De monetis Italiae variorum illustrium virorum dissertationes, quarum pars nunc primum in lucem prodit. Philippus Argelatus Bononiensis collegit, recensuit, auxit, necnon indicibus locupletissimis exornavit

발행: 1750년

분량: 430페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

6쪽

MONETIS

VARIORUM ILLUSTRIUM VIRORUM

DISSERTATIONES,

Quarum pars nunc primum in istam prodit.

PHILIPPUS ARGE LATUS

BONONIENSIS

Collegit, recensuit, auxit, necnon Indicibus locupletissimis exornavit.

PROSTANT IN REGIA CURIA IN AEDIBUS PALATINIS.

SUPERIORUM PERMISSU. Diuitigoo by Corale

8쪽

BENEDICTO XIV.

PHILippus ARGELATUS FELICITATEM.t Uus Maximus B. P. in litteras

amor , erga Litteratos autem Viros summa Tua Nerita , atque incredibilia, chmaditum semper unicuique optimo ad Te Te

9쪽

patere Voluerunt tum me hortata sunt,

ut memet, & vero isthaec de Monetaria Historia Volumina tria auderem Tibi sistere:

Tibi, inquam, quem jure prope suo tanta Tua est Sapientia ) plerique omnes doctissi

mi & sibi Patronum Vindicant; neque un quam nisi magna cum Ingenii, Doctrinaeque Tuae longe praestantissimae admiratione praedicant. Quae hominum admiratio hoc est ad Nominis Tui, Gloriaeque commendationem magnificentior, quod in omnes terrarum partes latissime est amplificata,

atque ii ipsi, qui a Catholica Fide dissentiunt , quotidie tamen de Tua Virtute

commemorant cum maXima gratulatio

ne, ac prope infinita; ut Typi Germanici, Batavici, Anglici Tuarum videantur jam Laudum amplitudine redundare , sic ut non magis fortasse Itali. Atque utinam

qui Sapientiae Virtutisque Tuae opinionem altissime habent animo insidentem, aeque in Tuam se mallent Disciplinam , Obedientiamque transderet Brevi enim arbi-

10쪽

trarer Orbem Terrarum Universum Catholicum ire. Sed ut ad memet redeam, abs Te postulo, ut, qua clementia aliorum

bene multa, Opus etiam hoc meum amplectare . Quod qualecumque sit, est tamen laboris curarumque plenissimum Α, neque

profecto nostrae aetati inutile suturum, quae Monetas ubique sere contaminatas pretio, immutatas mensibus sere singulis, crescentes decrescentesque vidit, maximo cum Reipublicae, tum privatorum detrimento; quin Magistratuum ac Principum auctoritas fatis adhuc habuime virium videatur ad eve sam quassatamque rem plane restituendam . Erit etiam, quae Te delectare possit Pontificiae monetae, undecumque quoad licuit , in unum collecta memoria , statim atque se Tibi stiterit, nullo certe casu in posterum peritura . Quare pro Tua incredibili indulgentia, non Humanitate solum,& Opus universum, & Auctorem, otii sane nescium , amplissimo paternoque Quebis Patrocinio Tuo Tibi ad pedes proVolutum,

SEARCH

MENU NAVIGATION