장음표시 사용
11쪽
cursat, atque ea sanguis citatur, ab huius irruentis impetu ampli antur, ita, ut per illas, rela cataS, at Ue, tUm naturali, tum Vitali, renixu, destitutas, humor cum impetu transfundatur M. Euidemtis huius causae notitia ei, qui curare vult, necessaria est, quod is ab ea medendi rationem instruere debet. Nam huic infirmitatiis opitulari poterit, si, effusa aqua, fasciam adhibuerit, quam jif-
pensorium vocant chirurgi, illamque ita accommodauerit, ut ea scrotum, et quae ei si1perhabenda sunt, non tantum sustineat, sed etiam paulo magis comprimat atque adstringat. Nec alienum est, infirmatis his partibus, pannos imponere, ex Vino austero, Vel ac to, cui aqua misceri potest, expressos. Alia valetudinis genera omitto, in quibus fascia infirmitatibus mederi potest. De at ei rysmate autem quaedam commemorabo, CUm in huius curatione effectus euidentior sit, ita, ut homo, si a sola etiam vinctura pra sidium petatur, magno periculo possit liberari. De illo genere loquor, quod verum appellant ChirUrgi, in quo arteria, Caeter quin integra, sed aliqua sua parto laxior, ita dilatatUr, ut tumor ro tundus nascatur, qui in braChio, aliisque membris, et exterioribus sedibus etiam super cutem prominet: id quod incidit, si exterio res arterianum tunicae, Vel quaedam earlim Velamenta, quibus Coim tinentUr, musculorum prae Caeteris aponeVroses, scalpello incitasae, aliaue ratione violatae, infirmataeque, fuerint. Ab hoc, id quod neminem, qui rerum nostrarum peritus est, fugit, differtaneurysma nothum, in quo ipsa arteria vulnUS accepit, ita, ut sal guis eae ea effusus inter adipem increscat, tandemque Cutim etiam attollat. Utrumque genUS magna, et mortis etiam, pericula cir cumstant, hoc tamen discrimen intercedit, Vt prius, nisi tumor, vetaustate accedente, valde magnus sit, isque occalluerit, vel, nisi maior imbecillitas arteriam occupauerit, interdum ex toto possit tolli, dum, vel adstrictiori fascia, vel variis, ad id excogitatis, in chinis, diu multumque comprimitur. Alterum autem scalpelli B a Operam
λ) Vido historiam a Chirurgo Scoto, IACOBO IAM IESON propositam in the Medicat Edos Vol. II. OU. XIV. p. Confer quae habet ALEXANDER ΜONRO c. l. Gol. V. p. 376. De his quaedam proposui in Dissertatione de Hydrocele, quae vero in hac scriptione fuerunt repetenda.
12쪽
operam desiderat, sine qua vix sanescere potest. Iam ante aliquot annos nouam curandi viam ingressus est Clarus Regis Sardiuniae Chirurgus, VERNA, de quo accepimus, eum nonnullos ad sanitatem perduxisse, quibus, ab aliis etiam derelictis, non aliud praesidium superfuit, quam hoc unicum iis . Crebrius hoc incidere solet, si maior arteria, Veluti in humero, vel femore, Violata fuit, quae, nec lino constringi, potest, nec etiam cum toto membro sine magno periculo praecidi. Haec noua vero medendi ratio etiam a fascia, infirmitatem adiuuante, petenda est. Si igitur in aliquo membro, veluti brachio, arteria laxior intumuit, vel etiam laesa sanguinem profudit, is iubet ante omnia homini plurimum sanguinis detrahere, cum in hac curatione sanguinis profluuium, et effusae per id fractaeque vires, non tam inter salubria, quam inter necestaria, sint. Oportet hominem per plures dies eXsanguem , et quasi enervatum, in lectulo iacere, qui etiam modico Victu, a fame propiore, non alendus, sed sustinendus, est. Corpore sic praeparato, flexo etiam prius, et ad latus adducto, brachio, ut illud post commode ad pectus deligari, et, mitella imuolutum, suspendi, queat, accommodandae sunt singulis digitis minores angustioresque habenae, qUae, ab extremis orsae, saepius circumeundo, quasi in Cochleam serpunt, sursumque versum tendunt. Desinunt quinque illae fasciae in suprema digitorum pa te, quaS alia comprehendit, quae a manu incipit, et per brachium adscendit. Vbi ad aneurysima ventum est, ei obiicitur triplex limteolum, liquore quodam adstringente, Vel frigida aqua, madens, et super hoc fascia ter in orbem circumagitur, quae tandem ad h. merum tendit. In hoc etiam paulo densiorem angustioremque pamnum. plenium vocant, arteriae, cui a brachio nomen est, imponi, fasciisque comprehendi, oportet. Fascia tandem in summo humero finitur, vel per pectus atque omoplatas procedit, et, postquam aliquoties circumiit, sistitur. Continendum sic membrum est ad
ιψ Hanc curandi viam iam olim proposuerunt BERNARDINVS GENGA in Anatomia chirurgica deT Ossa, et Muscoli dei Corpo umano, in Bolognam DCLXXXVII Lib. II. Cap. XXIV. p. am. et IOHANNES MARIA LAN-
cis IVs de Motu Cordis et Aneurasmatibus Lib. II. OP.LPropos. l. 8.
13쪽
quinquagesimum usque diem, ita, ut fasciae etiam haud resoluantur, in quas saepe ingerendum est alcohol , aliusve liquor, qui reprimendi facultatem habet. Etiam oportet illas, si laxae visae fuerint, adduci, et paulo Valentius adstringi, ita tamen, ne aliquid offendant, et, ne id, quod adstriinum est, alienetur, vel gam
graenae opportunum fiat. Postquam tandem, resoluta fascia, omnis tumor resedit, diu tamen illa sedes alia fascia, obiecto etiam panno, comprehendi debet, vel aptata machina comprimi. Sequitur plerumque debilitas in brachio, ut Caro etiam emacrescat, quare, ubi sanitas, quae in eiusmodi casibus esse potest, venit, infricatio adhibenda membro , idque paulatim ad usus silos pro- mollendum eXercendumque est. Homini vero, ut post longam abstinentiam vires suas recipiat, vitae genus non subito mutam dum est, cauendumque, ne inordinate agat. Debet paulatim a fame ad pleniorem cibum, a quiete ad exercitationem, transire, ut non, nisi post multum tempus , arbitrio suo vivat. Sed V ro, et mihi transeundum est ad id, quod hac scriptione exequi debeo. Significanda enim est πανήγιpς ab Ordine nostro Celebranda , qui dignissimo Candidato summos in arte honores, ad quos virtutis via grassatus est, decreuit.
VIR CLARISSIMUS ATQUE DOCTISSIMUS
anno huius Seculi XVIII. Lignitii Patre BENIAΜi No, Myrv
milia non tam luculenta et locuplete, quam honesta ac frugali,eYCeptUS fuit. Pater ei, cum nondum ex ephebis excessisset, ereptus est, quare optima mater, quamuis re familiari parua a que tenui esset, nostrum ad omnem pietatem virtutemque ed
14쪽
cauit; quae superstes iam de filii honoribus , nascenteque fortina, laetatur. In patria, Optimorum magistrorum fidei commis sus, rudimenta posuit, atque etiam literarum humaniorum studiis Creuit, quamuis ei, quod Omnium rerum attenuata inopia esset, Vt hanc sustentaret, non parum temporis in aliorum liberorum institutione esset Consumendum. Discendi enim cupiditate incitatus , omnes fortunae iniurias animi Constantia atque firmitate superauit. In hac etiam perseuerandum fuit, Cum anno Seculi tricesimo septimo in hanc nostram Musarum sedem venisset, ut medicae arti, quae miro desiderio eum , adhuc puerum, affecerat, studeret. Praestantissimos in hac, nec non m Philosephia, quam Medicinae adiunxit, Professores seCuius , Omnibum animos sibi ingenio, sedulitate, modestia, moribUS Ue com positis , conciliauit. Novo autem quasi stimulo ad literarum a tisque studium incitatus fuit, cum tandem quaedam diligentiae subsidia obtinuisset, quibus egestatem poterat leuare. EmensUS est perquisitius et diligentius omne Curriculum studiorum, quae eo deduxit, ut iam non minus ad tradendam , quam faciendam, Medicinam idoneus videatur. Perhibere possum et harum rerum testimonium, quod is per plures annoS me docentem non solum audiuit, sed mecum etiam familiariter vixit. Varia enim
mUnia, quae, pro suo in me amore, lubens sibi depoposcit, obiit, measque subinde partes , aegros inuisendo , iisque me dendo , atque varia, quae ad librorum aliarumque rerum supellectilem attinent, procurando in 1e suscepit. In publicis etiam ingenii exercitationibus commentationibuSque, quibus se suosque profectus ostendit, operae plia muria ponere solitus est. Ex Philosophorum suggestu Praeside Excellentissimo II OFFΜANNO, iam Freibergae iis, qui rerum metallicarum procurationem habent , assidente, de Matristibus metallorum, in Medicorum vero
acroaterio LVDwIGIO, Celeberrimo Viro, moderatore ter de Uaris argumento disputauit. Anno MDCCXLI. publice dicta
oratione L. BARONEM DE SILVERSI EIN, Maecenatem demortuum , eX cuius legato annuum stipendium acceperat, lai dans s
15쪽
dans, memoris animi ossicium probauit. Anno praeter1to Philosophorum laurea decoratus est, quam dignitatem hoc, iam Ve tente , anno doctissima Dissertatione de I Isiorum, Marsorum et Ophigenum , aduersus se entes eorumque ictus virtute , qsam publice proposuit, strenue, plaudentibus omnibus, defendit.
Vt vero tandem honoreS, qui non triuialem artis nostrae sic, entiam habentibus dari consueuerunt, et, cum his , in ea se cienda authoritatem, consequeretur, ordini nostro se exhibuit, et tentamina, quibus in eius profectus inquisiuimus, sit, iit. Summam spem, quam iam dudum de eo habueramus Omnes, non confirmauit tantum, sed etiam superauit. Quare , Cum noster Candidatus tot eruditae diligentiae speciminubus , atque tot liberalioris doctrinae decoribus , eniteat, gaudeo , ab Ordine nostro mihi potestatem atque Pro Cancellarii authoritatem datam fuisse, ut iam eum in publicum produce re, et ei, quos sibi postulat petitque honores , titulosque, de
ferre queam. Quibus quod perdignus sit, vel iudicium hone stissimi Viri confirmat, qui necessarios ad id sumptus stippedit
uit. REΜIGIVS GEBI CKR, Clar US inter nostrates Mercator,
cognitis nostri Candidati virtutibus , iis honorem habuit, tab iisque , quibus vltimam Vol Untatem eXpressit, pecuniam reluquit , sanxitque, ut hanc is in illos honores assequendos im penderet. Commemorabile factum i quod tum nostro , tum maxime beate defuncto, honori esse potest , cum rarum sit,
bonam mentem a locupletioribus imminatis lite amari, qui, dum diuitias ostruunt, saepe, ut Satyrici Verbi S utar, non literato res tantum, sed omnes fere literatos oderunt. Vt vero ego iam mihi demandatum in InUS recte , et more maiorUm, eX
quar, proximum diem III. Septembris constituo , quo Noster Dissertationem de Hudrocele publice propositam dicendo disputandoque conrra CommilitoneS tuebitur. Erudita contentione
finita, ego ei potestatem dabo , et, quod aiunt , Licentiam,
16쪽
sibi Doctoris nomen titulumque adsciscendi. Vos, RECTO
Mos, Academiae ciues Generori mos ac Nobilissimos, ea, qua decet, obseruantia, humanitateque rogo atque obtestor, Ut frequenti honorificentissimoque conuentu hunc festum diem nobiscum Celebretis, de Candidati praestantia ipsi cognoscatis, et de feliciter confecto studiorum curriculo illi congratulemini Huius beneficii memores, enitemur, Vt quavis DCCassione VOS pleniori obsequio , gratoque officio , post US demereri. P. P. D. D. XI. Post Trinit. Anno MDCCXLV.