Responsiones aliquorum casuum moralium spectantium praecipue ad personas regulares, ac etiam seculares. Datæ à fr. Laurentio de Portel, ordinis P.N. Francisci de Obseruantia, prouinciæ Algarbiorum in Portugallia ..

발행: 1633년

분량: 952페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

691쪽

elaram illatam esse iniuriam, & gravamen in re notabit quae est clara materia,& causa appellandi,ut colligitur ex iure in titulo de appeti. Addo quod iste Praelatus dare non poterat hoc ossicium lectoris illi patri qui quondam fuerat lector Philosophiae ante hoc edictum oppositionis publicatum; nam statutum ordinis obstat,in quo decernitur , quod collatio istius lecturaestat per oppositionem praecedente edicto.

De quodam Clerico cassante abortum seminae. QVidam Clericus beneficium habens Ecclesiasti-

sum consilium dedit ut fieret abortus cuiusdam foeminae tempore quo foetus nondum erat animatus: sed culpa mandatarq,vel consilium petentis factus est abortus stetu iam animato.Hoc posito,quqruntur tria, vel quatuor. Primum,an iste clericus incurrerit irregularitatem, eo quod abortus reuera factus est foetu iam animato Secundum. An dato, quoiu irregularitatem incurrit , possit retinere suum beneficium secura conscien tia' Tertium.Quis possit dispensare cum illo supposito quod incurrerit irregularitatem, ob homicidium voluntarium . Quartum. Quaeritur, si iste Clericus praeter abortum,ad susceptionem ordinum,uel ad beneficium acquirendum , prius munera dedit illis qui pro illo ad haec duo intercederent , incurrit simoniam , ac poena

692쪽

impositas simoniacis:&an possit beneficium retin re,eiusque fiuctus licite sumereὶI Quoniam ex humana malitia,vel fragilitate casus

iste abortus non raro contingit ,& circa tempus quo

satus animatur irrepsit vulgaris, sed non vera opinio, visum suit ante responsionem dubiorum praemittere hanc breuem aduertentiam pro decisione similium. Casuum.Igitur vulgare dictum est quod anima masculi infunditur quadragesima die post coitum: anima vero foeminae die octuagesima, & ex hac regula volunt d ducere an suerit animatus Rivs pro euadeda irregularitate Dico igitul hoc vulgare dictu esse falsum .Prima enim opinio est, quod anima masculi aliquando formatur die so. aliquando aliquando AO. aliquanΞo4s. & anima farmime inducitur aliquando die s. aliquando so. & lioc secundum minus probabilem opinionem Levini j cap. II. verior autem opinio Medico-1um est, quod corpus masculi sermatur ut longissime die trigesima: tamina vero corpus ut longis: me se matur die quadragesima secuda: sic expreste tenet Hypocrates Medicorum princeps, libro de natarintus m .ro.& id probat ex purgatione mulieris, quae post pa tum masculi durat triginta diebus, & post partum fie- minat durat a.diebus ut longissime. Cum Hypocrate

liusfuper Penthat.ad cap. ia. Levitici, ad illa verba: Sin autem θmina pepererit. Et haec sententia Hypocratis tenenda est: ideoque pro fabula reputandum est quod animae faeminae infundantur die So. dc ultra rationem medicam Hypocratis,ratio ipsa videtur id persuadere: Cum enim corpus masculi, & taminae sint eluctem speciei, quae causa poterit intercedere ut anima taminae in duplo tardius insundatur quam anima masculi3. Cum.

693쪽

Cum ergo ad euadendam irregularitatem tutior pars sit eligenda,ac facienda maior diligetia, quae fieri possit ut procurans abortum se credat liberum ab illa,solos triginta dies a coitu debet numerare, quia in hoc trigesimo die anima masculi infunditur: quamuis vero anima seminae infundatur die quadragesima secundavi longissime, iuxta Hypocratem, quia tamen procurans abortum nescit an laetus sit masculus, an is mina, se debet reputare irregularem, si post dies triginta illud causauit delictum ; nisi forte ex materiae eiectione constaret clare istum esse tamineum. Quamuis enim in aliis irregularitatibus in dubio nemo se debeat reputare irregularem, in materia tamen homicidij qu lis est abortus latus sormati in tenetur in dubio quis se reputare irregularem, ut probat Sanched libro primo

Decalogi cap. Io.nu. 4 3. citans graues decem Doctores.

et Hoc posito dieo ad primum quaesitum, quod ille

Clericus incurrit irregularitatem propter causatum abortum modo praedicto .Probo primo,nam licet consilium dederit ante animationem istus, hoc illum nori

excusat nam adhuc fuit causa illius homicidij saltem indirecte ob consilium datum, mulier enim ex ipsius consilio abortum fecit ; licet quoad 'tempus dilatasset: omisit enim Clericus aduertere taminam, illique es

caciter suadere ne post istus animationem illum causaret. Imo addo quod licet hanc aduertentiam obnixe ficeret, & nihilominus lamina excedens consilium abortum faceret post latum animatum adhuc clericus diceretur cauilare homicidium & esset irregularis. Probo ex cap.vlt.de homicid.in 6. ubi Papa decernit esse irregularem illum qui mandauit seruo, vel amico ut fagellaret certum hominem expresse caues, & aduer-zez; ne illum occideret: Seruus autem CXcedens man

694쪽

datum illum hominem intersecit. Ait Papa taliter m dantem incurrisse irregularitatem:quia ut ait in textae. in mandato fuit in culpa,2 hoc euenire posse debuit cogitare. Quod proprie facit ad casum istum: nam Clericus iste nec monuit taminam ut homicidium caueret, & licet admoneret,debuit cogitare, hoc potuisse euenire, cum taminae imprudenti, tu indiligeti negotium tale Committeret. Probatur etiam ex cap. Sicut ex literarum. de

homici ubi Papa declarat fuisse irregularem quendam Religiosum,qui cuidam taminae, quam ille grauidam effecerat per zonam arripuit quasi ludens, & illa exitali motione fecit abortum, si tatus erat animatus. Probatur etiam ex iis, quae tradit SuareZ tomo decensui ris di m. 6s .sect.2.num. o. g. Quoad hoc, ubi probat incurrere irregularitatem homicidi, casualis non solum illum qui directe consulit homicidium , sed etiam illum , qui facit aliquam actionem iniuriosam unde sequitur homicidium: Hic vero Clericus secit actionem iniuriosam dando consilium , ex quo secutum est homicidium. Et citat Suareg textus, & Doctores. Adde, quod iste dando tale consiliuntidedit operam rei illicitae, & occasionatae ad homicidium , ut patet: qui verodat operam rei illicitae, ex qua sequitur homicidium, est irregularis, licet non intendat homicidium, ut te

uent communiter Doctores,maxime Reginald tom. 2. lib. ' O .tract. 1 .cap. t O.mim. o s.ct seqq.Probatur insuper

ex eo quod retulimus supra ex Sancti. num.I. isius casus quod ibi vide. Ad secundum quaesitum dico, hunc Clericum per tale homicidium ,& irregularitatem non amisisse be-nGiicium iam acquisitum, nec fructus illius: quia secundum probabiliorem Doehoram opinionem irre gularitas contracta post obtentum beneficium, non Privat

695쪽

priuat beneficio,nec fructibus illius: sed solum impedit receptionem sacrorum ordinuml, vel exercitium illorum.Sic tenet Nauar,in summa lat. V. 2P. n m. 69M Suarez rom.de censuridi'. 4see t. a. a num. IA. maxim nurn. 22.ubi citat text.glog. & Doctores. Sequitur Reginald.lom. 2Iik3o. t ct.2.-n. Io.&alij multi. Huius ratio est,quia irregularitas ex sua natura, & intrinsece' non priuat nisi receptione sacrorum ordinum, dc usu illorum, ut patet ex definitione irregularitatis: At b neficium Ecclesiasticum, neque est ordo sacer, neque usus illorum: imo haberi potest a Clerico non habe te ordines sacros. Cum ergo irregularitas non priuet beneficio, poterit hic Clericus suum beneficium retianere , ac proinde licite illius fructus possidere , & i

sumere,iuxta Suar.cu. num. 22. & Sanchez citato loco.

Licet autem dictum beneficium , & fructus possit retinere,bene tamen aduertit SuareZ cit. s. o.num. I 6.

haec sequentia. Primum, quod si beneficium est simplex cum sed obligatione rec andi horas canonicas, vel est beneficium, quod habet simplex ministerium quod potest ministrari per alium, talis beneficiarius existens irregularis,non tenetur dimittere beneficium quia potest seruire dicto beneficio per se solum, dicendo horas canonicas, vel per alium non celebrando Missam, vel utendo Ordinibus sacris. Si vero beneficium habet curam animarum, vel requirit person Iem residentiam cum usu Ordinum sacrorum, tunc non potest retinere nec inseruire dicto beneficio, quia irregularis existens non potest sacros Ordines exerce re: sed debet vel beneficium dimittere, vel quanta poterit diligentia procurare dispelasiationem irregularitatis cum mpderatione sequenti.

Moderatio vero est,quod si talis irregularis timet, quod

696쪽

quod ex eo quod abstineat a Missa, vel ab exercitio ot dinum , delictum suum manifestabitur, de incidet in notabilem populi infamiam, poterit praemissi prius secramentali consectione delicti Missain celebrare ad euitandam infamiam, vel Ordines lacros ad eundem finem exercere, sed hoc solum illis vicibus in quibus

necessarium sit vitare infamia Et celebrans cum illo moderamine non peccabit, nec poenam aliquam in-

r 9.& hoc dummodo in dispensatione procuranda negligens non sit suae vero conscientiae remittitur arbitrari an non celebrans incurrat infamiam,dc utrum in Procuranda dispensatione negligens sit. Et addit Sua-xez,quod si voluerit beneficium renunciare,valida erit Tenunciatio. Ratio praedictorum tradita a Rodrigu. est communis, quia praeceptum naturale de conseruanda a praeponderat praecepto positivo Ecclesiae, quo iubet ne irregularis Ocros Ordines exerceat: hoc Cnim praeceptum non obligat cum dωmno notabili infamiae.s Ad tertium quaesitum dico,Episcopum istius Clerici posse cum illo dispensare in ista irregularitate.

Probo, quia licet Concilium Tridentinum fg. 2 . ca' 6.de reformi.concedens Episcopis amplam dispensai di facultatem in irregularitatibus excipiat, dummodo non sit homicidii voluntarij; irregularitas istius Clerici non fuit homicidij voluntarij, dans enim consilium abortus ante fetus animationem clare videtur quod homicidium non intenderit, sed solum voluit quod abortus fieret tempore, quo non fiebat homicidium. Cum ergo homicidium istius Clerici soluin fuerit casu te, poterit Episcopus ex commissione Triaecit. Ioco

secta

697쪽

facta,cum illo dispensare: quod vero hoc homicidium non fuerit voluntarium probatur ex definitione homicidij voluntari j posita a Suare Z tom. de censiur. disp. 64. feci. i . num. 3. collecta ex Tridentino, ubi dicit,homicidium voluntarium esse illud quod fit ex proposito: dc ait illud fieri ex proposito quod fit cum animo occidendi, & addit quod ius ciuile ut aliquod homicidium sit voluntatiu, requirit dolum quae duo desilasse videntur in hoc abortu. Sed in hoc standum est conscientiariplius Clerici informantis de animo quem habuit dando consilium. Si enim clare habuit animum non causandi ab ortum fartus animati, non fuit homicidium voluntarium. Secus si animum habuit contrarium Cum ergo ut suppono, hoc homicidium fuerit solum

casuale,& occultum,non deductum ad forum contentiosum, poterit Episcopus dispensare iuxta concessionem Tridentini citatam. Potest etiam in hac irregularitate dispensare Commi starius Generalis Cruciata: iuxta Rodrigeet in vidit. mciata Additione ad 3. I 3. num. 1.2 nu. 6. ubi dicit quod Bulla plumbea contini Dsonis illius hoc illi concedit, etiam si homicidium casuale pubIicum fuerit: sed hoc dictum Rod rigueet intelligitur pro solo regno Castellae. Commissario enim Portugχlliae in sua Bulla non concedit pro homicidio casuali. Sed Episcopus solum potest quando est secre

tum a

6 Quartum quaesitum de simonia , plures ac maiores inuoluit difficultates, & ideo dico primo, absque dubio istum Clericum commisisse simoniam, illiusque poenas incurrisse, si munera dedit pro sacris ordinibus accipiendis, vel pro beneficio impetrando: haec est adeo certa ut probatione non indigeat, habetur clare I. qu. I .cap. Ondinationes. & alibi sepe. Excipitur cu da

698쪽

tur aliquid temporale post obtentum iam beneficium,

ut i post acceptatos ordines sacros animo solo gratificationis,ut tenet Nauar.ms .cap. 23. num. 6 R. quod non videtur in hoc casu interuenisse: sed vi dicitur in informatione data sunt haec munera ante susceptione ordinum i& beneficij,& cum animo haec impetrandi. Quod vero simonia committatur etiam dado aliquid temporale alicui ut intercedat pro ordinibus sacris, vel beneficio impetrandis,tenet expresse Nauar. consiliorism rit.desiimonia. U. 6. quamuis ibidem dicat non esse stimoniam dare aliquid sumulo vel amico illius,qui ordines, vel beneficium debet conserre: du- modo non det ut haec impetret, sed ut litteras executionis,vel collationis citjus expediat, vel se celtiorem saciat de statu negotij. Denique probatur hoc per Extrauag.Greg XIII de datis, promissis.contra fimoniacos. quam citat Nauar.in conscit. Idem tenet Nauarr. in lib. 3.consill tit.deprab. U.3 4. num. Σ. ubi dicit, quod in simonia , paria sunt dare aliquid collatori beneficij, vel illi qui sit causa collationis,vel renunciationis,& citat

Innocentium receptum communiter.

Hoc posito certissimum est per multos textus , dc Ilas Pontificias, praecipue Sixti V. Greg. XIII. &Pauli II.& aliorum , quod simoniacus verus, & realis

incurrit poenas sequentes,videlicet excommunicationem,irregularitatem, priuationem beneficii, & inhabilitatem ad quodcunque aliud beneficium obtinendum , & suspensionem. Videatur inter alios Suar. tom. .de tansum.d 1'. II serit.4.a num. 2 3 . que ad 46.& Ro-drig.in sim tom. 2.cap. 6.conc.6. dc hae poenae imponuntur simoniaco,tum in Ordine,tum in beneficio. Quod vero attinet ad absolutionem , vel dispensationem cum simoniaco in praedictis.Dico sequentia.

699쪽

8 Primo ab excommunicatione simoniaci potest absolui per Bullam Cruciatae, ut tenet RodrigueZ in em

i & hoc dicit posse fieri semel in vita, & in hora mortis. Secundo in irregularitate, inhabilitate & caeteris, non potest dispensare Commissarius Cruciatae teste Ro-drigue et est. num. 3 .& in additiad Cruciatam ad g. 9. . m.

sed p ,terit in his omnibus dispensare Episcopus si crimen sit secretum, ex commissione supra citata Tridc-tini, ut sentit idem Rod rigueZ Addit. ad summam tomori .cap. I . 9. & fauet Nauarrus lib. f. consiliorum titulo desiimon. consilio 4. m. a. dicens, quo ad remedium si moniaci occulti, Episcopus quatenus opus est secreto illi conserat beneficium,& loquitur de impetrante beneficium per simoniam .Et quod possit Episcopus dispensare in his pr dictis faciunt multa, quae tradit Sanchez

to etiam cum Rod rigueZ tomo r. summa verbo simonia cap. 36.f. Lo sexto , & communi Doctorum, illum qui obtinuit beneficium per simiaiam teneri etiam in soro conscretiar, statim illud renunciare,& fructus etiam pereeptos: quod intelligitur nisi statim obtinue sit dispensationem ad illud retinendum cum re habilitatione ad ipsunt: sed quo ad restitutionem fructuum standum erit determinationi Episcopi. 9 Vltimo pro remedio adhuc istius delinquetis aduerto illum potuisse exeusari ab incursione harum poenarum, primo si quando illa munera donauit secit bona fide,nullo modo aduertens illud esse simoniam, vel quod uis aliud peccatum:Nam pura,& totalis inaduertentia, seu inconsideratio excusat a poena legis, idem dic de ignorantia inuincibili. Ita SuareZ tomo de censio

700쪽

tomo primo A per i a. di putatione Io T. cap. 3.-m. g. μqua Ignorantia inuincibili standum erit conscientiae delinquentis,& qualitati personae illius:Dissicile enim est hodie inueniri ignorantiam inuincibilem in re tam . quotidiana,& tam prohibita: faciliusque in hoc credii, sterit omnimoda inconsideratio, quam ignorantia inuincibilis: Differunt enim inconsideratio , & ignorantia.Et ratio huius estiquia si inc sideratio,vel ignorantia inuincibilis excusauit a culpa in soro conscientiae,etiam excusauit a poena , quia culpa paena sunt correlativa, & via culpa non e paena non debet irrogari in foro saliem conscientiae,de quo hic agimus.Seincundo modo posset excusari hic Clericus a simonia dando illa munera , si non dedit principaliter ad ordinesin beneficium impetrandum, sed principaliter dedit ob amicitiam, vel ob gratificationem alterius beneficij iam recepti: licet minus principaliter dederit etiam ob illa duo impetranda. Ita Nauar. in citato titulo de simonia consilio 2 3 .num.4.& alij.Sed haec etiam excusatio rara est, & dissicile in praxi consueta. Quisque viderit examen suae conscientia'.

De alio abortu causato a quodum Reli

giose sacerdote.

QVidam Religiosus causauit abortum fartus animati: fuit absolutus ab excommunicatione, & a peccato per potentem absoluere: sed in irregularitate non fuit dispensatus, vel quia non est ausus se prodere oraelato , vel non credebat in illa posse praelatum dispensar

SEARCH

MENU NAVIGATION