De fracta clavicula : dissertatio anatomico-chirurgica

발행: 1787년

분량: 14페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

3쪽

FRACTA CLAVICUL A

INTER Ossa varia quibus conflatur corporis humani compages , . fracturis nullum magis obnoxium est quam Clavicula : quod minime mirum videbitur , cum os illud tenue dc incurivatum extremitatibus duntaxat innitatur, dum media pars fulcimento caret. Hinc frequentissimae dimanant ejus ossis fracturae, quibus in curandis non raro queruntur Chirurgi, quod certior feliciorque methodus nondum innotuerit.

Quod si nullum inde plerumque immineat vitae periculum ., at saltem id saepe saepius sequitur mali, ut aegrὶ moveatur bra-

4쪽

chium, ac persistat de Irmitas calli, in mulieribus eb magis vitamia, quo formae elegantioris studiosiores, pulchritudinem

thoracis Ostentare amant.

Varii qui ab Hippocrate de Claviculae fractura scripsere auctores in eo consentiunt omnes, quod calli deformitas nulla arte vitari possit. Quatuor de fracta Clavicula Theses hisce augustis in scholis propugnatae fuerunt, sed nihil inde emersit novi, quod Artis limites ulterius propagare potuerit, imb etiam neglecta fuit anatomicis inventis maxime congrua methodus, & in novissima Dissertatione, Praeside spectxtissimo M. Botentuit, agitata, desideratur fasciatio, quae chirurgicae indicationi plane

respondeat. Quod frustra huc usque tentaverunt tot peritissimi in Arte viri, nunquam certe aggressi fuissemus, nisi novam quam'mox exponedimus methodum , anatomiae face praevia , optimam demonstraret ratiocinium, tandemque longa confirmaret experientia : primum quidquid ex Anato me ad nostrum consilium attinet, revocare liceat , caeteraque aut Anatomicis Scriptoribus , aut praesenti sermoni remittere.

EX AN ATOMI A.

Clavicula sternum inter & apophysin acromion dictam tran versa jacet. Huic veluti Anteridi scapula innititur, prohibeturque ne omnibus sub scapularis faciei punctis thoraci adjungatur , cum huc musculis brachium trunco admoventibus attrahitur. Solus enim posterior limbus, seu scapulae basis, costis immediate applicatur ; anterior inde eb magis distat, qub magis anterius prominet scapulae summitas ; superior tandem, versus angulum

posteriorem minus, versus anteriorem longius a thorace rem

vetur.

5쪽

Claviculae inseruntur superius & anterius sterno cleido-mRDtoi deus, postice & exteriae cucullaris, inferius subclavius, ant rius & interne pectoralis major, anterius & externe, delloides Alii quoque musculi scapulae de humero inseruntur: horum se. contrahentium vim sustinet Clavicula : etenim pectoralis minor processui coracoideo, serratus major scapulae basi, pectoralis major & latissimus dorsi unicuique bicipitali margini adhaerent. Seu seorsim , seu simul contrahantur, hi ultimi musculi id primum efficere conantur, ut brevior reddatur linea quae a superiori sterno ad acromion apophysin describeretur & Claviculae proinde curvaturae augeantur; haec scapulae fulcimentum musculis resistentiam opponens, id efficit, ut liberius hinc inde brachium

moveatur. Alius tandem usus Claviculae admittendus est, nimiorum ut nervi & vasa quae ad superiorem extremitatem prorepunt, Obtegantur.

Sive corpus contundens in Claviculam aut scapulae summitatem impingat, sive imprudenti lapsu os ipsum duro corpori

illi datur, aut in medio aut versus extrema, aut transverse aut

oblique frangi, vel etiam in plurima frusta obteri potest : hine simplex erit vel complicata fractura; nullo modo dimovebuntur fragmenta, vel in sese mutuo oblique recurrent. Nisi maxima adsit tumefactio, aut nimia corporis obesitas, facile dignosci solet fractura. Hinc magis depressa, minusque , sterno distans scapula, itὲ thoraci adplicatur, ut iridium interutrumque intervallum remaneat i aut nullatenus aut saltem aegra admodum sursum & anterius fertur aut lateri brachium ad-

6쪽

4 movetur. Uno ver , tactu & visu facile morbus dignoscitur si . Ubi fractura simple , nec a se recedunt ossa, parum

plerumque dolet aeger, siti vero removeantur, fragmentorum in nervos irritatione acer suscitatur dolor , sola ostium coaptatione molliendus.

Dum ossa semota perstant , humerale fragmentum scapulae de humeri pondere abreptum , infra nrnale subsidet, & eb major

est partium dimotio, quo validius musculi coluraliuntur , itemque augetur & ingravescit dolor, si brachium anterius ferat aut lateri strictius admoveat aeger.

In quacumque regione frangatur os juguli, si fractura sit fimplex& transversi , adhuc fragmenta sbi respondeant, felix praes gitur exitus; infaustus vero si sit obliqua, si subjacentes laedantur partes, si in se mutuo ascendant extremitates fractae , quia tunc dissicilius vitatur deformitas calli. Illud infortunii genus inde nasci putaverunt, auctores, quod circa os fasciatio obvolvi nequeat, sed immerito : vitium enim methodi in naturalem ostis dispositionem referebant, & ebmindue ineluctabile visum est hoc malum qub propius ad veram indicationem accessit Chirurgus. Quantum inde distet vulgb usurpata encheire sis , demonstrant

cognitiones anatomicae & sedula phenomenorum quae hanc fracturam subsequuntur scrutatio: Nisum muscularem quo fragmentum humerale deprimitur, per totum curationis tempus vincere, h. aec

i) Hic tamen excipiendus est easus in quo proxime ad humeralem arti eulum frangitur Clavicula, nam fractura tune sucum facere & pro ejusdem ossis luxatione haberi posset; set rebus rite δι sedulδ perpensis, alter ab altero morbus etiam num distinguetur. α

7쪽

in vera morbi indicatio, quam ante Paulum Eginetam nenio ge prehendit , quamque aevi posterioris auctores non nisi a longe de imperfecte secuti sunt.' Etati servabatur nostrae ut memorata methodus a viro si in rebus chirurgicis perspicacissimo aeque ac in omni doctrinae genere versatissimo , ad summum perfectionis

gradum promoveretur. Hanc methodum, ut pote ratione de experientia comprobatam , seligimus, caeteris omnibus antea rite perpensis & aequa lance ponderatis, breviter quantum in nos herit eam exponere conabimur.

Hippocratis temporibus sternale fragmentum , seu gravi pondere superimposito , seu vario fasciationum apparatu, deprimere& versus humerale fragmentum adducere tentabatur. Quod quam ignavum parumque legibus Naturae consentaneum foret plane agnoscens div. senex, sic scribit. o Haec inexperto quidem, propὸ ad id quod secundum Naturam est accedere videntur i verun '

si quis ad usum accommodet , inutilia sa) comperiet in s .

Deindε fragmentum humerale ad sternale quod immotum remanet reducendum, prude inter suadet Hippocrates; quod ut obtineat, humerum sursum tollit, laterique arctissime admovet, aegro supino decumbente dc in corpus durum inter scapulas suppositum duntaxat innixo , utramque posterius repellit: tum fasciam ab '

i) celeber. Mag. D. Desiauit, magni Parisiensis No comit Chirurgus primus. x Non inutilem' tantum, sed noeivam hane en heiresm judicamu . Flectenim posset ut ex ea compressibne sequeretur alius morbus priori gravior , Sc . solo deligationis vitio oriundus.

8쪽

altera axilla ad fracturam alterne ducit usque dum firmiter ossis extrema contineantur : mitella demum brachium sustinet. Cum brachium tollit Hippocrates, ad situm naturalem scapula revocatur; cum illud lateri admovet, pectoralis major dclatissimus dorsi remittuntur. Pulvinar durum , cui supinus incumbit aeger, scapularum regressui favet, quod fieri non potuisset aegro in plano decumbente, & solis scapulis cubili affixis. Altera manu humeri caput retro agit Chirurgus, sed hoc primo impulsu nihil adhuc ut modo pluribus tentamentis probabimus in

peregit, ut fragmenta in se mutuo ascendentia removeret. Ulterius vero progrediatur idem motus, scapulae basis serrato majori firmiter retenta veluti cardine in quem innititur totumos, margine anteriori a thorace deflectit magis magisque in naturali

situ ut fit aliquando restituitur; sed fasciatio usurpata, cum tota sua facie interna scapulam ad thoracem impellat , verae indicationi nocet, atque ideo semper adfore vitium partis monet Hippocrates , magnum quidem si oblique, laevius si transverse os fractum fuerit : hoc malum initio grave , temporis lapsu paulatim imminuitur & evanescit; cum in obliqua fractura eadem remaneat deformitas. Utriusque casus differentia facile percipitur: In priori, partium dimotio a sola oritur fasiciatione, qua sublata, Νatura sibi reddita male providae Artis

conatus vincit.

Peritia majori Hippocratua , quomodo reducenda &coercenda foret fracta clavicula exposuit Paulus AEgineta; cujus verba, ut magis elucescat quod ad iciemus, referre lubet. is Si igitur per totam crassitudinem quocumque tandem is modo fracta fuerit clavicula , . duo ministri, alter brachium is id quod est ad fractam claviculam manibus amplexus , adis externam partem simulque sursum trahens, alter oppositum

9쪽

is humerum aut omnino collum attrahens, sic in contraria ,, faciant extensionem. Medicus autem suis manibus fracturamia componat, prominentiora impellens, & quae in profundo is sunt extrahens.

is Quod si ampliore opus fuerit extensione , globum satisu magnum ex panniculis, aut lanis, aut ejusmodi aliquam is molem alae subjici 'o , & cubiti flexuram ad costam quae ad is ipsum est adducito , & reliqua, velut dictum est , facito , is &c. I) , . Utrumque secutus Albucinis in eo tantum ab iis deflectit, quod brachium inter & thoracem pulvinar apponi jubeat fr). Idem omnino docuerunt Lanfrancus 3), & Guido-a Cau-

Apprime hanc methodum exposuit Peccetius, sed cum ad reductionem tantum pilam sub ala insereret Paulus regineta, per totum curationis tempus ibi retineri noster voluit ; verbis enim Pauli haec adjicit : - Optime juguli ossibus coaptatis , superia apponatur ceratum , vel aliquod aliud ex medicamentis in is fractura aliorum ossium superius dictis. Deinde congrua

,, deligatio facienda & semper affecti juguli alae globus, velis pila ex lana, vel alia simili materia praeparata subjicienda, is & fascia si dexterum jugulum, &c. v.

10쪽

S tis igitur nobis fuisset ipsa at istoris verba referre, nisi sagaci clarissimi nostri praeceptoris industria hanc emendatam fu illa methodum putaremus. Post aliquot fasciae jactus machina cruci formi utuntur celeberi. Lecherc si & Heister si), quae ut fasciatio decui sata dc spica tum ascendens , tum descendetas, scapulas retropellit, dc ad thoracem applicat. Iarissimum nostrae Scholae decus D, M. Petit, quam facile reponerentur ossa , quam dissicile in .sua sede retinerentur agnovit actione musculari fragmenta dimoveri fatetur , sed

continere nori tentat, & in eundem ac .vpteres errorem dela

bitur , ctim deformitatem calli inde oriri pronuntiat , quod circa claviculani fasciatio duci non possit. Quosnam igitur inde fructus reportabimus t Omnes illas fasciationes , ne excep quidem celeberr. M. D. Brassior methodo, nunquam sussicere ;imnab etiam , ut lam diximus, fragmenta dimovere & opus naturae disturbare vel invitis fatendum est. Thorax quidem manicatus longius a centro motus scapulae agit, humerique summitatem magis retropellit, minusque ad latera adig t, sed ad propositum inhabilem aliquando fuisse experientia constat. Posthabitis omnibus quae huc usque usu invaluerunt me; thodis, id nobis incumbit ut novam . caeteris praestantiorem &omni in sala . tutam non Proponamus tantum, sed talem , invictis rationum momentis arguamus : quod ut consequamur, promptiusque judicetur , quid , fracta clavicula eveniat antς aut post fasciationes, vulgo usurpatas , Ruid demtim ex nostra

SEARCH

MENU NAVIGATION