Animadversiones circa ortum, incrementum, causas, symptomata et curam taeniae latae in intestinis humanis nidulantis, casibus practicis illustratae

발행: 1811년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 약학

31쪽

quam vivam expuli, imposui in aquam tepidam, cui parcam portionem lactis succo Kermesino tincti addidi; spe fretus , quod tali ratione organa hujus vermis subrubello colore imbuta eo clarius elucescerent. Temperatus gradus caloris per integrum biliorium attentissime fuit conservatus : sed habita licet omni cautella, obriguerunt succeSSive articuli, et dum toto Verme jam extincto examen institui, nihil nisi hinc inde tubum

alimentarem subrubello Colore tinctum observavi. Casus tandem fortuitus pro parte meo desiderio satisfecit. Foemina enim Viginti quatuor annorum febri biliosa in schola clinica decumbens die morbi decima quarta frustum Taeniae palmae Ungitudinis bile viri descente tinctum alvo excrevit; licet in

hoc frusto Variae vasorum ramificationes fuerint conspicuae, multum tamen abeSt, ut inde de interna hujus vermis structura cer 'tum quid statuere audeam m. Vide cas. a.

S. XI. Si Taenia viva expellitur, etiam si in-

tegra non est) et statim in aquam tepidam pauca quantitate lactis mistam imponitur, Saepe per duas tresve horas valde agilis est.

32쪽

Si integra est, caput cum collo vita movere videtur; articuli vero Iatiores motu prorepunt Vermiculari; dum anterior articulus se contrahit, brevior ruit , crassior et largior, trahit articulum subsequentem, qui elongatur. MOX iste uti prior se contrahendo subsequentem ducit , et S o porro. Id autem notandum, quod in tantae longitudinis verme tales motuS non regulariter juxta seriem articulorum, Sed promiscue per totum decursum observentur: gaudet etiam motu retrogrado satis celeri , uti ex casu XV . patet

S. XII Quae supra IX. ) allata suerunt, non

inanem possent eXcitare Suspicionem, Singu- los Taeniae articulos propria sua Vita gaudere: quilibet enim papilla alimentari, osculo Pro excernendis eAcrementis et poro genitali est instructus. Tales articuli saepe sponte Sua per anum erumpunt, per pavimentum Saltant, et suti jam dictum) in aqua tepida lactemista per plures horas vivunt. Quare quis facile induci posset ad credendum, Taeniam

eπ pluribus vermibus esse compositam : Si Hutem rem attentius examinaverit, facillime convincetur, quod Taenia sit animal Unicum,

et quod vita omnium articulorum, si etiam

33쪽

centum ulnaS concatenatione Superarent, R SO .

Ia communicatione cum capite ste pendeat. Si enim a quacunque causa frustum Taeniae in intestinis rumpitur, illa parS, quae cum capite cohaeret, vivere pergit, et per accedentes continuo novos articulos sua longi, tu dine crescit; dum interea altera marceScit, moritur, et tandem cum excrementis eliminatur. SaepiuS contingit , ut, si Taenia ob Vario S motu S et gyroS, quos in intestinis facit, in nodui in contrahitur , Omne illud, quod circa et infra nodum eSt , brevi marcescat, moriatur, et per alvum plurium ulnarum longitudine excernatur; dum interea altera exiremitas cum capite cohaerenS vivit, Vegetat, et agilis est. Inde quilibet facile arguere potest, quod, licet singuli Taeniae articuli propriam suam vitam habere Videantur, iidem tamen ad vitam conservandam indigent libera cum capite communicatione, eKquo, neScio quae aura Vitali S Saepe per immensae longitudinis corpus propagatur, id

que Vegetum et agile conServat.

Sensu gustus sat exquisito: gaudet heluo hic; blandissimo enim chylo delectatur, et nutritur; unde potissimum sedem sigit iu

34쪽

intestinis tenuibus. In matulis illorum , qui sine ullo praevio indicio Taeniae febribus biliosis , aut bilioso putridis laborarunt, frequenter plures ulnas sponte excretaS obServavi ; febri superata et Viribus magis erectis, dum etiam caput Vermis eXpellere tentavi, optimis remediis nihil effeci. Rogavitales homines, cum nOSoconiium desererent, ut illico ad me redirent, quamprimum Taeniae articulum Observarent: Sed neminem Vim di redeuntem. Videtur ergo per ipsum morbum tota Taenia fuisse destructa et elimionata. LubenS concedo, quod et diaeta, et accommodata hisce morbis curandi methodus multum ad Suprimendum hunc hostem potuerit contribuere: sed toties vidi, quod nec haec curandi methodus, nec diaeta hilum profuerit contra Taeniam, si humores fuerunt blandi. Neque penes illos libenter nidulatur hic parasitus, quorum humoreS mi aS-mate venereo sunt inquinati; ad plures ulnas Saepe Sponte Secessit, quin aegri remediis anti syphiliticis fuerint tractati. IpSa superficies hujus vermis Videtur es Se Summe Sensibilis ; si enim articulus vivus an o elapSUS , ad pavimentum cadit, exilii: Si a cicula leniter pungitur , aut perfricatur , illico se contrahit, et miro Spectaculo in altum salintat: quod experimentis toties in schola cli.

35쪽

nica repetitis ob Servavimus. Inde facile eruendum , quaenam remedia cum energia in hunc vermem agere POS sint.

Integram Taeniam vomitu e X cretam suis. 5e, nunquin Vidi, neque quod hic vermis inteStinum perforaverit . et in cavum abdominis fuerit delapsus; deberet enim hoc fieri per papillas caput formantes, quod viX possibile esse videtur. S. XV. . Longitudo Taeniae Variat. Longissimum . Vidi , quae a muliere militari quadraginta quinque ulnas Viennenses superans uno silo fuit eX creta, et haec ab eadem foemina fuit disrupta, cum incauta inter SummaS an Xietates credidit, quod intestina prolabantur. ReSiduum e X pellere non potui, quia nunquam

amplius ipsam vidi ab Si illae portiones,

quae plurium mensium, interdum etiam annorum, intervallo iteratis vicibus aut perde, aut Post assumpta purgantia , vel eX alia quacunque causa Saepe ad ulnas decem et plures secedunt , Simul in censum ducamur, tunc mirum non ebi, quod

36쪽

practicorum quidam eliminato tandem ultiomo subtilissimo frusto, cui caput adhaeret, glorientur , Se Taeniam longitudinis centum, ducentarum et plurium ulnarum expuliSse. Quas integras expulsas Vidi, fuerunt plerum, que decem, Viginti, triginta ulnarum. Vide cap. II.

XVI.

Neque solitarius est hic vermis; in schol,la clinica a medicinae candidato quatuor Taenias integras simul e Xpuli; quarum maxima fuit viginti quatuor ulnarum, altera decem; tertia valde tenuis unius ulnae, et quarta tenuissima sub macros copio optime conspicua, decem pollicum M. Puella novemdecim annorum febri gastrica laborans a duabus Taeniis integris sat notabilis longitudinis in schola clinica fuit liberata. Plures tales casus in medium proferre 6upervacaneum eSSeduco, cum unu SquiSque Se de veritate convincere possit, si subtilissima illa silamenta, quae cum Taenia ejiciuntur, quae ego tot

foetus esse dico, oculo armato eXaminare Velit. Inde sit, ut I aenia licet integra eApuI-Sa, Saepe spatio aliquot mensium veStigia no-Vae appareant. Si Taenia jam eliminata post imum alterumve diem aliquot cucur

37쪽

bilini cum excrementis secedant, non inde concludendum ost, aliam adhuc restare Taeniam: facile enim hi articuli antea jam disrupti hinc inde in cellulis et plicis intestino rum nidulari potuerunt. Si vero post plures dies tales articuli vivi et alacreS evacuantur, certissimum Signum eSt, Taeniam non integram fuisse expulsam, aut aliam adhuc latere. Praeterea Taenia Saepe versatur in consortio lumbricorum teretum, qui non raro Cum ipsa, Saepe ante, vel etiam post ejus expulsionem in conspectum veniunt. U I id. cas. IX.

S. XVII.

Nulli parcit aetati insatiabilis hic famelicus. E puella Septem menSium lacte ma- terno, et pulte nutrita eXpuli Taeniam integram novem ulnarum a); Saepe torquet ju-Venes, SaepiSSi me in aetate virili constitutos, et non raro Occurrit in senibus.

S. XVIII.

Unde Taenia in corpore humano primam trahat Originem, variae dantur eruditorum

38쪽

CAPUT PRIMUM.

Sententiae. Sunt, qui semina aut ovula hujus et aliorum vermium intestinatium in corpus humanum Varia ratione pervenire exi instimant, cui opinioni autem repugnat, quod 'haec animalia eXtra corpus δnimale non Teperiantur. Alii verines intestinales homini, et aliis animalibus connatos esse dicunt; sed tunc omnes homines vel saltem Omnes neonatos vermibus laborare oporteret, quod etape-Tientia non comprobatur. Aliorum denique Sententia est, quam physiologi nOStrae aetatis ampleXantur , quod .mneS vermeS tam

illi, qui primas vias inhabitant, quam qui in

visceribus, videlicet in cerebro , pulmonibuS, hepate etc. varia sub forma exorti nidulantur, ex morbosa humorum miScella, accedentibus quibusdam causis occasionalibus, originem suam trahant, et quod ita saltem primi generatione aequivoca Seu per epige'neSim naScantur, qui postmodum per OVula, aut alia ignota ratione se multiplicare videntur. In hac Sententiarum varietate decidere mihi animus non est ; dicam Solummodo,

quid de origine et propagatione Taeniae in

corpore humano nidulantis Sentiam. Duobus abhinc annis tractavi virum SeXa.

ginta quatuor annorum, caelibem, boni corporis habitus , regulari diaetae aSSuetum, Per totum Vitae suae decursum fore semper

39쪽

anum. Ante Septem circiter menSes amicorum quidam alet Ophilus ipsi suasit, ut ingruente modo senio priorem diaetam mutaret, et fercula lacte parata potius eligeret: paruit huic consilio optimus vir, et per plu'reS Septimanas nulli S eX mutato victu incommodis fuit vexatus. Successive tanaen SenSittensionem abdomini S praecipue post pastum, anXietatem circa praecordia, palpitationem cordis. et appetitum lanquentem: bonus ille, quo antea gaudebat, corporis habitus fuit depravatus , et frequentibus Lipo thymiis fuit vexatus. De hisce Symplomatibus et praecipue de mutata diaeta certior factus, dum hypochondria et abdomen Simul tensa ob Servavi, non Sine ratione morbum gaStricum hic latere supposui; unde ordinavi purgans eX quinque unciis aquae laXativae Viennensis et drachmis sex Salis Seignetii. Sequentidie, dum aegrum denuo visitavi, famulus, qui a triginta duobus annis huic viro inserviebat , jam curiositate plenus meum ad-

Ventum eXSpectavit; monstravit mihi in m a. tuta praeter magnam eXcrementorum copiam

plures sic dictos) cucurbitinos , quos ille

tot semina metonum eSSe credidit. Interroganti inihi, utrum tale quid jam saepius in matula sui heri observaverit , respondit, Se a multis annis nihil huic simile in hoc vase,

40쪽

quod omni die Semel saepissime etiam bis purgavit, Vidisse, sed primum a duabus vel tribus septimanis hinc inde vestigium anima dis

vertisse, quod aliunde huc deveni S Se suspicatus est. Elegi tunc curam contra Taeniam,

quam feliciter septimo die integram etapuli, longitudinis tredecim ulnarum cum dimidia. Optimus iste vir rediit ad priorem diaetam, et adhuc bona gaudet valetudine. Quis, quaesoldana mente praeditus Somniare pote St, rudimentum hujus Vermis per SeXaginta et ultra annos in corpore hujUS viri reconditum latere Potui SSe, et nunc tandem fuisse evolutum Z

Ubi germini per exteriora patet aditu Sin corpuS, VeriSimillimum eSt, Vermium ortum vel ab alimentis, vel a potulentis , aut avariis odoramentis florum, herbarum etc. vel etiam ab immunditie eSSe derivandum :Centent, qui eXtant, casu S hOC clare demonstrant. Puella novemdecim annorum Optimi corporis habitus, a prima juventute Sana ab anno et dimidio atrocissima veNabatur Cephalaea; a copiosa remediorum tam externe quam interne adhibitorum farragine non tantum non Sublevata fuit, sed vires de die in diem decreverunt, et interdum eii Amsub delirare incepit. Cum aliis duobus medicis in consilium vocatus inquisivi in situm

doloris, quem digito aegra stescripsit in sinu

SEARCH

MENU NAVIGATION