quia quod est simplex est nece cario totum simul v bicunque est, quod autem est

totum simul non potest per se formaliter tribue-

128쪽

Disp. I I. De corpore naturali Sc. Ir

re aliis esse, vel exigere esse non simul. Si secundum , iterum quaeram num partes quas habet postulent esse non simiai, aut non postulent; si secundum , datur progressus in infinitum ; si primum

quare non listebas in ipsis partibus materiae substantia ergo corporea est per se ipsam quanta. Obiicies primo , impenetrabilitas pertinet adi corpus,atqui non potest prouenire a materia,aut a forma : nam essentia materiae est esse susceptiuam formae, formae vero est actuare materiam, in quibus conceptibus non intelligitur impenetrabilitas; ergo impenetrabilitas non prouenit ab ipsis ; crgo ab aliqua forma accidentali , ergo a quantitate. Respondeo, illud argumentum nimis probare,

atque adeo nihil probare ; probaret enim materiam primam , aut formam non exigere per se aliquam ubicationem, cum ubi caelo non inclydatur

in illorum essentia. Deinde illi conceptus assignati non sunt adaequati , & quamvis essent adaequati illi sunt tantum essentia metaphysica, non

physica.

Obiicies secundo,cum Suareet metaph. disp. o. seel. 1. hum. g. in mysterio Eucharistiae Deus separauit quaistitatem a substantiis panis & vini conseruans illam, & has conuertens in corpus & se guinem situm , id autem fieri non potuisset, nisi quantitas ex natura rei distingueretur a substantia , neque. sufficere potuisset distinctio modulis; at quantitas non est modus substantiae, quia modus non est ita separabilis a re cuius est modus, ut sine illa esse possit. Respondeo,Nego maiorem. Ad minorem, dico ad illam separationem non sussicere distinctio

nem ex natura rei, aut modalem, sed ad illam, si daretur requireretur distinctio realis maior ; sed F - quia

129쪽

i1 8 Pbsica Pars prima.

quia talis separatio non datur; ergo nec talis diastinctio S qu. ntitas enim potentialis re radicalis proprie nihil aliud est , quam partes distinctae, &sic est ipsa mei materia , at vero quantitas actualis & formalis est extensio partium in ordine ad locum, quae sine dubio est tantum modus. Instabis : remanet de facto quantitas actualis P formalis: manet enim eius cilectus formalis, hostia consecrata est quanta & extensa in suo loco, ut naturaliter non possit in eodem simul eo ise, aut penetrari cum alia hostia consecrata , aut

quovis corpore.

Respondeo : illo argumento probarent ad uela sarij manere totam substantiam panis 3 superest enim actus nutriendi, tam bene, quam impenetratio, & reuera tantum foret miraculum quantith ltem esse separatam a subiecto, ut mirum omninctesset sanctos Patres , praecipue eos qui aderant

Concilio Trid. de eo siluisse. Sicut igitur ad uese is aru dicunt Clit istum Dominum supplere defectum subst intiae panis in nutritione,&c. ita etiam supplet defectum illius in effectibus quanIitatis. Instabis se eundos: Qmd est igitur illa extensiodi impenetratio 3 Respondeo, esse actiones Christi Domini producentis species alias in spatio quod occuparet substantia psimis,& resistentis tactui sicuti restitioset substantia panis. Obiicies tertio , cum Petro a partisto Ioseph iablata panis substantia in Sacramento altaris omnia accidentia illius aeque manent inter se collitata & unita ac ante consecrationem , atqui hoc exi non potest si nullum habent commune subiectum in quo uniantur;ergo remanet quantitas tan- quam commune subiectaua.

Respon

130쪽

Disp. II. De corpore naturali Sc. iact

Respondeo primo , aduertari j debercnt ansmaduertere Concilium Const. vitetve damnasse se hanc propositionem V victefi , acci lcntia non manent sine subiecto; atqui in sententia aduersariorum accidentia non manent sine quantitate, ergo non manent sine subiecto , & quidem proprio & proximo. Scio illos responsuros accidentia remanere sine subiecto remoto, scilicet, sine substantia panis & hoc sufficere , sed si velint, ut nos excipiadius eorum ex dicationem, accipiant &illi nostram quam ex luimus in metaphysica, cum de accidente ageremus.' Respondeo secundo , illa accidentia esse species , quae satis manent colligatae per omnipotentiam Dei, quae sine dubio sat virium habet ut illar retineat ne dissipentur: vel clarius, cum illae spe cies sint actiones Christi Domini tenentis locum panis, dicendum est illas manere suffcienter colu ligatas ex eo quod Christus agat tantum talrmodo intra illud spatium. Instabis cum eodem : accidentia immutantur post consecrationem eodem modo, at qua ratione fit talis immutatio , si nullum est ibi eius subicctum quomodo expellitur frigus per calorem aduenientem , nisi detur utriusque commune subiectum 3 & quomodo in speciebus procucitur calor, si nulla adest quantitas lubstantiae loeum tenens ex qua educatur e cum enim qualitas non educatur em qualitate , sequeretur calorem speciebus aduenientem fieri cx nihilo, ad coque ab igne creati, quod saltem naturaliter impossit te est. Fingere autem id fieri per malaculum , p quam abiurdum est, cum res aliter commode intelligi possit,admissa nempe quantitate panis quae est subicctum prox; um accide atium.

: Respon

SEARCH

MENU NAVIGATION