De cancro, subjuncta remedii, hactenus arcani, contra cancrum laborium et faciei declaratione ...

발행: 1814년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

cancro felicissime sanato gloriaretur chirurgus, quando non nisi iacus venereum pessimae indolis tractaverat. Μedicorum autem eruditorum atque nihil non ad rationem dirigentium est, ut in naturam morborum Sollicite inquirant, eaque rite indagata aptum ipsis imponant nomen. Praeclare igitur dem te nOStra Promeruerunt, qui signis maXima cum diligentia et cura inveniendis operam dederunt, quibus cancer apertus ab ipsis pessimi moris ulceribus, quorum caussa ViruS Vene reum est, distingui possit. Inter hos praecipue Commemorandi sunt denuo BIERCHE VIVs libr. laud. pag. 3I - 1ΩO. et LEVASIVS libr. pIuries laud. g. 61. 93. IOT. etc., quorum hic cum de variis locis, in quibus cancer oriatur, eXponit, Semper addit, quando morbi pro cancro habiti a contagio venereo Originem traXerint, et Solis remediis, quae morbo Venereo conveniunt, ad sanationem fuerint perducti. In hisce locis, quae morbis adfici possint, cum cancro aliquam similitudinem habentibus, quamvis natura sua Ionge diversis, Iinguam Praecipue, labia, mammas, parteSque genitaleS utriusque SexuS Po Suit LEVRSIUS. Cancer linguae, qui putabatur, in femina felicissime ab eodem tollebatur remediorum me curialium ope et Vari WY alios descripsit casus, qui, cum de cancri praesentia minime dubitare medici viderentur, aegrotos sollicitabant, et angebant, quamquam iste metus Vanus erat, quippe cui mercurio in usum vocato ulcus malignum brevi sanaretur. Eodem modo duo aegroti a BIERCHENIO Sanitati restituebantur, qui, Si remediorum, ad cancri, qui adesse Putabatur, curationem commendatorum, USUS

22쪽

diutius continuatus fuisset, miserrimam Sortem perpesSi essent. In altero aegroto, qui cicutam in pillularum forma adhibuerat, et eiusdem decocto os continuo eluerat, lingua iam fere dimidia intra duodecim Septimanarum spatium ulcere ab Sumta erat; anima foetebat, saliva e corrosis ductibus excretoriis gIandularum sublingualium, et Submaxiliaris copiosissime profluebat, unde febris hectica orta macie aegrotum Confecerat, deglutitio maxime impedita, ulcerisque color impurus e nigro

brunneus eSt. Quae quidem Symplomata etsi curationis Successum dubium reddebant, tamen BIERCHENIVS, Cum e tumore attactu modiore, COIOre ulceris impuri obscure brunneo, et erculorum et fissurarum abSentia, denique ex aequali Iinguae conSumtione naturam mali CognOViSSet 3φ) , pessimae

indolis morbo triumphavit exhibitis aegroto pillulis e calomelane, Sulphure aurato atque camphora. Neque vero minor frequentia est mammarum, tabe Venerea PeSSime adfectarum,

si imperitos ad cancri praesentis Suspicionem inducentium. Μalum autem hoc ab initio scirrho minus durum ac renitens est, celerius aUgetur, doloresque Producit Vehementiores magisque pungentes: ΠOdi, qui in mammae profunditate tactu detegi possunt, ubi in Suppurationem Seu potius exulcerationem abierunt, non PUS, Sed Iympham tenuem, Sanguinolentamque fundunt: haec ulcera haud raro gangraenosa fiunt,

inversis marginibus, coloris e naVO rubos ingentem spargunt foetorem, atque fungos progignunt, ad capitis infantilis ma

23쪽

15 Horum ulcerum accuratam descriptionem nobis exhibuit B1ΕΗcHENIVS βῆ . Denique et genitalia praebent Varios morbos, qui ob magnam, quae ipsis cum cancro intercedit, simi-Ιitudinem cum cancro quotidie fere confunduntur. Ac de virilis membri cancro quamquam scriptores V. C. SCHMAL- Σ1vs 33J atque ΙΟΕRDENsius an exempla literis mandarunt, tamen LEVRSIVS , Vera ea eSSe, magnopere dubitat, et observationem GERH. I. Vari WY adfert, qua planum factum est, glandem penis cum praeputio fere dimidiam valde induratam, et varico Sis VeniS deformem, cuius adspectus cancro genuino simillianus erat, HSu interno mercurii, et decocti lignorum, externo emplastri de ranis cum mercurio sanatum fuisse. Simile exemplum altiviit Ius ΤΑΜΟNDVS libro paulo post Citando p. 463J. Aegrotus enim, cuius glans Penis cum maxima praeputii parte ΠIcere fere tota absumta erat, quod, cancri nomine insignitum, etiam corpora caVernOSa attigerat, tandem mercurio SanatuS est. Scroti cancer, qui caminorum purgatoribus, Praecipue in Anglia, infensus esse Solet, cum ulceris plani atque dolentis margines duri atque tumidi, minime inversi sint; cum porro malum a Sola Caussa oriatur eX- terna, et denique resectio partis adfectae illud semper sanet, hoc ipso nomine nequaquam dignus, sed Potius ad serpentia ulcera referendus esse videtur as). Sinus Seu pudenda mulierum saepe Varios offerunt morbos, qui Carcinomatis nomine

24쪽

aegrotas minime terrent, etsi illis potius polyporum, sarcomatum ulcerumque Venereorum et natura et nomen Competat. Cuiusmodi exempla quam pIurima cum lectori biis communicavit LEVRSTVS 9. 116.), quae adeo luculenta sunt, ut de vora ipsorum indole nequeat dubitari 3β . LEVpkETVs quidem, si uteri cancrum salivatione feliciter se curasse teStatur 37), minime cancri, sed Venerei viceris Sanationem perfecisse putandus est. Quam ob rem et F. G. Vo1GΥELIVS, CuiUS praematuram mortem merito lugemus, recte Statuit, magnum numerum S CirThorum atque carcinomatum uteri, a medicis chirurgiSque obserVatorum, Si acriori censurae subiicienda sint,

difficulter probatum iri 38). Signa, quibus ulcera uteri ma- Iigniora, Cancri Speciem prae Se ferentia, a Vero Carcinomate uteri distingui eti possunt, et debent, collegit saepius iam Iaudatus LEVRSIUS I. C. g. 118. Ex his igitur, quae hucusque disputata Sunt, luculentissime apparet, morbos diversissimae naturae, Si modo dolorum Vehementia, adspectus deformitate, durationis pertinacia et destructione partium finibus haud circumscribenda SeSe prodebant, sub cancri quasi communἔnomine comprehenSOS fuiSSe. De qua quidem permutatione atque inde orta notionum confusione iam ΙoH. ADAΜs Ius

distinguendum esse statuit cancrum uteri ab ulceribus Venereis eiusdem VisceriS.

25쪽

g. 4.

Natura Cancri.

Iam vero, cum arctioribus finibus cancrum Incluserim, separatis inde et ulceribus carcinomaticis et aliis morbis, qui multum similitudinis cum cancro habere Solem , liceat progredi ad naturam cancri genuini indagandam, cauSSasque, quae malo tam diro originem praebeant, rimandas. Et prius quidem argumentum, nisi hypothesibus locum concedere velimus, difficillimum est, atque Propterea a celeberrimis scriptoribus cum irrito successu pertractatum. Nimis Iongum foret, omnes hypotheses, ad naturam cancri investigandam excogitatas, TecenSere atque diiudicare. Quam ob rem morabor tantum in nonnullis in medium proferendis AB.Ιos. ADAM SIVS PutaVit Cancrum consistere in hydatidibus formatis in gIandulae scirrho, atque humore peculiaris naturae repletis. Quas quidem hydati des, diversas a simili, in variis abdominis visceribus obvia, formatione, ubi semel ortae fuerint, SenSim et numero et magnitudine augeri, et vehementissimos hac ipsa Partium extensione dolores producere existimavit. Peculiare quid esse, quod hydatides, maiores

factae, non VersuS CutiS Superficiem emergant, sed quaquaversum distribuantur, quodque caro fungOSa generetur Prius, quam cutis rupta DCCultum Cancrum mutaVerit in apertum. Huic ipsi fungo, a cute adhuc integra compreSSO, magnam duritiem cancri occulti, inaequalem Cutis incumbentis super-4Q In hoc praecipue elahormit LEVASIVS I. c. g. 152 ss.

26쪽

abficiem atque alienatum Colorem, quando cancer in eo sit, ut exulceretur, margineS denique inVersos carcinomatis aperti tribuenda esse. Quodsi occuItUS Cancer in apertum semel transierit, mali tardiorem aut celeriorem progressum penderea constitutione aegroti, a situ hydati duam magiS minusve profundo, ab earum magnitudine diversa et ab adhibitis remediis. Fungum enim per plures menSes interdum sine HIla mutatione, si sanguinis Stillicidium Subinde ortum exceperis, Persistere, usque dum magna hydatis , aut etiam plures Simul,

Sub ulceris fundo Sitae, Subito rumpantur, aut ulceratione separentur, unde a relictiS hydatidum dilacerata ruin membranis ulceris adspectus inaequalis, foedus atque horribilis oriatur. Quando autem hydatides cuti propiores sint, in fungo exulcerato subinde conspici λVeolas, quae Crustis repletae videantur, formatis ab hydatidum saccuIis, qui pelluciditatem amiserint, pallido colore tincti corioque emollito fere similes redditi fuerint. Egestio humoris, illiS Sacculi S contenti, magnum quidem levamen aegroto adfert, Sed tumoris magnitudo haud imminuitur, potius oriuDtur Cavernulae, ulceris adspectum horribilem, cuius paulo ante mentionem inieci, efficientes In marginibus ulceris, quousque ab hydatidibus liberi sunt, papillae Carneae Propuli ibant, quae Iuxuriante natura ad fungum accedunt, 'atque clatim ita ad Iatera premunt, ut quodammodo TetrOTSum ConVoluta esse videatur.

Quae quidem naturae Cancri descriptio cum Sit desumta, a Solo mammarum carcinomate, primo hoc, quod ipsi recte opponi queat, offert: nondum demonstratum eSSe, utrum, quae

27쪽

19 in mammarum cancro fieri soleant antea, quam Cancer gen rari possit, et occultuS in apertum mutetur, huic tantum vitio propria sint, an in quacunque alia PartD, quam cancer occupavit, simili modo observentur. Dein deprehendimns in variis corporis humani partibus hydatides, ubi tamen cancer Iocum habere nequit, neque ex iis, quae ADAMSIVs de origine cancri, ab hydati dum in partibus glandulosis formationa derivanda, protulit, intelligi potest, quae mutatio his ipsis hydatidibus accidat, ut cancrum efficiant. Quae enim Io. HVNΥΕnvs Ay), ΜΑΥTH. BAILLIE ' ), DAV- VEIΥ θῖ) et Io. CHR. Avo. CLAnvs εο de hydatidibus, earumque et origine et natura disputarunt, ea nihil omnino conferunt ad iIIustran dam indolem earum, quae ab ADAMSIO Cancrum genuinum constituere dictae sunt. Denique et haec, ab ADAΜs1o pr Iata, hypothesis nihil .utilitatis adferre Videtur in curatione mali melius dirigenda. Altera, cuius mentionem hoc Ioco faciam, hypothesis nisi auctorem, tamen Praecipuum Patronum agnoscit pluries Iaudatum LEvns IV Μ. Is autem ante omnia disquirit, utrum cancri natura in locali corruptione solidarum partium, an

anat. Path. illustr. Lips. 18O5. 4.

28쪽

dicis statu; Lur. Argumentis, quibus prioris sententiae defensores utuntur, refutatiS contendit LEVRSTVs, cancrum nunquam a locali paxtium Solidarum degeneratione, sed sempera peculiari fluidarum Corruptione Pendere I. c. g. 156.). Quo quidem sumto, illud, quod cancrum efficit, aut ab arteriolis, glandulam perreptantibus, aut a Vasis lymphaticiti, aut denique a nerVis, ad adfectam glandulam abeuntibus,

adduci debere Statuit. Inter quas parteS nervis maximam vim atque efficientiam in producendo cancro tribuendam esse, cum S 1ETENIO H ), CAMPERO Hβ), MONRoo '7b aliisque probabile habet. Cum autem virus CancTOSum in corpore ipso generetur quidem, Sed minime ante PubertatiS annos, semen utriusque sexuS de Vitii CanCTOSi generatione accusat. Cuius opinionis firmandae Praesidia inde repetit, quod nunquam in infante cancer ob SerVatus Sit, et VESALIo 'D, FonΕsaeo q9 aliisque testibus, monachae, feminae infecundae, omninoque tales, quibuS fluXus menStruus aut Plane Suppressus, aut inordinatus est, prae ceteris CanCTO obnoxiae reperiantur. Inde varia Phaenomena eXPIicare studet, quorum nonnulla omnino

ero tabit inferioris glandulae sali-

Sales Same adsciuntur , vel ab assectis glandulis miasma Iabio communicatur , PET. CAMPERVS animadversionem addidit amplam, nex vorum in cancrum imperium de

monstrantem.

49 Observ. med. Lib. XVIII.

29쪽

facillimam a Leursiana hypothesi eXplicationem admittunt, v. c. frequentiam carcinomati S labiorum in maribus, mammarum in feminis, cuiuS rei caussa e sympathia, inter has ipsas partes et genitaIta intercedente, derivanda sit, vitii raritatem in regionibus calidioribus sp), in quibus coitus crebrior sit, animi commotionum, quae HerVOrum vigorem frangunt, magnam in cancro Producendo vim atque efficacitatem, et morbi in bruti S inSolentiam, quorum semen certis tantum temporibuS Secretum atque emissum depravationem subire nequeat. Etsi autem auctor hisce ingenue subiungit, neque Sic explicatam esSe naturam corrupti Seminis, quae cancro producendo occasionem Praebere queat, tamen miror, eundem statuere POSSe, certum eSSe atque extra omnem dubitationem positum, partim ViruS Cancrosum ad cerebrum deferri, indeque per nerVOS ad Utexum mammasque in feminis, ad labia et linguam iri maribuS deduci, partim hunc miasmatis cancrosi in partem adfectam transitum effici ope ramuli cuius dam nervet, qui Vel ad glandulam, quae cancro sedem fixam oblatura sit, adeat, Vel eius Viciniam in suo descensu attingat. Etenim harum opinionum Veritatem quomodo ad fir mare queat LEVRSIVS, nemo, opinor, inVeniet, nisi eui iam de illa in antecessum fuerit persuasum. Quam

5o ScHOUTENIVs, haud incole bris seculi decimi septimi inter Ba tmos Ch irurgus, testatur, se in Asias pluribus regionibus artem fecisse,

nec tamen unquam tumorem Can-CYosum observasse. Vid. eiusd. Verhaal over de tegen - natuu '

30쪽

ob rem non diu immorabor iis, quae LEvns Ius ex Ida hypothesi derivavit. Nam si illud, cui tanquam firmissimo solo

suam Sententiam SuperstTuXit, fundamento firmo ac stabilica et, ea, quae inde quamVis probabili modo deducuntur, haud dubie aliunde repeti et debent et posSunt. Si v . c. LEVnsius e Sua hypothesi eXplicari posse putat et initium cancri in maXime exigua gIandulae parte, et Ientum mali progressum, utrumque aeque probabili modo inde fluere videtur, quod pleriaria organicae structurae glandulae destructio, in qua haud dubie Cancri natura posita est sy), ab uno tantum eoque exiguo loco incipit, et pedetentim ab interioribus partibus ad exteriores Progreditur. Caussa vitii potest ex hac

nostra explicatione iri VaSCulis minimis haerere, quae si aut obstructa, aut alio modo quocumque praeter naturam adfecta fuerint, hanc morbOSam indOIem cum proximis vasis lente communicent. Eadem ratio Obtinet gangraenae siccae senum,

quae ab initio non nisi punctum quoddam nigrum in pedis plerumque digito offert, paulatim crescens, usque dum integer

digitus in mali societatem Venit. Glandulae Structura maxime vasculo Sa eSt: haec autem Vasa, in minimos ramos divisa, invicem anaStomoSeS efficiunt creberrimas, unde vase uno alteroque ObStructo aut aliter adfecto glandula suo Officio

fungi adhuc potest, nec symptomata Sese manifeStant prius, quam maior glandiadae pars eodem Vitio fuerit correpta. Hanc de origine Cancri eiusque progressu notionem Si animo informaVerimus nostro, haud opus est ad tardum medullae

SEARCH

MENU NAVIGATION