장음표시 사용
11쪽
γtantum , ubi nullum subest periculum , ubi satὶs viribus instructa
deprehenditur parturiens , quod ex praeteritis & praesentibus facile noscitur , vigente adhuc utero & ad contractionem prono, quam nullo labore percipies , si manum hypogastricre regioni admoveas ; tunc enim durisiunum globum quem estormat se contrahens uterus, per integumenta senties ; vel si digitum in uteri collum immittas , cujus fibrarum actio ipsam de uteri indicabit. Ex dictis patet musculorum parturientis actionem solam seminper lassicere non posse ad removendas ex utero secundinas ;imo & etiam periculosam maxime, mortiferamve fore res ipsa docet, nisi quibusdam in casibus , de quibus unum aut alterum verbum dicemus , illi ars opitularetur. QUAMDoQUE exclusionem foetus sequitur haemorrhagia uterina ineluctabilis , sive plane avellatur placenta , seu ex parte tantum , sive sanguinis rivus, ex eo quod super orificii matricis circumferentiam agglutinata haereat placenta , oriatur , pro causave uteri fibrarum atoniam agnoscat ; quod non rarum in debilibus imprimis molliterque edueatis mulieribus toto graviditatis tempore inerti torpentibus otio i de hacque certus
eris , si durissimam globum , de quo supra , non sentias ; sic contra abdomen flaccidum, non resistens , collumque uteri amplum, hians , nullaque actione donatum, deprehendas: in his haemorrhagiarum generibus, quidquid sit de causa, secundinarum expulsio solis Naturae viribus non est committenda : uterus enim repetitis contractionibus quarum ope foetum exclusit, sanguinisu ue essiuvio jam debilitatus, eo ad actionem evaderet imbecillior , quo vasorum ostia ad reactionem minime apta , sanguinem undatim effunderent , quod fieri non posset quin magis ac-matis debilitaretur uterus , & quam brevi temporis intervallo parturientis anima, cum sanguine &. vitibus evola
12쪽
ret in auras , citissimum nisi adhiberet remedium in arte obs
tetricia peritus: ille tanta saepissime praecavet mala, corrigit nascendia reparatque extrema , nec remediis immoratur internis ;tam imbellibus phaleratus armis , si malum adoriretur , victor non recederet. Malo urgente , urget auxilium ; nec mora : quibusdam topicis adstringentibus S; frigidis, variisque irritationubus internis incassum prius adhibitis, ad ultimam salutis anchoram tendit , chordam umbilicalem sinistra manu linteo sicco munita apprehendit de attrahit , dextraeque manus digitis in vaginam immissis, uteri collum irritat, funemque tensum dirigit ad locum
insertionis placentae & ad angulum quem axis uteri cum vaginae axi efformat, probe attendendo , lenibusque motibus quaqua versum secundinas extrahere conatur ; quae si nimiam afferant resistentiam non raram , si praesertim cum utero , ut aiunt auctores , conferruminantur , vel in peculiari quasi iacco ob ina qualem uteri contractionem incarcerentur, vel si excluso foetu convulsiones superveniant) a tractione desistit , statimque ocularam manum in cavum uteri immittit ; qua mediante , uterinarum fibrarum actionem, pro re nata, sollicitat: idem faciendum , si abrupta fuisset chorda umbilicatis, digitisque placentam inter & uteri substantiam blande collocatis , hujus cum ista nexum , si quis adest , placide prudenterque solvit ; quo peracto ,
faventibus aegrae reviviscentis nixibus , secundinas attrahit, harumque si forte remanerent in utero particulae , nimio hunc mundandi studio , substantiam ipsius internam , pertractationiabus intempestivis , non male afficeret ; a Natura vero illarum expulsionem spontaneam fidenter expectaret.
PossENT haec auctoritatibus fulciri , ulterius deduci , explanari , & dictis plurima addi: nostrae vero dissertationis limites noultra progrediamur vetant. Quae supersunt dicenda, discept 1ionibus dilucidabuntur.
13쪽
Ηum disquisitionis conclusio per se facilὴ patet Na-
scilicet motus & uteri contractiones, ferἡ semper solas Iumcere ad removendas ex utero secundinas ; in h- assertione nec- accusanda praejudicata opinio , nec quid pertimescendum, ubi ratio & experientia in unum conspirant.