Ad Carolum Emmanuelem Sardiniae, Hierusalem, et Cypri regem Johannis Bernardi Vigi De syndone taurinensi appendix

발행: 1769년

분량: 65페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

2쪽

ARGUMENTUM. Cara mones Camberio dilapsi , suoque a Rege s sis fingitur in acriter

multatι apud inferos , quod, jacrosancta Nndone allasa, reverterint, dum eius e conspectas jussi abeunt, atrociter inter se, vehementi oris altercatione , pugnant. Post hanc pugnam Hugonoticum bellum, quo diu pressa Gallia , praesertim Celtica , fuit, commemoratur. Hinc I seph ab Aramathaia Deum orat , ut promis memor Sindonem transferri jubeat Augustam Taurinorum ; eique Deus futuram Italia pestilentiam proricens, conflium aperit suum. Deserιbitur hae pestilentia, O D. Caroli adventus in urbem , ut votum solvat ; tum

Sindonis Translatio, o pompa , qua Taurinum invecta . solumnesque honores, tunc primum , postquam publice ostensa fuit, O ad νι-

nerationem proposita, eidem adhibιti.

I UNC tua , Taurinum , nova gaudia, pectore passim

Natorum effusa , & multis celebrata diebus , Divinam Ob Telam , divino numine tandem Sedibus illatum , queis te clarissima fama , Qua sol aequoreis surgit, qua conditur undis, Iamdudum canit, expediam ; longumque dolorem Camberii dicam , & quaesitos Pignori honores. Gratia magna Duci, quo non praeclarius alter Consuluit fractis rebus gentisque , tuique Hostilem cohibens clara virtute ' furorem ,

3쪽

IV DE sINDONE TAURINENsITerroremque abigens belli, pacemque reducens.

Multum ille & populis factam , immeritoque Parenti Vim doluit patriis procul oris nobile Martis

EXercen S, cui natus , opus, viridique sub aevo Laudibus heroum adsuel cens, magnisque triumphis. Τandem & Pictonicis auius procedere campis ,

Agmina agens cognata , suis in finibus ipsis Tollentemque iras hostem , spoliisque superbum

Fregit, & aeternum sibi nomen condidit armis, Praelidiumque tibi; pacis quam munere laetam , Et firmo ad belli casus munimine cinctam , Mox decora alta parans, coelesti Pignore avitis AEdibus avecto ornavit, sua parta tropaea

1 Emmanuel Philiberi, qui eut te nona d'Emmanuel, en memoired'Emmanuel Rot de Portugal son ayeul maternet , celui de Philiberi a cause d'un vceu que te Duc Charie son Pere avolt fait a S. Philiberi de Tournus . . . . Comine Ies affaires de Piemont alloient mal polit te Duc. son Altesse, qui eloti en Flandres, par ordre du Rot Philippe, dre it une pulsi

carinouches de part & d'autre, ii vini inetire tu siege d vant S. Quentin . . . . Comme te Conneltable de Monimo- rency)s'en re venoit, les troupes du Duc de Savole te cha gere ut avec tant d'impetuoste, que, te combat ayant dure quatre heures, les Francois furent defatis L'Empereurayant eu avis par te Rot Philippe dii gain de cette balaille, en cerivit de fa propre main unu leti re de compliment ason Altella. . . . Ce fui un Priuce de mediocre ta ille, beaude vis age & maiestueux , d' un agreable abord , genereux , aisabio, civit, liberat avec jugement, grand justicier, modereon colere , adroit En tous les exerci cus dii corps, de sortdevot .... En fila ce fui ian grand Capitat ne, & te plus segepolitique de son temps. Thomas mancus in Epitome raporiae rugia Noetus Jabaiada lib. I. Disit iroo by Coosli

4쪽

VAPPENDIX.

Sic tibi grata magis reddens, magis inclyta terris. Vos milii, stellantis clarissima lumina coeli, Aligeri juvenes , mea pridem in vota vocati Rursus o l adsitis , quando jam numine vestro

Coeptum opus ; atque novas faciles in carmina vires Sufiicite , extremoque boni adspirate labori. Huc etenim demum , famae pars maXima nostrae,

Carbaseum Donum , spes & fidissima gentis, Auspicibus vobis, ut per discrimina rerum

Innumera abs oris quondam, maribusque remotis Saxa per & rupes , perque ardua culmina venit:

Vos huc ingentem Regum e penetralibus altis, Urbis ubi a curis illi requiescere sueti, Duxistis pompam , quum primum moenibus istis Successsit mirabile opus ; sitique perenni Gaudentes sede , ut vobis praedixerat olim , Fratribus & veltris Genitor, qui redditi honores

Patribus ab nostris i Quae prodita gaudia passim

Vidistis, Divi, vatemque monere potestis. Nec minus o nostrae decus immortale Camoenae, Cunctarumque amor, & spes, ac tutela serorum, Carole , cui stipat latus usque, atque adsidet alto In Qtio pietas , qua non insignior alter, Priscaque majestas Latii, & clementia laeta, Sis felix , animumque iterum, viresque henigno Adde mihi vultu, atque humilem ne despice cantum. Alpibus e summis, Patrumque e sede tuorum Huc tandem avectum coeli venerabile Donum, Unde tuae merito accessit nova gloria Stirpi,

Gloria , quae celso se sustulit undique olympo,

5쪽

Adventusque canam auspicia, & sollemnia sacra. Τartareum ut limen campis dilapsai Sabaudis, Camherioque procul coelesti abs agmine pulsa Saeva cohors pavitans rediit, Regique tremendo Adstitit, hic frendens , subitasque effusus in iras Irrita jam fratrum conamina cuncta , fugamque Praecipitem audierat, totoque furentis ab ore Absistebat atrox , hacchans sub pectore, flamma. Ergo his adloquitur trepidantem hinc, inde , soloqueFixam oculos turbam, & regnum ciet omne tumultu:

Siccine spes nothras . segnes , sc publica vota Cunctando explestis Θ Sic vincitis omnia vestris Artibus, atque dolis, ut mos jactare superbis Vocibus, exposcit quum facta haud segnia tempust Ire meo digni, ignavum genus, ite furore , .ssiternoque odio ; & poenas date carcere clausi , Quem magis obscurum domus haec penetralibus altis In sontes ultrix, & foeda piacula servat. Tum pedibus terram , ferroque tricuspide pulsans ,

Unde omnes late horrendum intremuere cavernae , Intremuere lacus , flammasique e pectore prostans, Ore ferox atrum in Proceres, saevumque tridentem Protinus intorsit, turbamque a limine abegit.

Nec mora Tisiphone solio de more sedebat Proxima noctigenis stipata sororibus ultro Adgrediturque flagro fugientes anguibus horrida , Et quatit insultans , sociasque immittit, & urget. Verberibus sonuere humeri, sonuitque ululatu , Et ferri stridore domus , tractisque catenis :Dumque fugam huc, illuc trepidi, & sine more capessunt ;

6쪽

Dum loca jussa petunt, cunctorum & colla colubris

Florrent interea , tandem pugna aspera surgit. Namque, duces alii dum incusant , hique malorum Esse caput clamant vulgum , & convicia jadiant, omnibus ignescunt fera corda ; actisque furore , Alter in alterius nullo discrimine cladem

Irruit, ac martem simul omnis turba lacessit.

Ilicet hic contis, sudibusque , sparisque praeustis

Res geritur, geriturque illic crudeliter uncis , Et bifidis verubus, manes queis cogere in unum

Gens stygia , & poenas soliti exercere sub Orco: Hic saxis , aliisque , furor quae praebuit, armis. Iamque senant icta , & terga, & capita horrida, & ora,

Cornuaque ipsa sonant: lavit ater pectora multis Iam sanguis, vastusque ferit late aerea clamor. Hinc fugit hic socium ; hinc illum truculentior urget: Ringitur hinc alter ; furit alter ; multaque circum Pars gemit: adversos petit hic; latus ille petentis Fulle dolat querno i saxis iste ora cruentat; Flic pugnis : multi se se trepido aequore Versant, Inque vicem rodunt complexi , & morsibus instant. Sic quandoque acres, ira exstimulante, molossi , Os forte in trivio nacti, vel limen ad altum, Dentibus exertis, villisque immaniter hirtis , RInguntur, patuloque ardent in vulnera rictu ;Νuncque genas saevi arripiunt, nunc colla, vel armos, Implicitique haerent, densusque it pulvis ad auras. Spectant pastores, acuuntque hortatibus iras. Sunt, capite inverso qui per loca coeca trahuntur, Altius impacto , qua collum innectitur armis, Vulnifico ferro, verruntque volumine caudae,

7쪽

Et pedibus signant, curvis & Cornibus aequor. His super incumbunt dejectis pondere saxi, Qui magna se mole ferunt, genibusque prementes , Informemve alvum , villosave terga , fatigantos pugnis, pugnisque truces cava tempora tundunt. Cornibus hi certant , velut ira , & amore subacti Monte sub aerio , fluviique in margine tauri. Plausibus hinc mitti exaudiri Levi ululatus, Sibilaque, & voces inconditae, aprumque stirentum Terribiles gemitus, &, quos leo saucius edit. Limine ab adverso stygiae trux Arbiter aulae Prospectat, gaudetque tuo sine numine tantum Audere iratos in mutua vulnera frutres, Inque vicem meritas dare quemque, & poscere poenas Tandem ipse accedit, penitusque absistere pugna Imperat, atque truci dirimit clamore tumultum. Ergo abeunt jussi sua quisque sub antra frementes. At prius in sontes diris cruciatibus iras

Exercent, rahiemque acuunt genus Omne gravantes Poenarum immanes , torquentque, gemuntque vicissim.

Haud aliter vieti magno in certamine , Vixque Elapsi e manibus , lethi S discrimine summo, Si forte hostilem nullo munimine pagum Priecinctum offendant, populumque in limine inermem, Dum fugiunt, imoque pudor sub pectore fervet

Exagitatque furor mentes , a sanguine poenas Innocuo repetunt, tectisque incendia miscent Saepe , suae & cladis dira haec solatia quaerunt. Interea magis atque magis , cocytia postquam Camberium , stagna alta petens, fera turba levavit Exsultare animo, laetasque ad sidera voces

Tollere

8쪽

IX APPENDIX.

Tollere felices cives, perque omnia templa Ini aurare Deo grates, propriumque putare Iam Donum , & natis portendere cuncta secunda Quisque suis ; nec nequicquam sibi pignus amoris Esse datum tanti, & tam claro numine summo. Gaudia quin etiam passim celebrata quotannis

Illa diu , & patres soliti coelestia monstraordine saepe domi prima sub nocte referre

Adstanti circum tenerae, multumque roganti Innocuae proli, ac Monumenti incendere amorem. Dulcior a cunctis hinc spes , volventibus annis, Usque foveri animo , certumque in rebus egenis Praesidium , & vitae columenque , decusque paratum Divino in Dono credi, nec coeca timenda , Quae genus humanum versant tam multa , pericla :Regibus hinc firma , & toti fiducia genti e . Hanc merito ante alias Superis , Superumque Parenti Dilectam orae omnes ferre ; illi quaeque secunda Portendi monstris , quae omnis mirabitur aetra , Camberiique urbi praesertim , munere tanto Dignatae , & Generi praeclaro a Saxone ducto. At sore, quum, vertis lugeret denique fatis, Camberium , & sedes Coeli mirabile Donum Transmissum externas lacrymis confecta Videret, Audierant multi: sublimi abs aethere lapsum

x Constat Sabaudum genus a Beroldo, quem diximus , originem liabuisse. Beroldum autem Germaniae, Saxoniaeque annales ex antiquissima Stirpe Saxonuin Regum ortum , atque Avorum longo ordine, a Sigueardo Rege profectum esse testantur . Ioh. Tonsus in Vita Emmanuelis Philis. ΓΗ. r. Vide Thomam Blancum in Epitome hist. rvia Domus Sab. sub initrum lib. ad Diuiti sed by GOrale

9쪽

Id juvenem aligerum cecinisse ; hanc editam ad auras Auctore incerto , perque oppida. plurima sim

Ingratam vocem, perque Ora adusse virorum. Quae maneant sedes , quae sacrum moenia Pignus, Non certum : nomen silet urbis fama ; decuique Tantum obscura refert jam nunc, celebratque: futuram

Illam prole virum felicem , opibusque superbam, Bello illam insignem polfhac , partisque tropaeis, Iinperiisque fore , & multis late inclytam in oris, Exuviis postquam divinis aucta, Deique

Munere praeclaro felix incedet ; ovansque Excipiet populos omni e regione ruentes, Certantesque suos persolvere Pignori honores. Hinc sedet alte animo , noctes quae saepe, diesque Sollicitos multos habet, anxia cura ; timeri Hinc omnis rumor, suspectaque gaudia haberi, Atque houm, Superumque Parens , ac Muneris auctor Supplicibus votis merito per Iempla rogari, Vanus sit timor, & coelestia numine firmet Ipse suo monstra , ac spe ne ludantur inanir Hasque preces soliti cunctis iterare diebus, Dum reputant memores divini Pignus amoris Secum animo, & quoties ea tristis fama recursat. At quis consiliis, placitisve obstare Supremi Numinis evaleat, cordi si certa voluntas Iam sedeat i Placuere piae, sed flectere mentem Haud potuere preces : ventis dedit irrita vota Efferri, Donumque suum transmisit habendum Taurinis tandem, & dilestis tempora jussit Ire urbi meliora, decusque adcrescere genti. Te us erat, coetus quum primum est ausa nefandos

10쪽

NI APPENDIT.

Concelebrare suos, hellique adtollere signum

Trans juga summa furens, perque omnia celtica rura Saeva manus, nomen cui dira audacia fecit,

Seditioque prius , mox & Superumque, Deique Contemtus patribus fuit olim Hugnotica dicta , Colluvie ex omni heu nimium t cito viribus aucta Fama est y , tum solitum Turonum per tecta vagari Nocturnum Lemurem , cui vulgo nomen Hugoni. Hinc , quod ibi primum per amica silentia noctis, orgiaque instituit sua prava , oblita priorum , Induxitque novos ritus gens impia , dictam

Nomine de Lemuris r mansitque in s ecula nomen . Iamque animos tollens, & caedibus effera crebris, Perque domos impune ruens, perque oppida , passim Templaque miscuerat flammis, simulacraque Divum Abripiens , aurumque omne , obtruncarat ad aras Sacrificos multos , & limina sancta cruore Polluerat, vigilesque adytis extinxerat ignes . Tantum seditio potui ζ filadere malorum. Dux illi Pellis , stygiis paullo ante tenebris Excita Calvini verbis, coecoque furore rQuassabatque , vocans ad flava incendia , taedam Sedibus infernis actam, lateque Venenum

SEARCH

MENU NAVIGATION