Animadversiones circa ortum, incrementum, causas, symptomata et curam taeniae latae in intestinis humanis nidulantis, casibus practicis illustratae

발행: 1811년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 약학

131쪽

Iegio clinico publice omnibus auditoribus fuit monstrata. Elapsis octo diebus, cum haec foemina optime se haberet, Scholam clinicam deSeruit, eandem vero praestiti beneficii memor Saepius postea visitavit Sana

Tantae molis erat eXpellere vermem in suo nido jam convolutum : multas sacrificavi horas, ut Sollicite aegrae Vires et occurrentia symptomata observarem: felix eventus taedia laboris satis Superque compen Savit.

CASUS XV.

Mulier triginta quatuor annorum , latai et obesi corporis habitus, ab infantia cibis pinguibus, farinaceis et lacticiniis inhians,

VigeSimo aetati S anno per duo S menSeS tussi convulsiva fuit vexata praeSente Simul tensione abdominis. Quaecumque exhibita fuerunt remedia malum reddiderunt gravius ;Sola e Coprotica et enemata, quae magnam Semper muci et Scybalorum copiam evct Cua-Tunt, morbum mitigarunt, ita, ut tussis tandem ex integro ce9SaVerit. VigeSimo Sexto aetatis anno, Cum diaetRm non mutnSSet, denuo in eandem tu Ssim Sed multo pertinaciorem incidit, quae iterum Solo evacuantium usu fuit debellata. Interea nupta marito, duct-

132쪽

Tum prolium mater, et a consueto vivendi genere non declinans circa trigesimum secundum aetatis annum SaepiSSime spasmis,

palpitationibus cordis, lipo thymiis, et tam atrocibus doloribus colicis fuit correpta, ut

interdum inter continuos ejulatus et clamo res Se prono corpore in pavimentum projecerit : dolore autem vix mitigato tanta in omne ciborum genus cupiditate rapiebatur, ut saepenumero cibos pro tribus et quatuor Personis in mensa paratos avidissime devo-xaSSet sola, post pastum adhuc esuriens. Per integrum biennium hisce vexata incommodis saepius alvo deposuit articulos Taeniae imulta a variis ordinata fuerunt remedia, et

interdum unam alteramve ulnam vermi S eX-

crevit : seX unciae olei ricini per epicrasim sumptae quinque ulnas uno filo cohaerentes evacuarunt; Symplomata tunc apparebant mitiora, sed post, aliquot septimanas majori cum vehementia recruduerunt.

Secunda Iunii prima vice vocatus vidi mulierem sat pinguem, sed cachectici corporis habitus. Cum ex anamnest intelleXerim, ipsam optimo plerumque gaudere appetitu, nec in selectu ciborum scrupulosam fuisse, cum praeterea hypochondria multum infarcta invenerim, ordinavi sequentem mi Xturam Aqua

133쪽

CASUS PRACTI CL

Arcan. duplicat. Utic. Semis.' Symp. foenicul. Unc. j. M. Sumat omni bi horto ὁ vasculum. Diaetam suasi convenientem, et, ut at vias magis lubrica servetur, omni die enema emolliens injici curavi. I ac methodo in credibilis copia muci et Scybalorum indura, torum cum multis Taenine articulis fere omni die fuit eliminata. Ad sopiendos dolores colicos , quibus Saepius VeSabatur, praeter repetita enemata emollientia interne sequens mitatura cochleatim fuit exhibita. b

Gummi asae foetid. mucilag. gg. arab. subact. drach. l. Solvς in unc. vj. aquae commum destili.

Syrup. sori chamomill . unc. l. 'Misce, detur cochleatim. Sat cito inde turbae in abdomine obortae compeScebantur, neque enormis illa voracitas Silente:colica accessit; Sub usu autem hujus miXturae neci unicum unquam Taeniae articulum excretum vidi: continuavi ita per quatuordecim dies, ubi copiam muci et scy-

134쪽

114 CAPUT SECUNDUM.

halorium in matula jam multum immihutam obServavi. Docima Soxta Iunii, praemisSo die antecedenti ad VeSperaS enemate emollienti hora quinta matutina sumpsit

Μisce, stat haustus pro doSi.

Misce . 1iat bolus.

Circa decimam aegra jam octies alvum deposuit valde mucoSam. Hora undecineta me praesente sensit mem spasmum in abdomine ; accessit Lipo-2thymia , et paulo post nisus ad alvum deponendam; post praevios multos flatus eκ- erduit sat notabilem portionem vermis, quem

135쪽

CASUS PRACTI CL

IIIaegra e XL ano pendulum sentiens fortiori nisu extrudere conabatur; sed inopinato clamavit se sensum habere, ac si vermis rursus Sein anum reciperet. Curiositate ductus rem examinavi, et mirari satis non potui celeritatem, qua hic heluo sursum in suam latebram refugere conatu S est. Sine mora aegrae exhibitae fuerunt unciae tres salis amari in libra una infusi florum verbaSci solutae, quae jam in promptu erant: post dimidiam horam subsecutae Sunt anxietates, frequentia animi deliquia et meteorismus; unde aegra sellae perforatae adhuc insidens duabus personis Suffulta Saepius Odore aceti refici debuit Accessit tandem vomitus, multi eruperunt flatus per posteriora, et tandem secuta eSt Taenia integra inter Omnes, quas Vidi, optime Saginata longitudinis viginti octo ulnarum et quinque pollicum. Dum aqua , in qua vermis repetita affusione fuit depuratus, per silirum trajiciebatur, incredibilis quantitas foetuum longitudiniS unius , duarum et plurium etiam linearum oculo armato in filtro fuerunt detecti; unus jam magis adultus longitudine pollicem superabat.

Per u Septem menSe S, ctbSoluta hac cura,

optime se habuit haec foemina; tandem sine praeviis incommodis iterum observavit unum alterumve articulum Taeniae tu matula; sinu

136쪽

116 CAPUT SECUNDUM.

alterius consilio ipsa sponte Sua elegit priora messicamenta, et feliciter excrevit integram Taeniam Oct O ulnarum, quam ego ad ipsam tunc vocatus attente e Xaminavi. Ut rudimenta hujus vermis SucceSSive de-Struerentur, et ex corpore eliminarentur, o dinavi, ut aegra convenienti diaeta uteretur, et omni mense Sumeret Sequentem bolum. Pulv. rad. silic. mariS recent. Parat.

Gumini guttae cta. gr. Vjjj. Syrup. Rosar. Solutivi quant. Satis, Misce, stat bolus, detur pro doSi.

Sancte secuta est meum consilium per serimenSes, et Hl, ASSumpto hoc remedio magnam seniper nauci copiam alvo excrevit et nunc a SeX anniS vivit Sana, neque ullum amplius Taeniae vestigium obServavit.

Incola suburbii Wieden duxit ad me pu etiam quinque annorum, quae ab anno et ultra multis a latitante Taenia incommodis fuit vexata. Plurima a variis coutra hunc

137쪽

CASUS PRAUTICI. III

vermem exhibita fuerunt remedia, Sed praeter e X pulsionem aliquot articulorum nihil effecerunt: interea puella febricula lenta contabescebat, et ob tormina abdominis sae- Pius redeuntia noctes agebat insomnes. Praescripsi huic puellae Sequentem pulverem: R. Pulv. corallinae dr. j j. - Rhet , Sacchar. Rib. an. dr. j. Misce, fiat pulvis; eXhibeantur aegraeter de die duo parva cochlearia aqua diluta.

Jam primo et secundo die plures articuli fuerunt eXcreti, tertio die frustum dimidiae ulnae; quarto die aucta fuerunt tormina, dum secundam dosim assumpsisSet, appetitus fuit deletus , accessit vomituritio, circa e Speras meteorismus. His non obstantibus tertiam dosim debuit sumere, et injectum fuit en ema emolliens, quod Statim iterum refluxit. Vix dimidia hora elapsa sensit puella nixum ad alvum deponendam, et poSt praevios multos flatus excrevit Taeniam integram duarum ulnarum cum dimidia: ab illo . tempore cessarunt tormina, febricula Sensim evanuit, rediit appetitus, brevi post

pristinus corporis vigor, et modo puella optima fruitur sanitate. Curiositate ductus Sua.

138쪽

Si parentibus , ut post tres menses puellas etiam hene se habenti idem remedium cum eadem, Ut Supra, attentione exhiberent; terve quaterve de die inde deposuit alvum sine ullo Taeniae vestigio.

CASUS XVIL

Matrona nobilis, triginta SeX annorum, gracilis corporis habitus, seX prolium mam ter , a triennio jarn ter haemoptoica, multis animi paethematibus vexata ante annum instcidit in validissimam febrim pituitoso-hiliosam cum dolore acuto in latere sinistro. Gravi hoc morbo remediis inclicatis praeci, piae eccoproticis debellato per decem men ses bene se habuit; integro gaudebat appetitu ita, ut praeteritorum immemor quod

Plerumque sit) gustui debito plus indulgens

largiori copia farinacea, lacticinia, Carnes PorcinaS etc. assumpserit; a dia Obu S mensibus conqueritur de tensione abdominis, de frequentibus ructibus, et appetitu niddo d leto , paulo post enormiter auctor exhibito eccoprotico ge valde levatam Sensit, Sed SuccesSive eadem Symplomata recruduerunt. Accessit tussis valida, inanis, frequens Sa-livcte affluxus in os, palpitationes cordi 4 cum dolore in hypogastrio ad attactum 'us'

139쪽

CASUS FRACTICI.

to : ecco protica nemata , et inunctiones emollientes aegrae iterum summum levamen conciliarunt. Hac cura per aliquot diei Continuata prima vice in matula observaVi Praeter magnam copiam muci aliquot arti, culos Taeniae; postea tam de die quam de nocte notabilis quantitas articulorum Sponte per anum erupit. Ut gracile corpuS a praemissis incidentibus remediis jam debilitatum erigerem, per quatuordecim dies exhibui decoctum corticis perlaviani; et cum ab usu hujus remedii respectu ad vires aemgrae optimum effectum ObSerVaverim, sine mora Taeniam aggreSSus Sum. PraemiSso itaque ad vesperaS en emate emollienti Summo mane dedi pulveris radicis filicis maris recentissime parati drachmas duas aqua dilutas pro dosi : bihorio post assumptum hunc pulverem Sequens bolus fuit exhibitus.

I ora, ab assumpto hoc bolo elapsa ae grae bina cochlearia Olei ricini, cum a pauxillo jusculi fuerunt exhibita, quod omni hora fuit repetitum. Circa secundam pom

140쪽

CAPUT SECUNDUM.

ridianam, licet aegra jam antea Saepius at

viam deposuisset, magna anXietate correpta in animi deliquium incidit eodem momento, quo sellae perforatae insidebat; aceto refecta dixit, se post insolitam sensationem in abdomine ingens ponduS per anum, excrevisse. Circa quartam pomeridianam iterum vidi aegram , et eandem inveni sat hilarem et prandium appetentem: aminavi illa, quae per alvum eXcreta fuerunt, et detegi Taeniam integram quindecim ulnarum Optime nutritam; in excrementiS autem aqua tepida dilutis , et per chartam empore licam sit iratis magnam copiam foetuum observaviduarum, trium et plurium linearum, qui sine oculo armato facile in con Spectum Veniebant. Cum hanc curandi methodum in PerSona adeo exhausta tam feliciter cessisse

viderim , jam minus timidus de drastica vigummi guttae, aegris loco unius boli ordinavi tales numero tres ita, ut si ab assumpto primo bolo vermis loco non ceSserit, poStquatuor horas secundus, et tandem perStantibus aegri viribus eodem temporis tutervallo etiam tertius. si priores spem fefellerunt exhiberetur; hoc autem addere debeo, me ubi ab hoc remedio dolores in abdomine orti sunt: ex usu olei amygdalini aut olivarum dummodo blati da fuerunt) meliorem

SEARCH

MENU NAVIGATION