Oratio in Collegii Regalis Medicorum Londinensis aedibus novis habita die VIImo. Kal. Jul. MDCCCXLIV

발행: 1844년

분량: 28페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

5쪽

HABITA

NECNON APUD ΟXONIENSES MEDICINAE PROFESSORE CLINICO.

EXCUDEBAT T. COMBE, ACADEMIAE TYΡΟGRAPHUS. MDCCCXLIV.

7쪽

PLERISQUE, forsitan, vobis, Socii, ignotus hospes solenni et

festo munere defuncturus adSum, jussu accitus illustrissimi illius nostri Praesidis, quem graVis nuper et lamentabilis exitus emedio sustulit, prohibuitque ne coetui huic nostrae ipse amplius gratissimus interesset cujus quidem jussa, ab inscio heul tam properantis fati data, mihi pro pietate erga memoriam honoratissimam capessenda statui neque minore diligentia quam si ipse adhuc supersteS, Ut Saepe antehac, ita nunc quoque nobis adfuturus esset. Quare huic operi quamlibet impar lubentissime tamen ad id pro virili exequendum me accinXi, inque hanc vestram jam prodii concionem non eruditioniS opinionem aucupaturus, Sed potius ad omela praestanda alacritatem, erga vOS autem Studium et obse-B u

8쪽

quium debitum adhibiturus. Praegravis et altera mihi causa suit quare huic provinciae quam minime deesse Vellem, Munera scilicet quae in me conferre dignata est Academia Oxoniensis, et quae, pro eo ac mereor multo honorificentiora, hodie jam susceptae celebrationi haud prorsus in ongrua videantur. Quamobrem si mihi domandatas Oratoris viceS Ultro peragere reCUSISSem, qUO demum ore imperitiam, Pudorem CBUSari, qua eXCuSatione, quibus documentis, ignaviae, deSidiae insimulatus, me Vobis purgatum fore Sperarem 3-Plane Nullis. Celebres quidem laudare ViroS, quorum geSta, beneficia, repertR,

tum noS tum omnem Caeteram poSteritatem et ad strenuam imitationem et ad gratam memoriam colendam devinXere, Oratori jucundissimum opus, modo ad tantam materiem tractandam, Virium,

facundiae, ingenii satis suppeterit; mihi vero mecum reputanti tum ingenii, quod in me sit, tenuitatem, tum etiam id cogitanti de quibus et coram quibus nunc Sit dicendiam, ConSternatur animUS, ne

multum abest, quin totum periculum declinet. Vos igitur, Socii doctissimi, me, jampridem seposita eloquentia, intermissoque dicendi usu, aliam longe studiorum rationem Secutum nolite arbitremini confidenter magis quam prudenter et praeparato ad hoc

munuS obeundum necessisse, sed potius benevoli voluntatem vestram Sinite impetrare; consido enim fore, ut, si caetera fortasse a vobiS deSiderabuntur, meum certe studium atque Osticium non desideretur.

9쪽

Ab iis, qui antiquitus in hac arte et Scientia nostra Claruere, nomen nos accepimUS honeStiSSimiam. Enitendum ergo strenue

est, ut ea tanta gloria ad POSteritatem nullam passa diminutionem propagetur. Νec Sentiati S tamen, Socii doctissimi, me vobis dim

dentem ea commonere. VOS enim plerOSque agnoseo acumine,

ingenio, doctrina, tum etiam Variis literarum ornamentis ita instructos, ut nemini dubium videatur, quin antecessorum illustrium haereditatem vos incolumem, immo magis adauctam, ad minoressitis transmissuri. Atqui ni fallor, SOCii, Video eX ea Comitate morumque facilitate vestra incommodi nonnihil ad hunc nostrum Ordinem Oriturum; Vobis enim curantibus ut omnibus Me dicinae studiosis Academiae hujusce aditus pateant facileS, vereor ne ita una praecipua Veterum virtus, quae nobis hodie inter caeteras Celebranda proponitur, ea Sensim aboleat; dico Humanarum Literarum Scientiam. Νam haud desunt, eorum amentiam referre piget,)qui noVarum rerum avidi, et antiquum omne esse adeo obSoletum, venustUm Omne ineptiam Opinati, Medicinam ingenuis Ornatam artibus improbare, et literis exutam, quasi impedimento quoViSeXpeditam, non modo Collaudare verum etiam EXPOSCere audeant.

Mihi vero quis jure succenseat, si apud OXonienses Academicos educatus, Si tot annoS jam commoratus, literas a nonnullis hodie nimium despectaS, quantum per me liceat, Vindicare, VeStraSque simul conatus ero ita ad meam partem fleetere Sententias Ut nemo elegantioris doctrinae rudis bona cum venia vestra in Medicorum

10쪽

ordinem cooptetur. Quid enim 3 nonne Celeberrimorum Μedita corum plurima eXempla docent, in literis exercitatiorem quemque se plerumque felicius ad artis Suae praXin addixisse3-Cujus quidem rei in causa videtur quod istiusmodi disciplinis non modo

ingenii facultates excolantur, Sed etiam ad caeterorum hominum Coetum ae societatem paratiores et habiliores emciantur. Etenim literatis studiis tuetur mens, ne, mundaniS SordibUS Contaminata, a praeclaris contemplationibus declinet. Hunc autem ad finem

nihil efficacius quam Christianae Sapientiae praeceptis diligenti

animo studendis operam dedisse et Secundum ea vitae rationem fideliter direxisse. De Μedico enim verum est quod de Oratore Quintilianus testatur se Oratorem esse nullum niSi virum bonum' posse, et fieri etiam si posset, id minus eXoptandum. VStudia neutiquam contemnenda Sunt quaSi medico prorsus inutilia, quippe quae nihil immediate ad medicam scientiam conse rant, saepius enim ab Ostentatione procul ponenda Sunt ea, quae tamen ad artis perfectionem apprime Sint neceSSaria,

Ut operum fastigia spectentur, latent fundamenta. '

Medico omnibus numeris absoluto vix satis esse videtur ut sit mentis acumine, scientiae supellectile, artium praeSidiis instructus, sed insuper huic opus esse ea versatili indolis felicitate, ea morum Comitate, ea animi praesentia, Ut nee communi hominum coetui interesse, nec trivialibus rebus VerSari dedignetur, cautus idem ne istis nimium implicitus fiat, ut nec puero nec Seni, nec pauperi nec

SEARCH

MENU NAVIGATION