장음표시 사용
7쪽
9쪽
uum nouam editionem elementorum physiologiae corporis humani Hallerianae, quae ita est inscripta:
10쪽
cum priore Halleriana compararemus, eamque nouam editionem sedecim voluminibus, ut dicitur, in forma octava absolui perspiceremus, augmentum huius nouae editionis, idque ipsum non paruum, potiuScerni in additis rebus nouiter detectis seu omissis, mendis emendatis, nec non in dubiis vel reuocatis, vel nouiter motis, item in rebus aliis atque aliis in locis veteris editionis sparsis, in unum nouae Coastis locum, inque rebus aptiori loco collocatis, quam in rerum propositarum ordine mutato, quem secutus est HALLE Rus in prima ditione, intelleximus. Quod quidem ex fine praefationis Hallerianae nouae editioni praemissae luculenter patet: Ordinem seruaui eundem et libro perinde triginta, sed multa contraxi, alia pilari loco disposui, vere utilis
Quae cum ita sint, haec additamenta in usum et commodum emtorum veteris editionis ex noua excerpta atque collesta hic deprehenduntur, eaque ipsa veteri editioni, quantum fieri potuit, ratione typorum stanneorum, chartae, sormae cet ita similia essem, ut hoc audiario adiuncto, nullum, quoad contenta, inter veterem et nouam editionem intercederet discrimen. Ut autem spatio, volumini et pecuniae Parceretur, et tamen id, quod non diu ante promissum ut praestiretur, has adhibuimus Cautiones.