De noxis a materna lactatione negata derivantibus dissertatio inauguralis ad lauream medicam obtinendam a Gibellato Cajetano proposita in cel. ac pervetusto archig. patavino

발행: 1843년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

1쪽

D NOX IS

LAUREA MEDICAM OBTINENDAM

PROPOSITA

PATAVII

TYPIS PENADA

3쪽

PATRI MEO OPTIMO PRIMUM STUDIORUM TENTAMEN ET FILIALEM DILECTIONEM NUNQUAM DEFUTURAM DICO

5쪽

Quum uento examine causas prisa --

suarum infirmitatum investigare tentem, eas Pro

cedere arbitror pro maxima parte ex primae eduincationis vitiis Nec hic sub nomine educationis moralia et scientifica praecepta comprehendimus; at in memoriam Ramen revocantes educat nutrix, hoc sub nomine auxilia quoque colligimus vegetationi primae suppeditata. Quamobrem Prae sertim ex vitiis lactationis sontem praecipuum morbos subsequos repetere censemus Natura leges suas immutabiles hominibus obtulit, hi tamen praejudiciis et voluptatibus ducti eas fugere aut Iaedere omni studio tentarunt, ita ut plane Rom-seau sophisma reiicere non possimus quod culicet cuncta ex natura persecta derivent, et, quum in hominum manus incidant, persectionem amittant. Ut veritas huius sententiae quadantenus d

6쪽

monstretur, praxis uulogica et mentem revocetur seminae mercenariae prolis lactationem committendi, ex qua malorum complurium humanitatem alitigentium proxima causa procedit. Utilitate et sanctitate perculsus illius praecepti quod matribus filiorum nutritionem primam iubet, de noxis disserere tentabo quae ex negata lactatione materna procedere possunt, hac austissima die qua lauream medicam tandem obtineo. Nec mea sententia nova est, nec solus de utilitate lactationis maternae sermonem habere nitor auctores complures, leges plurium populorum de hoc argumento prolatae ineam 'pinionem Confirmant sed praejudicia, et voluptutum,

ciunt leges prae veritatibus frustra opposita seu i Entis suadentibus a philan tropis D philosopliis propositis qua de re nunquam salis praeceptui hoc rupetitum esse censeo ood scilicet matres,

quousque ab impedimentis validissiinis peculiari-

mrippo quod futuram bonum in in includit stet

uum phement Et profecto quovis tum pore PO dulorum omnium intersuisse ni us luctandi silios, facito intelliget quicunqueis vel etiam levitur in historiis versatus est . Et sancta, Mab antiquis exordiamur in stimus apud He.hra Ds hanc praxim diffusam, suisso. Laudabilis haleo Ponsuetudo apud Lacedaemones delude viis

7쪽

guit. Ad Romanos deinde transiit hujusmodi consuetudo, atque a religionis praeceptis commendabatur, ritusque ad hoc munus maternum relati instituebantur ut potissimum veri nominis matres honore debito allicerentur, distinguerenturque simul ab iis, quae omnem prorsus materni muneris curam praetermittentes, nutricibus prolem committunt, nutricibus, inquam, quae Sune matrum naturam quodammodo exuisse videntur, cum pretio conductae per summum dedecus suam alienae proli postponere non erubescunt, quaeque hinc cum lacte mercenarios habent affectus. Eo tempore, quo toto sere in orbe terrarum Romanorum Luperium dii susum erat, quaenum in

urbe domina ditiores laetissimaeque seminae, paucis exceptis, suos partus lacte resicere et enutrire dedignabantur Quod si maternum hoc invi labile munus aliquando neglectum, monemur ex Tacito matribus suisse lege praescriptum; si Caesar ipse cuidam seminae alienam prolem lactavii acerrimus extitit exprobrator; semper tamen tanto in honore sunt habitae, quae filiis ubera praebuissent, ut matris nomen illis tantummodo triabui M. Aurelius iure meritoque voluerit. Sed postquam mores ad mollitiem lapsi delicatioris vitae commoda luxumque quaesiverunt, capit populos ossiciorum oblivio, eorum etiam, quae ab ipsa natura sunt constituta, et valde hominibus commendatu Non amplius pr'inde cura, nobilissima ceteroquin, cives optimos procreandi, non huic muneri satissaeiendi impossibilitas, sed

8쪽

solum divitiarum copia delevit in matribus quod est illis naturaliter insitum , et filiorum educatio alienae sollicitudini demandata atque relicta. Quod quidem suos apud cives Quintilianus graviter do plorabat, illud etiam docendo, nobiliores antiquiritus a lacte dando inus abstinuisse matronas. Quod si divitiis accessisset nobilitatis conditio, tunc mulieres, Hebraeis non exceptis, ab hoc munere eximebantur; plebejae non item, quae ex iure mariti ad filios lactandos impelli poterant.

Auctores vero omnes medicina imbuti hanc. E. gligentiam condemnant munerum, quae nutura

imposuit, atque ab illis profecto potissimum exprobrantur mulieres nostrorum temporum quandoquidem et poetae suis versibus celebrando ina- ternae hujus curae dulcedinem, et physici gravi tatein ejus atque necessitudinem ostendendo, medici demum usum frequentissime commendando, ad inviolabilem hujus naturae legis observantianicas revocant et quodammodo impellunt. Natura, scilicet mater omnium doctissima atque amantissima, seminas ita instruxit et comparavit, ut eis nihil ad munus praebendi lactis omnitio deesset. Quod si omnes mulieres integram a parentibus accepissent constitutionem corporis, eandemque minus vitiassent si alia illis esset vivendi ratio, si consuetudo socialis, animi levi tus, praejudicatae opiniones, estimonata libido, omnis denique generis vitia cura in matribus erga Sum amoremque propemodum non extinxissent;

usus lactandi filios apud nos pariter ac apud ru-

9쪽

9des plerosque populos invaluisset, alique pacto

satisfacta natura ea omnia incommoda, pericula ac mala arceret, quae ex contraria consuetudine in matres natosque solent redundare. Statim ac fetus in lucem prodit pluribus necessitatibus circumagitur quibus nemo praeter matrem auxilium praestare potes Illius systemata plura novos stumulos recipientia, nova illorum actio, morbi sa-cillime xinde oriundi tales sollicitudines requiis runt, ut eas nonnisi semina materno amore insantem prosequens suppeditare possiti Sed quia alia damna ex desectu amoris nutricum Drocedentia numeremus in memoriam revocare susticiat mala quae directe a negato lacte derivan Ut lac puero alicui conveniat necesse est quod neonati ae

e ipso tempore prolem suam in lucem ediderit, quo sugens ortum habuit id dissicillime comtingit; nam saepe nutrices lactandi munus suscipiunt quum per aliquot menses propriis filiis iam lac porrexerint, ideoque illarum partus epocha minime respondet sugentis aetati. Exinde Lsectiones complures ortum habent. Et revera vix in lucem susceptus puer indiget statim ut ei tubus intestinatis excremento purgetur, quod appellatur econium cui rei nihil magis quam lac genitricis prodesse potest Lacenim primum statim a partu colostrum dictum purgativam vim habet, ac proinde alimenti vero medicinalis instar pro insante dicendum es Si colostrum denegetur infanti medicamentis opus

10쪽

erit ut mecotii collectio in intestinis impediatur, et ut facilis crassiori cibo aperiatur via, quod ni

contingat Saepenumero viscerum obstructiones, et

in abdomine tumores otiuntur atque virium depressio, cujus indicia prima esse solent frequentissimi vomitus , adeo ut insantes alieno, quam materno, lacte educati cibos datos rejiciant Ρraeterea si qui nutricibus dantur, aut animalium lacte nutriuntur vel mixto victu non raro primis vitae diebus a phthis in ore, in tubo astro-enterico, colicis, alvi obstipationibus, aut solutionibus diar- rhoicis, dysentericis fiunt obnoxii. Quorum omnium evidentissima causa patet. tenim animalium laci suis principiis componentibus longe ab humano dissert si quidem ad illius qualitatem acit

plurimum pabulatio, aetas et amorum tempus. Utivero superius monuimus relate ad lactis aetatem, praeter ea quae jam retulimus de purganti activitate colostri, notare debemus lac, cujus secretionis epocha a partu jam istut crassius esse et magis densum, et inde validiores digerentes vires

requirere, quae certe vix nato puer non sunt; exinde saburrae, aciditates primarum viarum, plasticae vitae aberrationes et nervosae innumerae molestine. Quid si nutrices non aeque a matres seli

citer prolem enutrire posse dicamus Quandoquidem postquam novenos menses maternis humoribus adsueverint, nequeunt insantuli sine maximo

detrimento ex gr. ab uno ud aliud Iactis genua atque usum transire diluti videlicet antea, dein-

SEARCH

MENU NAVIGATION