M. Tullii Ciceronis historia, per consules descripta, & in annos 64. distincta,per Franc. Fabricium Marcoduranum. ..

발행: 1570년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 로마

4쪽

M. TVLLU

descripta, & in annos LXIV aliastincta, per Franc. Fabri cium Marcodu

ranum.

sed Illustrem Comitem a Nouae quila ct Moera. Editio Secunda. COLONIAE, ε pud Maternum Cholinum. D. LXX.

6쪽

1LLUSTRI ET GE

NEROSO COMITI D. HER

MA N N o A NOVA A Q U ILA ET Moers: domino in Belbur, &c. do mino suo clementisi. Franciscus Fabricius RG Dcoduranus S. S.

Eteri consuetudine in sti tu loq; maiorum fit, Comes Illustris, ut, qui scripta sua in a

pertum referunt,

ea magnis & illustribus viris inscripta & dicata emittant. Sic Plinij de naturali historia Iibri in Titi, Plutarchi Apophthegmata in Traiani,Oppieni o vi in

Antonini Imperatoris nomine iam olim apparuerunt, atque ut haec doctorum Virorum monumenta Principum illorum splendore etiam numiornantur: sic eorum nomen vicissim

7쪽

- EPISTOLA horum tum 1 ne illustratur. neque enim Musae ingratae esse, aut beneficij

immemores consueuerunt sed patronis suis & bene meritis gratiam cumulate persoluunt. Bene autem de allis merentur, non solum qui ipsi res memoria dignas scriptis mandant, verum etiam qui alios ad promouenda bonarum artium studia praemijs& honoribus exci tant.Qua in re tua, Illustris Comes, fama sic lucet, Ut non qui eam celebret, assentator ; sed qui non celebret, malevolus sit eXis imandus. Dedit hoc tibi natura, Vt benigne facere omnibus velis: fortuna i possis doctrina,vt ad eos iuuanis

dos & ornandos, qui se illis artibus, in quibus ipse excellis, dedidere, studium tuum libentissime costras. Haec in ceteris laudibus, quae tibi cum ab alijs permultis, tum 'a Iitteratorum natione potissimum contribuuntUr, familiam ducit. nec immerito.etenim si recte a veteribus usurpatum est, homines

8쪽

DICATORIA.mines ad deos nulla re propius accedere,quam bene merendo; certe, quo latius virtus haec dissunditur,eo illustriorem maioremque illam & esse, de haberi, neceste est. Quis vero est, qui fructum eius liberalitatis,qua eruditi & studiosi litterarum subleuantur, non ad eos tantum, quibus benigne fit, pertinere, sed & inde latius serpere,atque adeo ad uniuersum genus hominum manare, non intelligat Ego quidem, etsi libenter agnosco & fateor, ingenium in me admodum esse eXiguum, natura tamen, qua duce ad litterarum studium accelsi,

i ncitor & impellor, ut, si quid in me est facultatis, quotidianis studijs i vigilijs partum, id foras emanare,

communique utilitati inseruire velim. cuius rei documenta cum superioribus annis in Lysia, Plutarcho, Orosio,Terentio & Cicerone dedi L

lam : . hoc tempore me operam elo

quentiae & linguae latinx studiosis

9쪽

non inutilem nauaturum putaui, si Ciceronis historiam, quam aliquotannis collectam domi asteruabam, illustri tui nominis titulo cohonestatam emitterem. Et si vero non est modestiae mear,de hoc labore gloriosius quicquam pretedicare: hoc tamen dicere hic apud te, Comes Illustris, non dubitabo: me, cum vaderem ceterorum scripta, quae de Ciceronis vita sunt in manibus, &absque temporum distinctione leguntur, quasi tabulas bene pictas lumine carere, historiam illius a die natali eXorsum ad supremum usque vitie diem ita pertexuisse, ut F flos Consulares secutuS,eam In annos LXI V digesierim. lua ratione eflectum est,ut non

solum in Rhetoricis &Philosophicis libris, verum etiam in epi1tolissere omnibus singula ad ea tempo-rg , quibus a Cicerone scripta sunt, reuocarim. In Orationibus vero me

10쪽

DEDICATORIA.

gratiam initurum putaui, si non tam tum annos, quibus habitae sunt, inducarem, sed & argumenta verbis paucis, & tamen perspicuis demonstrarem. Quarum rerum lectionem cum tibi pro singulari amore,quo litteras litteratosq; omnes complecteris & foues,non ingratam fore sperarem, facere non potui, quin hunc librum cum Illustri nominis tui inscriptione diuulgarem. Quod si tu quoq; recte farictum iudicaueris, tuaque beneuolenti comprobaueris, facilior cursus in ijs deinceps erit,quae in optimis utriusq; linguae scriptoribus partim inchoata, partim afficta habemus. Tuae certe benignitatis aura prosequente fiet, vi industria nostra dissicultates illas, quibus s*pe retardari solet,facile euari dat. Vale. Duffeldor pij Idibus Septem. Anno a Christo natolii. D. LX X.

SEARCH

MENU NAVIGATION