장음표시 사용
11쪽
Θecies I. E. C. per diaphragma s. nuda. 'OChasta, Herold. ecies a. E. C. per diaphragma sacco hernioso cincta. Sandifort. GENUs II. E. C. per diaphragma cum sterni et costarum mutilatione vel defectu. Θ cies I. E. C. per diaphragma nuda. Pinelius, Malacam ius. ΘeCies z. E. C. per diaphragma sacco hernioso cincta. VO tellus, F Dchmamrus. - In Brutis. Ceruiti. Distributis ita observationibus circa eclopiam cordis similiter, aliqua licet cum modificatione, ac illas distribuerat Exp. meos ρ, mihi adhuc superest ad plane exhibendam materiem mihi propositam, subiungere casum eclopide cordis a me inquisitum utque consignatum, qui in systemate locum sibi exposcit in eclopiis cordis per parietem pectoris anteriorem cum Sterni desectu sine complicatione.
Foetus ille, Reminini generis, de cuius historia nihil patet, et quem
Experientissimus Dr. Homisner, Consiliarius Medicus apud Aquis granenses, Museo anatomico nostro cum multis aliis speciminibus egregiis suppeditavit, solitam magnitudinem quidem atque pondus non attingit; attamen iustam mensium seriem sine dubio explevit: quod concludere licet excutis conditione, quae sine rugis est, nec non ex unguium pedum manuumque evolutione persecta, atque ex capillis. Caeteroquin pulmonum conditio nos certiores facit, vixisse illum, aliquod per tempus saltem post
Pondus illius quinque librarum medicinalium essicit. Dimensio avertice ad plantam pedis usque, sedecim, itidem a vertice ad Os coccygis, undecim digitorum explet. Capitis circumserentia est sex digitorum cum quinque lineis; diameter illius transversa, ab ossificationis puncto unius, ad illud alterius ossis bregmatis, tres digitos et dimidiatum; diameter a fronte ad os occipitale usque, seu longa, quatuor digitos duasque lineas; illaque a mento ad
12쪽
verticem usque, sive diameter obliqua, quatuor digitos et quartas tres; denique diameter perpendicularis, a vertice ad Os Sphoen Oideum tres digitos cum dimidio efficit. Humeros ab humero distat quinque digitis, atque
trochanteres majores a sese seiuncti sunt, tribus digitis et una linea. Foetus evolutionem revera Symmetricam Omnium partium prae se fert.
Caput ex omni intuitu bene conformatum, capillis aliquanto helvolis leviter, prouti assolet, obtectum, faciem formOSam sine omni vitio monstrat. Collum justo brevius apparet. Extremitates , Vitiorum expertes, justa ratione ad totum Corpus gaudent; thorax absque omni labe visui sese offert; praeterquam quod in medio, circiter infimam colli partem inter et insertionem funiculi umbilicatis, extra normam corpus Subrotundum prominet, Cum pro Cessu vermi formi, qui terminat in funiculo umbilicati Hujusce corporis ipSius omniumque, quae illo cum aliqua modo ratione gaudent, conditionem sequentibus indicabo.
COΝDITIO HUIUS CORPORIS EXTERNA.
Forma illius, quod supra jam memoravi, subrotunda est. Pars hujus corporis superior duobus insignis est processubus, qui lateribus insidunt. Unus eorum, qui in latere dextro sese visui offert, magnitudinis est nucis avellanae; illeque lateri sinistro insidens minorem, sed etiam rotundam efficit eminentiam. Corpus majus ovuli gallinae magnitudinem habet. Superficies totius corporis prominentis externa tunica quadam sacculi adinstar Obducta apparet, quae, tunica nempe, nonnullis in locis rugas efformat, in aliis vero vasorum rami sicationes visui offert, quae per illam tranSlucent. Haecce tunica, vel potius superindumentum corporis prominentis eX Omniparte evidenter, immediateque cohaeret cum cuti externa scelus; aut potiuS nil est, nisi continuatio ejus, quamquam, quoad formam externam, ab illa distinctum. Nonnullis in locis elevatio hujus superindumenti tentabatur, atque arei e corpori quidem adjacens, minime vero illo cum coalitum inveniebatur; ita ut maximacum vero similitudine concludere liceat ii occe super indumentum sacculi adinstar circumdare corpus prominens, quod. adhuc
13쪽
insuper demonstratur quasi rugis illis. Supra jamjam memoratis, quae Di mantur plicatione involucri hujus. In parte corporis hujus prominentis
inferiore transit tunica supra descripta involvens in supra memoratum processum Vermiformem, qui in origine sua latus aliquanto et ComplanatUS, Semper SeSe attenuanS excurrit, usque ad locum insertionis in funiculo umbilicati. Haec apophysis vermi formis quoad habitum externum plane cutis infantis conditione insignis, colorem ejus, ac uti ipsa pilos monstrat parvulos, rugasque longitudinales majores, Obliquas minores offert. Incisione in apendicem sacta, paululum telae cellulosae intus in Conspectum veniebat, atque specillum facili negotio introductum, satis Superque demonstrat, hunc proceSSum vermis Ormem nil esse nisi continuationem immediatam superindumenti corporis in superficie pectoris prominentis. Cutis in regione circa prominentiam descriptam, sursum dextrorsum Sini Strorsumque haud longo spatio , deorsum vero ad insertionem usque funiculi umbilicatis, ergo in extensione digiti unius et dimidiati, plane ejusdem condi tionis est ac superindumentum SaepiuS memoratum. In superiore hujus corporis parte, in illo loco nempe, quo adhaeret Superficiei pectoris, vasa maiora, a processubus supra jam memoratis lateralibus quasi procedentia, in conspectum Veniunt, quae Superindumento Communi totius prominentiίe obducta sese propagant in pectoris cavum, extra Omne dubium ponunt, hoc corpus, quasi suspensum in Vasis illis, cor esse, quod sede sua normali in cavo pectoris relicta soras protrusum eSt, incumben S plauo excavato, quod format cutis externa supra descripto modo degenerata. Haec fere Sunt Omnia, quae moneam de habitu huius infantis externo. Jamjam ad ea accedo, quae interna singularum partium perscrutatio exhibuit. Digito circiter, mensurae pari Siensis, a margine Superiore aperturpe illius, per quam vasa supra memorata Cavum 'pectoris intrant, incisione orbiculari integumenta pectoris, unaque eodem modo et jam illa abdominis dissecabantur. Separatis a sterno atque costis integumentis, illisque et tela cellulosa remotiS, Sterni manca evolutio prae omnibus in epiphaniam veniebat.
14쪽
Corpus sterni et processus Xiphoideus plane desunt, et solummodo manubrium , bene evolutum inveniebatur. OSS a Clavicularia absque o muldissormitate in superiore manubrii margine laterali insidunt; at suo arcte infra illa in utroque latere cartilago primae costae, in margine vero laterali inferiore manubrii, pro uti hocce assolet in statu normali, cartilago secundae
costae SeSe Cum manubrio coniungunt.
Tertiae costae cartilagines ab utroque latere infra manubrium conveniunt, et tali modo cum manubrii inferiore margine Conjunctae sunt. Caeterarum autem Costarum Cartilagines Sibi quasi superincumbunt, itaque cartilagini tertiae costae utriusque laterIS ICCretae conformant arcum Cartilagineum, qui, arcus nempe, portam quasi exhibuit cordi prolapso.
CCeteroquin omnes cost. e et numero et consorinatione ad naturam
sunt, nisi excipere velis cartilaginum inter SeSe accretionem. Dimensio manubrii sterni in longum novem et in latum septem linearum, atque ossificatio illius normaliter progreSSa e St. Dissectis deinde osse claviculari a manubrio sterni, et costis utriusque lateris , nec non resupinatis omnibus, cavum pectoris ipsum Sequente modo oculis sese omerebat; arcto post manubrium sterni primo tu con- pectum Veniebat glandula thymus, bene conformata, CornubuSque Supe-Xioribus ad glandulam usque thyreo ideam ascendens, VaSi S maguis, quae ibidem inveniuntur, incumbens. Cavitas pectoris Cor non Continebat, Sed hocce supra descripto modo foras prolapsum erat. Pericardii nulla vestigia in cavitate Conspicienda erant. Cor ad pectoris supersiciem prolapsum sequenti modo sese habebat: involucro ejus, quod consormatum est ex continuitate cutis externae vide supra) dissecto nonnullis in Iocis , non altera membrana pericardium sorsitan in conspectum veniebat; sed statim sit, o musculares transversales cordis sibrae) inveniebantur, planoque ergo cor peri cardio destitutum erat.
Tela cellulosa, quae sternum inter et VaSa Supra memorata Sat magnnquantitate inveniebatur, resecta, vasa ipsa sequenti modo sese habebant. In dextro latere visui sese offerebat vena cava Superior, Cui normaliter se infundebant, vena media atque vena Subclavia sinistra, crassitie
15쪽
supranormali insignis; dimensioque illius a corde ad venam subclaviam
est digiti unius quatuorque linearum, revera et haecce, plusquam normalis est. Deinde sinistrorsum magis Subsequitur arteria aOrta, Cuius ramus ascendens a corde nempe ad truncum anonymum digitum unum cum tribus lineis ossicit. Haecce longitudo minime quoque ad naturam est. Insuper adhuc truncus anonymus ramulum mittit ad glandulam thymus. Exinde subsequitur in sinistro latere arteria pulmonalis, quae plane normaliter sese habet; ductus arterio Sus Botalii Vero majore, quam normali
magnitudine itidemque gyrato insignis est decursu, Diniensio illius in longum cum illis curvationibus, quas efficit in decursu suo) digiti est
et quatuor linearum; Sine illis curvationibus vero, solummodo ergo distantia ostiorum, decem lineas esse it. Insuper adhuc respectu ductus arteriosi Botalli mentionis dignum mihi videtur, ostium illius in arteriam aOrtam, quod, antequam in Convexitate arcus a Ortae truncus ascendit an onymus, invenitur. Pulmones plus quam normaliter evoluti sunt lobusque illorum sinister inferior non insignis est illa excavatione, quam osteri Si tu cordis normali. Nervus vagus, sicuti et nervus sympathicus plane ad naturam sese habent; sed nervus phrenicus decurrit in latere vasorum majorum externo. Extra hucuSque descriptas ab normitates, Cavum pectoris nil amplius memoratu dignum ossert. Diaphragma plane incolume adest. Resupinatis et nunc abdominis integumentis communibus nihil quod extra normam esSet seSe praebuit, nisi plus justo evolutum hepar pro corporis Saltem pondere atque magnitudine. Cystis sellea nihil bilis continet. Renes atqUe renes Succenturiati, quorum ratio inter se invicem eadem sere est, ac in adultis, involucro celluloso Sat denso obtecti sunt, neque forma, neque Struetura a natura aberrant. Uterus magnitudine praesertim insignis est. Ρelvis caeterum bene consormata OSSaque pubis symphysi inter se
Erice pliatum et medulla spinalis cujusvis abnormitatis expertes sese
osserunt. Ad casum ita descriptum magis iIlustrandum dure labulae adjectae sunt, quartim prima sistit foetum; secunda, conditionem sterni cordisque prolapsi; caeteroquin Vide explicationem tabularum.
16쪽
Quamquam antiquioris iamiam aetatis auctores Operam navarent extricandae vitiorum cognatorum naturae I attamen hucusque nonnisi incerta habemus, et incerta nobiS erunt, quamdiu generationis et normalis Reius evolutionis negotium nos non plane innoteScit. Summopere respectabiles Sunt quidem obServationes praestantissimorum virorum nostrae petatis magna cum diligentia institutae circa pulli incubati evolutionem , et revera permultum conferunt illae ad generationis processum dillucidandum; sed haecce omnia aliter sese habere possunt in caeteris animalibus et in homine. Minime ergo haec anulogia solummodo nos certiores reddere valet de natura vitiorum cognatorum in homine. Diversimode ab antiquioris aetatis temporibus hucusque derivata sunt vitia illa, quibus etiam eclopiae adnumerantur, atque nunc potiSSimum causa in conformatione impedita quaeritur. Sed nescio , cur non et me- hanica causa tale vitium producere queat. Casus hujus dissertationis, atque alii originem distocationum ex causa mechanica, ad Opinionem meam, comprobare videntur; et certus Sum , complures hanc originem demonstrare , dummodo inquisitores illorum magis respectum haberent iuorganorum evolutionem , quae Una Cum protrusis in statu normali cavum eXplere solent, exempli Causa cavum pectoris in foetu supra a me descripto eXtra vasa cordis praesertim crasSitie peccantia osserebat plus justo evolutos pulmones, quorum iobus sinister inferior non insignis erat excisione
illa, quae tum adest, si cor normali suo situ gaudet. Similia quoque resert Bisitinerus de infante faemina vide supra) in observationibus suis
17쪽
EX DECRETO GRATIOSAE FACULTATIS MEDICAE BONNENSIS ADIECTUM.
Ego H. I. man, Arnsbergae ad Uiuram, in Ducatu Guesiphaliae, calendis Iuniis
anni MDCCC natus sum; patrem veneror H. I. man, Procuratorem consilii auliciet notarium publicum, matrem Elisabetham e gente Dunker oriundam , ambo adhuc sospites. Prima aetate parentum optimorum praecipua cura nil impedimento inibus, quae pii erili animo conveniunt, imbuerer doctrinae alimentis, Inde a tenerierat, quominus Omnibus, simulque prima linguae latinae ponerem rudimenta. Deinde Gymnasium urbis patriae redii, ubi per sex annorum spatium continuum Versutus, praeceptores habui pie colendos. Examine pro maturitate rite absoluto, autumno anni MDCCCXX medicinae studium aggressurus, splendidissimam Rhenanam litterarum universitatem petii, et matriculae universitatis inscriptus, Atho medicorum ordinis nomen dedi. Exinde praelectio nos Prosessorum, et philosophici et medicorum ordinis, celeber rimorum sequentes frequentavi: studiorum philosophicorum haec mihi ratio erat: Logicam Cl. Dan Calher; anthropologiam, psychicam et somaticam Cl. Nasse; physicen Cl. siner; botanicen genoralem et entomologiam Cl. Nees ab Henbecksen .; chemiam et phylochemiam Cl. G. chot; chemiam pharmuceuticam et Cryptogamium Cl. Nees ab Denbeck iura. me edocuere. ornithologiam, ZOologiam, Zootomiam et mineralogiam Cl. Gold jura mihi tradidit, qui, ossiicium assistentis in MuSeo rerum natu-xalium mihi committendo quo ossicio peP duos et quod excurrit annos stinctus sum , occasionem in rebus naturalibus magis magisque me excolendi mihi praebuit optimam. Sequitur nunc Tatio studiorum, quae ad rem medicam pertinent: Anatomiam specialem, histologiam seu an atomiam generalem Cl. II er; osteOlogiam et syndesinologiam nec non an atomiam comparatam Cl. IVeber mihi demonstrarunt. Enovelopondiam et methodologiam artis modicae Cl. I indischmann mihi exposuit. In arto cadavera dissecandi duces mihi fuerunt Cl. M er et Cl. kHeber. Physiologiam, therapiam generalem et specialem Cl. Nasse me edocuit; eundem dedi agnosi morborum ore latino disserentem audivi. ΡPaelectiones medico forenses, totam pharmacologiam atque artem formulas medicas concinandi Cl. E. Liactost pathologiam generalem cum semiologia Cl. mnemoser mihi tradiderunt. Pathologiam et therapiam morborum chirurgicorum, opthalmiatricen, ah iurgiam, fasciarum usum
atque doctrinam de fracturis et luxationibus ossium Cl. a LVialther mihi tradidit. Praelectionibus de therapia acutorum morborum, sobrium intermittentium, de materia medica, sicuti et interpretationibus latinis Aretnei librorum Cl. Hartess intersui. Exercitationibus clinicis et poli clinicis modicis Cl. Nasse, duce per annum integrum auscultando, et p er idem temporis spatim exercendo intersui. In instituto clinico chirurgico et ophthalmiatrico per duo semestria moderatorem habui Cl. a VI alther. Cl. Si in artis obstetriciae utramque partem me docuit, atque lectiones practicas in xenodochio suo per annum dimidium mihi praestitit. Quibus omnibus viris gratias ago quam maximas habeboque sempiternas.
18쪽
i. Non omnes deformitates, quae ostia Primae conformaizonis in editae habentur, re era talia sunt.
ad therviam contendo. III Omnis thervia nimis sim lex nocet aegrotantibus. IV. Chirurgus, nisi idem simul medicus est, haud utilis sed futilis. V. dro hobia morbo exanthematico ania Oga sese habet. VI. Exanthematiam chronicorum classisicatio et Planitim genertim in species diremtioiata, quam V. V. O. O. I GLAN et GTEMAN susceperunt, multis numeris manca et arbitraria est. VII. Non sunt morbi mentis Per se. VIII. Extispiciorum scite et Prudenter factorum in nos gnosia et cliniae etsi summa sit Dis atque utilitas, tamen inconsiderate et Per ense institutorum fertilissimus quoque erroris damnique fons esse Potest.
Figura I. Exhibet totam foetus imaginem. Nro. I. 2. 3. Cor Ρrolapsum cum atriis suis. I. Ventriculi cordis. s. Atrium dextrum. 3. Atrium sinistrum.
g. Arteria uorta. 5. Arteria pulmonalis. 6. Vena cava supeΓior. 7. ProCesSus vermi formis. 8. Funiculus umbilicatis.
Figura II. Exhibet conditionem sterni. Tro. I. u. 3. 4. 5. 6. 7. uti in sigura I. 8. Curvatio ductus arteriosi Botalli. s. Manubrium sterni. Io. Plana articulationis ossium clavicularium.11. Cartilagines COSturumiua II. Partes costarum rosectae. 23. 13. I 3. Arcus cartilagineus, a coalitu omnium cartilaginum cxortus. Figura I. duas levitas offert magnitudinis foetus ipsius. Figura II. sistit magnitudinem partium naturalem.