Oratio de ratione Hippocratica, nostra non minus quam Boerhavii aetate, commendanda

발행: 1819년

분량: 16페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

II quid quaeso omnia animi bona arti nostrae auxilientur, si Es laudem po. tius quam utilitatem quaeramus Z Levis certe, levis est gloria, nisi eadem sit fructuosa. Novum sectae Methodicae genus reVOcaVit Cullenus; progreso

sus est ultra modum experientiae; secta periit. Viginti quinque sunt anni quo tempore primum BroWnius coepit nobilitari. Omnia ille ad normam Suam redacturus eSse videbatur, nunc quotus quisque est , qui Brownii nomen usurpet Roschlaubius qua fama, quo applauSu doctrinam vires cor. Poreas incitantem tuebatur P Brevi de ipsa doctrina Medici inter se disside-

bant, alii eam aliter interpretabantur. Sed ratio una Omnium acutissime in. Venta, magnoque Sapientae apparatu iuVoluta, ea est, quae a rebus meta- physicis et Philosophia Daturali pendet. Au HOStram ea aetatem et aliam deinceps sit duratura, equidem non Scio: Suspicor tamen fore, ut huic aliis quando idem accidat, quod caeteris omnibus accidit. Locum cedet novae. Quae adhuc de variis doctorum hominum Sententiis, liberius sorto , a modicta sunt, ea, Vos oro atque obtestor Auditores, ut ita accipiatis , quasi nullius laudes et merita, nulla omnino in re, minuere Vollierim. Imo magnas nos singulis gratias debere arbitror, quum per eos liberum nobis sit, ex tanta diversitate quae optima Videantur, eligere, noStramque iPSorum ratio. nem emendare et ornare inde possimus. Nos igitur, qui tanquam ad gubernacula sedemus, rationem et usum, certissima sidera, fixis oculis intuentes, ea cursum dirigamus, qua iter mi.

Dima sit habiturum pericula. Comes nobis adsit disciplina experimentorum B a et

12쪽

et Historiae; sic nunquam siet ut, nihil nobis arduum putantes, nec incognita pro cognitis habentes , ipsum coelum sapientia nostra petamuS. Lento quidem gradu, nec dissiteor, ita procedit Medicus , Sed eam tarditatem prudentia et gravitate compensat. Quodsi Vero accidat, Ut, quae Vera eSSe non ausit affirmare, ea sequi interdum tamquam verisimilia debeat, ejusmodi ta. men sequetur VeriSimilia, quae sua aliorumque CXPerientia et observationes illi suppeditaverunt, et prudens vitabit ingeniose quidem ab aliis cogitata. sed eandem Veritatis Speciem non habentia. Multa a Baeone Verulamio sapientissime monita sunt; in quibus et hoc:

Q ad opera nihil Valere hominem , quam ut Corpora naturalia admoveat aut re removeat; Caetera naturam ipsam intus transigere . Hanc illo summi Viri sententiam in animo suo habet inscriptam; et naturam adiu audo, Viresque, quibus utitur, indagando eam restituit. Quis Porro ignorat, quaritiam Mova observatio, ex aegroto Corpore facta, saepe valeat ad instaurandam sanitatem p Huc adde aegrotantiS mores, consuetudinem, educationem, alia, quae leviora interdum Videntur, nec sunt. Quoties enim factum est, ut inde morborum causae, indicationes, impedimenta curationis, ipsa denique Curatio cognoscantur PSed ne cogitate, Auditores, Medicum , cum Hippocrate et Boerhavio iacientem , aliis praeterea destitui auxiliis. Adsert enim Sensum quemdam , qui ei, ut Genius Socrati, semper praesto est. Adsert judicium mullo usu Subactum; accurate observat et comparat res etiam minimas, nec quidquam, quod ad rem itin

13쪽

bito morborum diversorum ingenium, quamque Spem et metum iidem morbi praebeant, intelligit. Mira Sensuum Vis est Uni Cuique in ea arte, quam quo. tidie et diligenter tractat. Ex sono et Voce Mgroti, quam debilis sit, cotiis jicimus. Digitis mutatos arteriae Pulsus cognOSCimus. Odore morbos quos . dam discernimus; gustu medicamentorum bonitatem iudicamus. Sed ea ta .raen ipsa sensuum vis ejusmodi est, Ut PrudenS Aledicus iiimium iis consi

dere nunquam sit auSurus. Imo SemPer caVebit, ne ab ea, quam diximus percipiendi celeritate fallatur. Nec vero saltetur, si judicium usu subactum adhibeat. ΗΩjris arixilio, quae uni Versa SUbito in mentem Veniunt, singula

ponderat, atque ea demum egregia dos eSt, qua Vel tenuissima rerum discrimina, quas similes Vulgo arbitrantur, adVertit earum autem, quae dissimi. Ies videntur, Unas easdemque cauSAS ESSe non 8CmCl observat Atque haec via, Hippocratis et Boerilavii vestigiis Dotata, plerisque sere in Patria nostra Medicis placuit. Fuere in his multae accurataeque doctrinae, summi ingenii parisque judicii. Et quam causam esse dicamus , cur illi, omnibus novam rationem Constituendi praesidiis iuStructi, Hovam tamen non constituerint P Nullam Profecto aliam, quam quod ratione Hippocratica nullam meliorem nee certiorem exstare arbitrarentur. Longum eSt omnia, quae in promtu Sunt, laudare exempla: duo sint instar omnium, quorum et memoria est receias, et auetoritas SraviS; PARADISII Volo et O OSTER DYRII,

14쪽

quos mihi quondam contigisse praeceptores, Semper loco magni beneficii habebo, quod divino me numini reserre acceptum grata mente profiteor. I antos ego Viros si laudare aggrederer , rem Prosecto agerem actam, quum suarum uterque laudum nactus Sit Praeeones , ad quorum ego sontemtiam plane meam adjungo. PARA DISII ergo et O OSTER DYKII exemplo et praeceptis ego formatus , quid mirum est , AuditoreS , Si eos omni, qua possim, ope imitari annitar: inprimis quum Usu Plus quam viginti annorum mihi intellexisse videar , tale exemplum, talia Praecepta sua Se Simplicitate, fide, prudentia et veritate, majorem in modum Commendare. Quanto quidem ornamento uterque VeStrae fuerit Academiae, Curatores Amplissimi, et Vos, Credo, memoria non minuS gratu LeputitiS, quam ego idem cogitans, animum prorsus interdum dimitto. Sentio enim, quam vix ulli bono aut probabili Medico sacilis sit favor apud Hollandos, succedenti tantae P L B A D I A I I et O OSTER DYKrI gloriae. Sed hoc me solatur, quod desiderium illorum aliqua lenire possim, si me illis ratione et praeceptis quam minime disparem praebeam. Atque hujus rei cogitatio eam , quam videtis , milii dedit siduciam, ut oblatum docendi munus accipere sustinue rim. Quod munus si me ita obire cognoscatis, Ut mea Voluntas et industria vobis Probentiar, tum Vestro me savore et benevolentia prosequamini. Sio

fiet, ut nec Vos Vestrae de me optulonis , nec me relicti Harlemi unquam1,oeniteat. Vos quoque, Clarissimi Prosessores , vestrae me amicitiae habete commendam

15쪽

' datum, atque in ordinem VeStrum reCipite, ut nOVOS recipere soletis colle gas, qui sese Student tanto honore dignos reddere. Atque illud a Vobis in. primis peto , quos ejusdem disciplinae necessitudo arctiore vinculo mecum

conjungit. Verba mihi desunt, quibus Significem, quanta laetitia, te, egregie B Ru G M A NSI , Praesens Praesentem ex hoc loco intuear. A primo inde tempore, quo haec studia inchoavi, ad hune usque diem, Semper te ducem, te auctorem , te amicum cognovi. Eodem tu me beneficio tibi obstrinxisti, doctissime vii TEANE, Pro quibus Ossiciis quamquam majores gratias habeo, easdem tamen hic ago. Vos Soli Vivitis , et diu etiam vivatis , quos Praeceptores discipulus colui , Collega Collegas, Amicus Amicos Saluto. SAN DI-πOR TUS et VOLT ELENUS eo abierunt, quo PARADISIUS et O OSTEB-

DYRIus. Horum ego, quod POSSum, manes nune veneror, quoniam ipsos adspicere nec adloqui possum. Et Si quis manium est sensus, ut humana

etiam curent, oro , Ut hanc Piet3tem Volentes accipiant. Quantum enim his omnibus et singulis debeam, te testem appello, GERAR DE S&NDI FORTE, quem mihi in eodem curriculo, tunc discendi, nune docendi, comitem ob. tigisse gratulor. Nec te sorte effugerit, nobiliSSi me KEMPER E, quam gra. lis et crebris sermonibuS Praeceptores meos laudare solerem. Ecquid memi. Disti te hic adesse, quum aute hos duos et viginti annos de honore Docto. ris publice certarem p Equi lem memini, qui te etiam nactus fuerim in disputando adversarium. Quod si tunc aliquis nobi, dixisset, fore aliquando ut, qui assinitate et amicitia essemus devincti, eodem etiam munere in eadem

16쪽

Academia devinciremur, sumiter eum jocari potius quam serio loqui cen, missemus. Nunc, quoniam ipsa res fidem facit, inprimis opto, ut hoc tibi tam gratum Sit, quam mihi est. Sed Vos, optimi et ornatissimi Adolescentes, qui medicae rei operam navatis, talem me habetote, qui Vobis Comiter et amice viam monStrare Sim Coo naturus , eam Scilicet Viam , qua Hippocratem, Boeri, avium, alios procesSisse vidistis. Ipsa ars, cui olim exercendae Studetis, est res graViS8imi momenisti, quippe qua Vita Vertatur humana. Quo gravior autem haec Sit, eo majorem Vos adserte industriam et modestiam. Intelligitis quinam futuri sint harum virtutum fructus P Amplificatio Medicinae , Solatium aegrotorum,

gloria hujus Academiae, atque totius Patriae. Quod Deus Optimus Maximus bene vertat i

DIXI.

SEARCH

MENU NAVIGATION