Dissertationes quatuor [electronic resource] : nimirum de valvula coli et usu processus vermicularis ; de fabrica et actione villorum intestinorum tenuium hominis : sur les moyens propres à decouvrir la construction de visceres, description d'un micr

발행: 1782년

분량: 92페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

5쪽

Anatomici, dum heret, Summi et Medici Experienti mi

DISSERTATIONES QUATUOR

Omnia nunc primum in unum Collecta AEdita

MD CLXXXII

7쪽

JOANNIS NATHANAELIS LIEBER KUHNII,

Medicinae Doctoris, Regiae cientiaruna Academiae Bero linens1 Membri Ordinarii, Imperialis Naturae Curiosorum et Regiae Holiniens1 Academiarum, uti et Regiae Londinensis Societatis Scientiarum Sodalis'.

N Atura duce et magistra, si quis ab ea innatam sequatur in uestigandi certi alicuius studii cupiditatem, longe multumque ceteros Omnes eum praestare posse, exemplo suo egregie comprobauit Illustris, dum viveret, IEBERRUANIVS orbi litterario scientiarumque augmento praematura nimis morte nuper ereptus'. Docile enim aptissimumque ad quaslibet bonas artes

Vid. Comment de Rebus in Scientia Naturali et Medicina gestis. Vol. I. Pars II. Lipsae MDCCLVII. Ibid. Vol. V. . IV. p. 726. Berotinensis quoque cientiarum Academia

cum uniuersorum eruditorum orbe magnam fecit nuperrime iacturam die decimo septimo mensis, quem iam agimus, decembris, praematura satis morte Viri miras laudes singularemque inter ciues suos famam consecuti, vel quod maius longe est, quoque meriti, IOHANNE NAΤHANIELI OEBERRUIIN, ed. . iam dictae, C. C. Pleuroperipneumoniae morbus vitam ipsi eripuit, quadraginta se annorum aetatem nondum adepto de cuius vita meritisque circa artem potissimum anatomicam mechanicamque alio tempore fusius ad lectores nostros relaturi sumus.

excolenda a

8쪽

excolendas nastus ingenium, eo admodum acri, ad uniuersae in primis matheseos, eiusque potissimum ad utilissimas conficiendas machinas instrumentaque varia applicatae, uti et omnium rerum physicarum cognitionem atque usum mirifice valebat. A teneris iam horum doctrinae generum intelligendorum cupidissimus, in prouectiore deinde aetate singulari aliquo seruore in eorum semperferebatur culturam. Quum igitur pater ipsius, IOANNES CHRΙs-TIANVs, Aule Berotinensis faber aurarius, qui eum anno huius seculi undecimo die mensis septembris quinto CX EMERENTIARAVIA, matre adhu filio supersi ite, Berolini susceperat, excellens in eo deprehenderet ingenium, ideoque in omnibus quae iuuentutem ad humanitatem informant ornantque, studiis artibusque in gymnasio Halae Magdeburgicae Constituto instituendum erudiendumque curaret, anno iam aetatis decimo octauo ciuibus academiae ibidem florentis, adscribi poterat. Quamuis autem ex constanti patris voluntate in eadem aeque, accienens academia, in quam proXimo anno, seculi nimirum 1Cesimo octavo, se contulerat, in sacrarum litterarum studium quam diligentissime incumberet, mathesi tamen artique in primis mechanicae, et cuius inde maxime adiuuatur cognitio augmentumque philosophiae naturali, multum operae navabat et meditando, et manum applicando tum experimentis, tum Construendis ad ea instrumentis necessariis, beatum H AMBER GERVM ideo principem sequutus doctorem quo etiam studiorum genere adeo delactabatur, ut reliquas eo pertinentes scientias, anatomiam physiologiam omnesque reliquas, quae medicum faciunt, sibi redderet cognitas, ideo-

adiungeret numero. Quo autem in medicinam, quam olim faceret, inde fiebat propensior, eo maioris ipsius in patrem aestimanda erat pietas, ecqua eius voluntati satis faciens anno seculi tricesimo tertio ab academia discedebat studium theologicum semper

professurus.

9쪽

Ad fratrem itaque sacro aliquo munere fungentem se recipiebat saepiusque ex suggesto sacras ad concionem habebat orationes, reliquum tamen tempus omne illis dicabat litteris, quae in maxima apud eum erant gratia, mathematicis, physici et anatomicis. Nec inanes ipsius erant labores. Data enim occasione, theologus ille magni nominis, EiNBECKIVs, de singulari ipsius studio, industria atque dexteritate referebat ad Borusiorum Regem, RIDERI CUM VILI ELMVΜ, perspicacem ingeniorum aestimatorem, qui inde laetatus eum ipsum ad se arcessebat longumque cum eo de rebus theologicis aeque ac mechanicis aliisque faciebat colloquium, amplam egregiamque viri iuuenis admiratus doctrinam Regia igitur auctoritate sua legibus a patre praescriptis soluebat filium, isque, ut totus vacaret rebus mathematicis atque physicis, serio

volebat.

Imperio igitur Regis obtemperans Noster, quum insuper diem

suum obiisset pater Berotino iterum decedebat anno seculi tricesimo sexto ea mente, ut studiorum, quae nunc colere et publice profiteri volebat, caussa denuo adiret academias, ante suum discessum a Regia Scientiarum Academia Berotinensi in sociorum numerum honorifice relatus Halae Magdeburgicae iterum atque Ienae per aliquod tempus commorabatur, et proxime sequenti anno iter ad exteras regiones suscipiens Erfordiam transibat ibique ab Imperialis Naturae Curiosorum Academiae Praeside, Ill.

BUCANERO, Socii honoribus Xornabatur. Lugdunum Batauorum adueniens, BOERHAAVIO, ALBINO, GAVBI atque WΙΕΤ ΕΝ Io, duCibus et praeceptoribus, omnem

artis medicae ambitum quam sollertissime denuo emetiebatur, an atomiae in primi atque hemiae deditissimus. Subtilioris potissimum inuestigandae anatomes amore captus, in arten minima corporis vasa iniectionis ope replendi adeo inquirebat, ut hanci ad summum usque fastigium perduxisse eum recte omnino dixeris neminemque fuisse, qui in praeparandis oculoque perscrutanti exhibendis

10쪽

exhibendis partibus humani corporis vel minimis eum superauerit unquam. Accedebat et hoc, quod omnium artium mathematicarum peritissimus, praestantissima ipse conficeret micros copia et inter ea illud nunc omnibus notissimum, quod a radiis lucis speculo saeceptis et ad inquirentem oculum reflexis nomen accepit, quorum ope omnium, subtilissimas, quas praestabat, iniectiones cuilibet harum rerum cultori, et arbitro quam elegantilliinae et accuratissime demonstrare poterat. Quum eum sibi quoque finem proposui siet, ut non minima solum totius corporis vasa ante oculos sisteret, sed eorum quoque directionem, cursum et prorsus admirabilem, quem inter se habent nexum atque mutuam inter se rationem, quantum demum fieri posset, clare atque perspicue exponereta illud, quo medicorum pauci nunc carebunt, XCogitabat microscopium anatomicum 1ue machinam a ranis potissimum apud plurimos cognomen ideo adeptam, quoniam haec reliquis ad experimentum hoc aptiora eligi et ad usum eius ut plurimum adhiberi solent animalia. Ut eo autem melius sua prosequi tentamina et interea circulationem sanguinis in variis animalium, in primis ranarum partibus, mesenterio, pulmonibus aliisque accuratius obseruare posset, in illud, quod cum camera

sic dicta obscura facere solent physici, experimentum omni studio atque oderit tamdiu inquirebat cumque solis radiis tentabat, donec solare illud dictum satisque nunc eruditis Cognitum inuenire microscopium, quod vero post aliquod demum tempus prima vice notum et manifestum faciebat Londini Regiae cientiarum Societati illud cum reliquis suis experimentis exhibens. Quamquam igitur Medici Doctoris titulum atque honores iam

diu meruerat, eos tamen anno demum seculi tricesimo non ab

Academia Leydensi petebat accipiebatque dissertatione ideo de Calutila coli et usu processus Uermicularis ab ipso consciis ta edita

publiceque defensa, cuius graue argumentum, ut illud Xponeret, a BOERHAVA IO atque S IETEN Io, deXteritatem eius atque doctri

SEARCH

MENU NAVIGATION