Sermo academicus de civis medici in republica conditione atque officiis ex lege praecipue erutis quem professoris medicae adeundae caussa die 24. Novemb. 1785. recitavit Ioannes Petrus Frank..

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

1쪽

Disii iaces by Coos e

2쪽

IN REPUBLICA CONDITIONE ATQUE OFFICIIS

EX LEGE PRAECIPUE ERUTIS.

IUi fraterno inter se vinculo constricti, Rem

publicam cives efflaiunt , ii catenam constituunt, cuius innumeri annuli , magnitudine quidem inaequales sunt ; sed quorum nullus aut obduci rubigine , aut ab alio alius , sine totius vitio , potest dissolvi. Quodsi Mediei, in tam longa annulorum serie , locum. & diversum cum aliis nexum considerem PATRES sapientissimi & AUDITORES

honorati mi et Videor mihi non indignam vobis elegisse orationis hodiernae materiam , 8c qua , tum meam in Academiae huius celeberrimae gremium assumptionem honorificam nunc auspicer , tum . pro ossicii mei ratione , in Conspectu vestro amplissimo , mox ab iis exordiar, quae Respublica tum medico ordini liberaliter concesse.

3쪽

rit, tum a Viro Medico , ut cive suo , exspectanda , - & ad quae tandem se ex illis quicque, si boni civis locum & honores ambiat.

habeat praeparandum . In ea semper me versatum esse opinione fateor Auditores , paucis tantummodo mortalibus tam rudem tamque perversum esse animum , ut ,

si, quid civis . quae loci , quem vel minimus ex his oceupat , sit dignitas , quae muneris sui natura & ratio , quae denique a suo in Republica loco , in ipsum reduntent bona . non omnino ignoret , - tantarum rerum oblivisci , propriaeque sic dignitati stultissime queat renunciare . Quodsi haec omnia , pro illis , qui artem salutarem in Republica profitentur, longe maiora sint , Sc officii huius ratio finisque ultimus, obiectum , quod assequatur , nisi Reipublieae

conservatioclem , aliud non habeat et Vereor omnino , ne materiarum exponendarum copia . in tanto Virorum illustrissimorum & celeberrimorum consessu , me potius obruat ; neve obiectorum orationis meae nobilitas , quamvis hoc loco dignissima , me . tenuem certe oratorem , convsundat , & exspectimoni Vestrae parum satisfaciat. Contingit enim & haec mihi hodie dissicultarum . quod in eo ipso loco , quo Prosessorium munus in me suscepturus sum , summos in arte

Viros . VALCARENGI IUM . BURSERIUM,

4쪽

litque TISSOTUM consedisse non ignorem . ita ut , nisi vestrae in me , quamvis natione pereogrinum Vobis virum , benevolentiae iam tanta dedissetis pignora , - nisi gratitudinis propriae,& fervoris , de Vobis Sc Republica bene merendi , mihi tam intime essem conscius nisi demum GEORGIA AUGUSTA . cuius semper magnum nomen Sc apud Germanos fuit, & apud omnes. qui litteras colunt, populos semper erit , me non indignum iudicavisset , cui cathedram praxeos Medicae , illustrissimorum etiam Virorum,

RICHTERI , SCHROEDERI . BREN DELII .

VOGELII , BALDINGERI , nominibus condeco

ratam, ascenderem , - ut, nisi haec, inquam, prae oculis haberem , non sine arrogantia hic possem , vel sine erubescentia , comparere .

In exponendis vero Civis Mediei in Ra. publica conditione 3c officiis, inter alios, magna cum felicitate versati sunt Ioannes BOΗNIUS(a sc Iohn GREGORY (b): ita ut eius. modi laboribus aliquid addere , videri debeat dissicillimum . Haec materiae dignitatem demon-

(a De ossicio Medici duplici , clinici nimirum ac

forensis .

(H Lectures on the duties and qualifications of a Physiciau. London IZZZ.

5쪽

strant. Cum vero res omnes varias habeant i

quibus considerari queant, superficies . Sc , sub alia luce positae , obiecta exhibere videamur oculis diversissima ; supererunt aliqua non infimi ponderis & a me quoque cum fructu aliis quo pertractanda . In his vero breviter quidem , sed ita uersabor et ut primum , quem in Republica Medicus locum occupet , quidve leges Medicorum ordini praecipue concesserint ; feeundo vero , quem Reipublicae se exhibendum habeat, lege id iubente i Medicus , & quibus eidem officiis adi ringatur , ne vestra demum abutar patientia , absque ambagine expInam . Qui artis suae Apologiam in se suscipiunt , ii, more veterum , qui vix non omni Reipublicae pro tandatoribuq vel Deos ipsos , vel Deorum saltem sitos concedunt. - prima illius instia talia deducunt , ut scientia altera non sit, quae parem illi nobilitatem originis audeat disi putare . Possem & ego , Auditore; , si arti , vel a titulis , vel a personis , quibus familiaris suit, sola nativitate illustribus. aliquid accederet,& Deos hic nominare Sc Reges Meleos (a sed fatear potius ingenue , Medicinam ex infamis. Vid. HUNDERTMARN Exercitatio de prin-eipiis Med. tutelaris.

Disii iaces by Coos e

6쪽

X et X

plane concubitu esse progenitam l. . . Vitia enim& turpitudines hominum . artis illius matrem , - patrem vero desperatio se exhibent e qua singuli mortales ad ea tandem . audenda feruntur , quae non nisi a genitoribus istis , po sunt exspectari. Solus homo , si perpauca excipiamus animalia . quae aliquo . in morbis longe simplicioribus , instincIu , ad haec vel illa feruntur (a , medicinam quaerit, mortemque a romis ab ipsa natura concessis avertere ausus est ;quae , si faciendorum ratio & experientia desuerint , a casu fortuito desumere maluit , quam victas huic ultimo generis sui inimico manus

tradere .

Primis certe temporibus , Medicinam omnes illi tentabant , qui huic , vel alteri aegroto consilium aliquod successisse , vel auditu comis pererant , vel propriis. oculis aut viderant , aut saltem vidisse credebant . si Apud Babylonios

etiam, ait HERODOTUS (b , haec lex sapientissima lata est , ut aegrotantes in forum deportent , quoniam Medicis omnino destituuntur .

7쪽

Accedentes igitur ad aegrotum , inter se consul tant, si quis sorte ipsemet eodem morbo labo raverit, aut alium laborantem vidisse se meminerit . Consulunt itaque facere idem , quod alii ad salutem secerunt, nec fas est quemquam tacite praeterire decumbentem . Si nihil aliud , tamen de morbo percunctari necesse est Exposito si e . apud omnes fere Orientis populos , in foro Sc viis publicis, miserorum Reae asiae et* seu lectulo (a praetereuntium consilia expetebantur , & credebant , reserente de Assyriis STRABONE A neminem tam improbum fore , qui . sciens , non impertiretur (b). M Piaculum ergo tunc fuit, Medicum non esse, atque praeterire eiusmodi publice expositos , antequam quis ad eorum reficiendam salutem . qualemcunque suam contulisset operam (e) . Eandem plane consuetum dinem & Aegistii 3c Lusitani observarunt et hisce vero non contenti , tum apud Graecos , tum Romanos , & Deo inelibare , Medicinae exigendae gratia . in Aesculapii fano aliisque(a Genus Iesicae fuisse, ait SCULTETUS; Exercitat. Evangel. L. I. c. 'I.(b STRABO, Geographiae Lib. XVI. Edit. Alme-

expositionem incrementa . Diuiti pod brum Cooste

8쪽

emplis , aegrotos secerunt, non sine praemissis, quibus numina sibi propitia redderentur , & admittenda somnia laeta incitarentur, conditionibus et a cibo enim & potu , ut Deorum comis mercio digniores accederent , per aliquot dies abstinebant , arietes & oves immolabam , quorum pellibus substratis incubantes . sibi Deos non delaturos esse confidebant (a . Antequam vero sacrificium arae imponeretur , lustrari lavarique oportebat et tum in templo decumbere resomnum capere . Quiescentibus Sacerdos , Aesim lapii habitu indutus , comitante filiarum caterva, accedehat, necessaria aegroto administraturus(b) . Romani , si quos servos in insulam Aesevolvit, quod nonnisi cum desperatis facere amabant , exposuissent , Deoque curandos sic comis misissent i lex sanctissima omnes liberos esse sanxit , nec redire in ditionem Domini , si convaluissent . Quodsi vero necare quem mallet , quam exponere ; caedis crimine reum legislator

H PAUSANIAS , in Atticis ; e. XXXIV. p. 8g. VIRGILIUS , Aeneid. Lib. VII. U. 83.(b) H. MEI BOMIUS, Dissertat. de incubatione in

fanis Deorum Medicinae caussa olim facta .

e) SVETONIUS, in Tib. Claud. Caesari cap. pS.

9쪽

Qui vero hisce Deorum consiliis sese rostitutos credebant . ii Aesculapii responsa , ingratae mentis tesseram, si ditiores essent, eo. lamnis incidi , si tenuioris sortis , tabulis inscribi& in templo suspendi curabant ( i) . Mos iste eo magis Sacerdotibus Aegyptiis in usu ; cum liberati morbo , in templis scriberent , quid profuisset ob et M ne sacra illa arcana cuivis ex Vulgo in propatulo essent . sacrorum Ministri ea aut hieroglyphicis figuris consignabant , aut sacrario conscripta deponebant (e . Sic ideo

Sacerdotes maiorem sibi consiliorum partem mox reddentes propriam , atque ex quotidiana occasone faerificandorum animalium , atque ex metis diendorum , apud Aegyptios , cadaverum consuetudine , vitia Sc desectus in his obvios examinandi , prae caeteris civibus , animalis oeconomiae mysteriis initiati , artem sibi sacram fecerunt (d) . Nulli certe, nisi ex Sacerdotali(a Nunc Dea, nunc sueurre mihi, nam posse mederi, Picta doret templis multa tabella tuis .

De Isidei templo, TIBULLUS, I. I. Elee. 3.(ba PLINIUS Hilior. natura l. Lib. XXIX. c. I.(c Uid. Henr. LAMPE, Dissert. hillorico iuridica, de honore , privilegiis & iuribus singularibus Medicorum , p. *J Od In Ae pio , Reges corpora mortuorum ad struta udos morbos insecuisse , testatur PLINIUS , His . nat. XIX. i.

10쪽

lordiae , Medicinam facere in Aegypto licebat ca) . Issic ex factis libris curabat et quorum sex,

ex quadraginta duobus , ab hermete conscriptis , Mediainae quasi eo us constituebant , & praecipue de constructione corporis , de morbis . de instrumentis , de oculis , & postremo de muliebribus tractabant , quarum rerum cura & studium Pastophoris , seu Sacerdotibus pallio distinctis , committebatur (b . Neque apud Graeco3 alia consuetudo obtinuit . Sic enim iam ACHIDLES . cum Graecorum exercitus . in obsidione Troiae, peste premeretur . suasit AGAMEMNONI , ut Vatem Sacerdotem de peste consuleret(e . Ipsa Aselepiadarum familia Medica , perplura certe saecula . Saeerdotum sistit aliquod Collegium . Germanorum quoque Druidae quo dam , tam Iudicum & Consultorum , quam M dicorum vicibus fungebantur (d . Magna sic ex ipsa Medicina assumpsit incrementa Sacerdotalis apud Ethnicog dignitas , at-

H DIODORUS SICULUS , Bibliothec. Histor.(b CLEMENS ALEXANDRINUS Stromat. VI.

p. 63 . Edit. Sylburg.so HOMERUS , Iliad. L. I. v. gr. seq. Vid Christi Fried. SCULTETUS, de Medicinae originibus sacris . CH Et hoc genus Caium Medicorumque; PLINIUS, His . nat L. XXX. c. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION