장음표시 사용
141쪽
nos excepit, utpote ridere amans & sumptus facere: & nos jocos ipsi atque convivis exhibuimus, invicem nobis alapas infligentes. &anapaestos sonoros accinentes, salsis uicteriis &merae venustatis Atticae facetiis scatentes. cum sic in hilaritate & laetitia esset convivium, supervenit alicunde Smicrines ille morosus &asper. sequebatur autem eum agmen servorum, qui curriculo in nos aggressi sunt. ipse autem Smicrines, primum baculo dolat tergum Chariclis, deince maxilla percusili. ducebat tanquam infimum mancipium. nobis autem nutu 1olo senis post terga manus retorquebantur: postea cum nos cecidisset flagello suillis letis IntertexIO, non paucis nec facile numerandis verberibus, postrem6 abductos in vincula con
jecit immanis senex, atque, nisi propter fami-
142쪽
liaritatem nostram quodque multa nobiscum per luxuriam consumptisset. lepidus ille Eudemus, vir primarius ex consessu Areopagitarum, ape ruisset nobis carcerem, fori h & carnifici traditi fuissemus. adeo acerbus ille senex & amarulentus erat accensus erga nos r & omnia agebat ut recta ad mortem instar homicidarum & sa. crilegorum abduceremur.
Nostri ut Megarensium vel AEgiensium nul
la ratio habetur. claret vero solus Gryllion, ac dominatur urbi, omnisque ei quemvadmodum Crateti illi Thebano communiter patet domus. ut mea quidem fert sententia, Thessalam aliquam vetulam aut Acarnanicam
Venesicam adeptus, lascinat miseros adolesces ,
143쪽
tutos. nam quid tandem habet argutist quid comitatis ac jucunditatis affert' Sea forth magis propitiis oculis illum vidit venustas, ut illis quidem manus ab ipso abstergantur, nos autem contenti simus. si bucceas tersorias tanquam canibus aliquis objiciat. Fortasse tamen non est fascinator, verum fortuni utitur secunda. F tuna enim in omnibus obtinet hominum neUtiis. Nihil enim in humanis consilium facit, omnia fortuna: atque hanc qui est adeptus, jucundus est & habetur.
LECTAE. XLV. Dolui mi optime Pschion audita calamitate
suae tibi circa faciem evenit. Si vero ita accidit quemadmodum nobis narravit rediens ,
144쪽
convivio Lirione. illam dico ancillulam Phyllidis Psaltria hellum perpessus es & excidium
non mediocre sine machina & helepoli. audio enim etiam cinaedum illum ac estaminatum, impactam in te fregisse pateram, ita ut fragmenta labefecerint tibi nasum . & dexteram maxillam: sanguinisque elicitae fuerint scatebrae. quales aquarum in Gerania petra stillant. Quis amplius serat perditissimos istos si tanti saginam ipsis vendentibus, periculo vitam emimus : atque ex fame mortem timentes, cum periculo saturitatem amplectimur.
145쪽
αμυνης εἰς απειρον προχωρουσης , καμος κατεσχε τὸ συμπίων, καὶ παντας υπνος ὐπειληρει νυτακ της , αχρι καὶ αυτων των οικετων. ἐγὼ δὲ περιέ-
s TEM PH YLOCHAERON TR ΛΡΕ-ZOCHARONTI. XLVI. QVam prospere, quam feliciter mecum actum
esti Quaeres fortasse, o Trapez haron, quomodo' ego verb tibi edisseram etiam priusquam quaeras. Celebrabat civitas, ut noui, si lemnitatem, Cureotin dictam. ego autem adhibitus in caenam ad delectandum, saltabam cor dacem : convivae autem certamine instituto hibebant . donec studio ulciscendi victorem in infinitum procedente, ebrietas occupavit convivium: cunctosque somnus ceperat nutationem capitis
inducere solitus. ego ver6 circumspiciebam, si rua argentea vasa subducere possem. sed his,um sobrii adhuc essent. h conspectu remotis.& in tuto positis; mappa sub alam accepti, ex. Rui: ita ut in fuga calceorum alterum amos ooste
146쪽
serim. Adspice quam sit pretiosa linteaminis reptii, & tincti purpura Hermionitica. subii.
pra ΠMdum atque pretiosa textura. Si hanc securὲ vendidero, saginabo te deductum ad camponem Pithacionem. multas enim smul saepe contumelias ebriorum perpessi sumus: & oportet te sociunt adverta fortunae, participem seri
fausti diei. HOROLOGIUS LACHAN OTHA MASO. XLVII.
MErcuri lucrifer. & malorum aversor Hediculest salvus evasi. nihil periCuli sit amplius. Gutturnium ut surripueram argenteum Phaniae illius diuitis, in pedes me conjiciens curriculo, erat enim intempesta nox media, Properabam incolumem praestare me ipsum. Ca-
147쪽
τον κατεκρυβουν. ἔτι σοι ταυτα τρέμων και παλλμ
nes autem aedium custodes derepente circumfusi alius aliunde, invi & graviter latrantes imminebant, Molossi & Cnossit, a quibus nihil prohibebat, quin, quasi offendissem Dianam. discerptus fuissem in medio, ita ut ne extremae uidem partes in sequentem diem relictae fuisent ad sepulturam iis, qui parati stini ad misericordiam & commiserationem. Reperta igitur fossa non alte ducta, sed in superscie. in hanc
immersus me occultavi. Adhuc tremens ac palpitans haec tibi dico. Lucifero autem exorto illos quidem haud sentiebam, quia non amplius latrabant, domi enim utique alligati erant; ipsse autem in Piraeeum cucurri. cumque in navem Siculam incidissem , quae jamjam retinacula solutura erat, Vendidi nauclero gutturnium : atque nunc pretium habens resertus sum nummis,& novitius possessor divitiarum redii: ac in tantum excitor spe, ut cupiam assentatores alere,
148쪽
& adhibere parasitos: non ipse parastari. Sed si hanc acquisitam pecuniam absumpsero, rursus ad pristinum institutum me convertam. Neisque enim canis qui corium rodere didicit , artis obliviscetur.
ille tragicus histrio. ctim enim vicisset reis mulos. Citisam Cleonaeum. & Hippasum Ambraciotam, in Propompis aeschyli, sonora &Clariore voce usus; exlultabat. & hedera redimitus agitabat convivium. ubi ego adhibitus, hem mala quae perpessus sumi partim dum mihi caput occillabatur, & muria oculi consperge hantur: partim dum loco placentae, caeteris
149쪽
scriblitas lacte factas comedentibus & dulciaria cum sesamo, ego melle imbutos lapides rode. bam. At omnium petulantissima illa ex Ceramico meretricula, hujus loci inquilina, illa Phenea. tiea Hyacinthis. vesicam sanguine repletam illidebat mihi in caput: & simul cum 1onitu totus eram sanguine. atque illis quidem epulantibus uberrimus & effusissimus excitatus est risus. ego autem pro iis quae passus sum mercedem non abstuli dignam: sed mihi fuit contumeliarum
compensatio pro mensiira ventris, ulterius autem nihil. Neque igitur perennet neque vivat diis inimicus ille Licymnius. quem ego propter insuavem illam vocem, orthocorydum Vocandum esse a nobis, & a grege theatralium, statui. Vale.
150쪽
ΜΛ CHO. XLIX. o Daemon qui me sortitus es & sorte adeptus.
quam malignus es & mihi molestus, semper paupertati me adstringens. Si enim nemo sit qui me accersat, necesse est ut olus sylvestre comedam & conchas, aut herbas legam: atque ex Enneacruno bibens ventrem eXpleam. Porro, quamdiu injurias hoc corpus serre poterat. &erat in aetate idonea ad patiendum, juvent, &vigore nervomm . tolerabilis erat contumelia. sea postquam ego jam semicanus , quodque re- Iiquum est vitae ad senectutem spectat; quid remedii malorum 2 Haliartio fune opus: dc pendebo ante Dipylum, nisi aliquid boni Fortuna gita rit. quod si etiam in eodem statu manserit, non strangulabo collum, priusquam OPl-