장음표시 사용
11쪽
VasA lactea, lymphatica etiam habent intestina , nonnullaeque iis sunt glandulae, diversis nominibus donatae.
APHTARUM species, de qua agimus , in puerulis longe differt ab ea qua persaepὰ adulti & aetate provectiores assi
ciuntur: eodem aptitarum nomine vocatae& ab omnibus fer 6
cis , nullo discrimine habito, descriptae, unde nulla accurata morbi diversi definitio. Aphorismo vigesimo-quarto tertiae sectionis, multisque aliis locis, Hippocrates, inter morbos primae aetatis infantum proprios aphtas. numerat ; quas quidem superficiaria oris ulcera, maligna & serpentia, ignea quadam caliditate praedita vocat ; quae recens natis, tenellisque accidunt. In puerulis modo in lucem editis, aptitae fiunt, ait Galentis. Ex Francisco Θlvio, haud infrequens infantibus affectus aphiae, ulcuscula nempe totam oris superficiem occupare solita, ita ut nulli parti parcant , non linguae, non palato, non gingivis, non labiis , non genis, non faucibus, ne quidem ipsi cesse-phago, ipsique Ventriculo, quantum saltem maxime probabile. Eadem fere leguntur apud Aetium , Araceum, Paulum
Eginetam , Amatum Lusitanum , Foroium , Sennertum , Etimulerum , W erilium, δc alios. His variis auctorum definitionibus non assentimur, nam aphiae recens natorum, male sub ulcusculorum nomine veniunt , non enim vero pure , sed serosa potius colluvie scatent. In tubericulorum, pustularum, aut vesicularum censum redih
12쪽
gendas esse, non in ulcerum, fides oculorum evincit: unde accuratior sit sequens definitio. RECENS natorum aphiae, tumores sunt albicantes, superficiarii, rotundi , diametri exiguae, milii aut cannabis semen magnitudine vix excedentes, seroso quodam liquore referti, in squam mas abeuntes, & acriter doloriferar. SUPERF1CIARia pustulae, frequentissime primo in labiis aut gingivis emergentes, postea in omni superficie interna oris erumpunt, linguam, palatum occupant, ulteriusque pergentes fauces & ce phagum inficiunt. demumque in ventriculo &intestinis progrediuntur : variisque in his locis crustas efformant densas subjacentibus partibus adhaerentes. In sectionibus cadaverum, has crustas in ventriculo & intestinis multoties
observavit hujus Disceptationis Praeses. ΗΑRuMcg pustularum distinctio, ut & variolarum, est in
benignaq seu discretas & malignas atax conssuentes : a mali
progressu tertia constituitur species , in qua partes gangraena
brevi corripiuntur. ΙNcERTUM est a nativitate infantis tempus invasionis, nunc
citior, nunc tardior, sed persaepe paucis diebus a natalibus ingruit, QUAEDAM sunt morbi futuri signa praevia. Subito insomniis
vexantur pineruli, diu noctuque ejulantes, contabescit totius
wrporis habitus, flaccessit cutis, pallet facies, motus interdum Onvulsivi
13쪽
eonvulsivi adsunt , vomitus de ructus acidum redolentes , tormina oriuntur , & di arrhaea continua , materiae aquosae &viridis, odorem acidum & talidum spargentis. DEIN os infantis inflammatur, lingua aspera fit & veluti aculeata : papilla mammae immaissa , nutrices ardorem oris infantis mordentem sentiunt. Tunc hinc & illinc elevatur cuticula, suboriuntur tumores albicantes, inaequales, in veras vesiculas abeuntes, in labiorum angulis incipientes, mox per gingivas 4 linguam, palatum , totamque oris internam partem serpenteS., IN hoc statu nutricis mammas respuit infans, siti misere excruciatur, lacti sugendo impar: diarrhaea superest & Ope
ab excrementorum acrimonia, pustulis circa anum aphiis simillimae. Non semel clar. actus Praeses , mammas nutricum
pustulis ejusdem speciei affectas observavit. Vss1cULAE albae, ampta, superficiaria, quarum interstitia
nec rubescunt nec inflammantur, discretam earum indolem, benignumque morbum statuunt. Si vero pustuta sint exiguae depresta, tenaces, ita multiplicatae ut fere coeant, favo colore tinctae, confluentem eruptionem, malignumque malum indicant. pessimae omnium habentur cinereae, lividae, atro purpureae, ita inter se junctae ut unicam crustam constituere videantur : gai grenae imminentis signa.
HAEc pustularum malignarum species rara est: non nisi in nosocomiorum diversoriis ubi majori numero pueruli conge-
14쪽
runtur; quae maligni morbi species, in parisiensi, vulgo us
Enfans-Trotivis , olim endemice grassabatur. DE pustularum judicatione certi quidquam haud statui potest: intra quinque vel sex dies nonnunquam exsiccantur, & decidunt crustae, si levis sit causa morbi ; aliquando usque ad duodecimum diem firmillime adhaerent ; sepe etiam deciduis
illicd crustis, novae renascuntur densiores : tunc non nisi intra duas vel tres hebdomadas terminantur. PUsTULARUM prognosis desumitur ab earum specie, colore ac multiplicitate : albae, solitariae & discretae huc & illuc in labiis, lingua & interna oris parte sparsim tantum eruptae, non periculo ste , brevi facileque curantur : longe periculosiores confluentes , flavo colore tinctae, imas usque fauces denso agmine,& ulterius oesophagum, ventriculum & intestina obsidentes. Cinereae, lividae, atro-purpureae ita coeuntes ut unicam crustam
constituant, instar recentis lardi , subjacentibus partibus adhaerentes, lethales sunt. SALus omnino speranda, ubi decisis crustulis, nulla amplior sequitur eruptio, & humide irroratis partibus, decrescit morbus: majus autem periculum, si tarde exsiccentur, deciduisque ipsis, aliae aeque densae ut priores renascantur & siccae exasi perataeque sint partes. Si GNA pustularum eruptionem praecedentia, & socia symp- tomata, mali fomitem in primis viis quaerendum esse, satis superque testantur. Hinc impura quaecumque colluvies in recens
15쪽
natorum primis viis, proxima mali causa, a retento in intesitinis meconio praecipue oriunda. Ab ea enim faece fusca, tenaci, didque retenta, lac nutricis vitiose coagulatur, hinc acidum in ventriculo redundans, cujus halitus plus minusve acer , sursum exhalans, molles & teneras oris partes inficit δc laedit. Ventris tormina, aquosior diarrhoea, faecum color viridis , coeteraque alia symptomata, ex ipso acido praepollenti intestina vellicante, repetenda sunt. NATUR A provida in matrum mammis colobum secernit, quod insita virtute meconium diluit & educit. Hinc infantes
proprio matris lacte nutriti, pustulis aphtosis fere semper immunes, dum qui alieno lacte utuntur, iis frequentissime laborent; praesertim in no comiis ubi misera vetitae libidinis progenies hospitatur. Ibi deficiente colobo, seu primario lacte, neglectaque meconii medica purgatione, adeo frequens est
D variin causis generationis colluviei cujuscumque inventriculo & intestinis, dicere longius foret, unicam tantum referre liceat, ut pote haud rariorem : fit ex intempestiva & perversa methodo, qua nutrices ut plurimum lac praebent infantibus quoties vagitant: Verlim enim vero rarissimo casu, fame vexantur quando vagitus eduut infantes, sed plerumque faecibus alvinis aut urina madefa hi, vel intestinorum torminibus correpti sunt. Tanta itaque nutrimenti copia obrutus ventriculus, illud rite concoquendi haud pollet robore:
16쪽
si nutrix vino . aut poculis spirituosis si dedita, si mariti
amplexus intempestivos, durante lactatione, lascivior admittat , lac ejus repente corrumpitur , coacescit , acrior fit , & infantis illud sugentis genas, fauces, linguam dic. inficit: hincque & illinc ipsius acritudine pustulae emorescunt: non minus acriter in ventriculo civit. Quantum igitur discrimena nutricibus soli mercedi inhiantibus, minus sobriis, immundis , proterVis, aut morum turpitudine coinquinatis Θ Quam in lubrico exponitur prolis innocuae salus PERVERSUS quarumdam nutricum usus, infantibus somnum pariendi in mammis, etiam saepe fit mali causa. Lac enim in ore stagnans, acrimonia donatur, totam internam oris membranam erodit; & ab immunditie & acritudine gignuntur pusitulata
ALTERA tandem morbi causa ex pulte , qua lactis copia orbi. aut a nutricis uberibus omnino depulsi, saepius nutriuntur. Cibus enim crassior ex farina praesertim triticea cruda lacte paratus, mediae inter solidam & liquidam consistentiae, etsi ad hanc propitis accedat, nec quidem sorbilis, in ventriculo ingestus debiliori, rite concoqui nequit, corrumpitur, ac in pastam glutinosam, acidamque Vertitur. Hinc aciditas & acritudo, proxima accidentium quae morbum comitantur, causa. Ν1MIAE excretiones, humores acres retenti, infantis corporis inertia & desidia, imminuta perspiratio, immundities. habitatio in humidis aut in acie corrupto , totidem sunt causae, morbi indolem, ipsusque accidentia ingravescentes.
17쪽
An praecavendam aphtarum in recens natis eruptionem, earum sedulb removendae sunt causae. In hoc fine impura quaecumque colluvies in ventriculo & intestinis prompte subducenda; opportuno tempore eliminandum meconium. Praebeatur lac nutricis recens enixae, si deficiat mater) quod ad naturam parentis proxime accedat. Viretur iterata in abdomine colluvies, cavendo ne intempestivo tempore lac ducant infantes, aut ad mammas obdormiscant : si vitio quodam laetis nutricum laborent, studiose inquiratur, quaenam sit illarum vitae ratio : si labe aliqua inquinatae sint, exulent. Puls quae puerulis offertur laetis loco , tenerte ipsorum naturae sit accommodata ; farinae crudae substituatur panis, coctione ad consistentiam pultis redactus ;frequenxer id Himenti renovetur, ne in fermentationem abeat. Procul sit immundities, linteamina saepe commutentur, & frequentissime infantes abluantur. Os eorum aliquoties de die colluatur : lotio ex aqua frigida Lepius repetita optime conducit. Aeri circa infantem liber pateat accessus , vaporesque male olentes suffimentis aromaticis corrigantur.
His praesidiis si praecaveri nequeat morbi eruptio, ipsaque jam jam irruerit, media curatoria promptissime adhibeantur, intra paucas enim horas ferociter saevit malum. Pharmaca illud debellatura, vel iiiterna vel externa sunt, utrisque sepe saepius utendum ; varia seligantur pro varia eruptionis causa , nec non illius indole. S1 a neglecta meconii evacuatione veniat morbus , blando eathartico illud ejiciatur, nempe syrupo e chicoreo cum rheo,
18쪽
vel etiam solo lactis sero , cui paululum mellis additur. Hoc
medium in recens natis anteponendum , quod ad naturam colostri proprius accedat. Si ab impura quacunque colluvie primas vias inficiente oriatur morbus , vomitoria, prae caeteris aliis mediis, praecipue si morbi fomes adhuc in ventriculo lateat, cientur; morbi causam citius tollunt, ventriculum smul & alvum exonerant. Inter varia emetica infantibus congrua , vinum antimoniatum a clar. Amugrota maxime commendatur. Interdum purgantia lenia sive lubricantia, infantum tenerae aetati accomodata, Curationem absolvunt, modo tempore opportuno adhibeantur ; ast non nisi summa cautione sunt tentanda, si urgeat diarrhaea, aut secum acrimonia ero dantur partes : praestat potius enematibus uti ex decocto m cilaginoso paratis. Interdum lata nutricis recens enixae ducat
infans & subministretur nutrici potus copiosus , blandus, materiet acrimoniam demulcens , cibo utatur tenui , vitet salsa & acria. Si nutrice orbetur infans, frequenter & copios, ei detur
potus attenuans, demulcens, farinosus, seponaeus : huic scopo inserviunt potus omnes calidi, decoctum avenae excorticatae, hordei, succus raparum expressus saccharo edulcoratus, infuso
seminum lini cum melle simplici vel rosaceo, ut sapori cons
Si acidum aut a prava lactis qualitate, vel ab indigesta pulte aut a nimia ventriculi debilitate productum, in primis viis praepolleat, eadem , ut dictum fuit, sunt adhibenda ;
19쪽
13 quibus jungere juvat absorbentia, acidum compescere Valentia , inter quae maxime laudatur magnesia. INTEREA remediis externis , ut citius' secedant pustularum crustae, sub lin menti forma, utendum; nam gargari sationis incapaces recens nati, quippe cum quidquid eis propinatur, statim deglutiant. Itaque linimenta ex materia innocua conficienda sunt, ut tutius in ore ingerantur. Diversa sint pro varia
eruptionis indole : si discreta & benigna, os internum infantis , sola aqua communi tepida in qua sacchari frustulum solutum fuerit, aut infuso salviae vel florum sambuci cum melle, eluere sufficit. His mediis egregie exsiccantur pustulae , brevique decidunt
crustae: in hoc casu maxime etiam laudatur raparum in aqua
coctarum succus expressus, cui subinde aliquid sacchari additur , quo rer quaterve singulis diebus loca aphtosa illiniuntur: eum haurire possunt infantes, tuncque OS non tantum,
partesque in ore contentae , sed etiam oesophagus & ventriculus , quos non minus pustulis assici diximus quam oris partes, ipsius beneficio fruuntur. Si confluens & maligna sit eruptio, frequentius os infantis eluatur; pustulae illiniri debent lini mento cui detergendi sit virtus : in hunc finem optime conducunt infusa plantaginis, agrimoniae cum melle rosarum , levis solutio vitrioli albi, vel etiam spiritus vitrioli cum melle rosarum ad gratam aciditatem
20쪽
usque temperatus. Sic etiam utiliter adhiberi possunt fomentali
Si vero tota oris & oesophagi interna superficies ita pustulis obsita sit, ut impediatur deglutitio ; praeter allata media, enemata, balnea tepida, omnisque generis fomenta auxilio sint : nec negligendus vesicatorii, pro re nata , usuS. BATAVA feminae & obstetrices, rubetam filo alligatam ori infantum, hac pustularum eruptione correptorum imponunt, extra nam in aquam frigidam injiciunt, ut vires recolligat ;tum iterum imponunt : sed contingit saepius, ut imbibito veneno rubeta rumpatur, istaque rubetae novae impositione ει- pius reiterata, infantes curentur, & flammantes pustulae eva
Si vero livescant pustulae , si putredinis & gangraenae metus jam jam immineat, eluendum est os infantis frequentissime decocto corticis peruviani , vel infuso rutae, serpentariae , salviae, scordii, cum melle rosarum. ExsIccATIs tandem crustis, dc deciduis, crudae S excoriatae partes adeo sensiles sunt, ut potus tenuissimus, dirissimos do lores provocet: optime dolorem leniet solutio gummi arabici, aut ovi vitellum conquassatum & addita aqua rosacea dilutum. M1NUTO dolore, adstringentibus vasa nimis dilatata sensim compescentibus, curatio absolvatur.